Ludovico Ariosto carmina

Permalink: http://www.poetiditalia.it/texts/ARIOSTO|carm|001


1. ad Philiroen

Quid Galliarum navibus aut equis

Paret minatus Carolus, asperi

Furore militis tremendo,

Turribus Ausoniis ruinam;

5

Rursus quid hostis prospiciat sibi,

Me nulla tangat cura, sub arbuto

Iacentem aquae ad murmur cadentis

Dum segetes Corydona flavae

Durum fatigant. Philiroe, meum

10

Si mutuum optas, ut mihi saepius

Dixisti, amorem fac corolla

Purpureo variata flore

Amantis udum circumeat caput,

Quam tu nitenti nexueris manu;

15

Mecumque cespite hoc recumbens

Ad citharam canito suave.

 

1a. de vita quieta ad Philiroen

Quid Galliarum rex Carolus paret

Minatus, ut qui militis optime

Vim noverit sui, tremendam

Turribus Ausoniis ruinam;

5

Rursus quid hostes prospiciant sibi,

Me nulla tangat cura, sub arbuto

Iacentem aquae ad murmur cadentis,

Dum segetes Corydona flavae

Durum fatigant. O miseri, quibus

10

Vesana mens est, vendere sanguinem

Auro suum! Qui cum relicto

Corpore postquam anima effluit, nec

Parata tantis arva laboribus

Iuvare possunt, nec Pario domus

15

Laconico simulque et Afro

Omnigeno lapide enitescens.

Haec, hoc et auri quicquid aenea

Stipatur arca, prodigioribus

Linquenda posteris propinquis

20

Omnia sunt, avido aut tyranno

Magis. Tyranno nam mala principi

Inest cupido qua bona liberis

Relicta parvis in profanos

Diripiat male gratus usus,

25

Oblitus olim quid tulerit pater

Facturus ense in perniciem suam

Potentiorem herum superbum.

Sint miseri, ut libet esse; non mihi

Haec sit libido. Passiphile, meum

30

Si mutuum optas, ut mihi saepius

Dixisti, amorem, fac corolla

Purpureo variata flore

Mero uda amantis tempora vinciat,

Quam tu nitenti nexueris manu,

35

Mecumque cespite hoc recumbens

Ad citharam cane multicordem.

 

2. ad Pandulphum

Dum tu prompte animatus, ut

Se res cunque feret, principe sub tuo,

Pandulphe, omnia perpeti,

Quaeris qui dominae crinibus aureis

5

Fortunae iniicias manus;

Nos grati nemoris, rauca sonantium

Lympharum strepitus prope,

Umbrosas vacui quaerimus ilices

Canna non sine dispari,

10

Quae flavae Glyceres reddat amoribus

Cantatis teneros modos,

Queis Panum invideat capripedum genus;

Nos longum Genio diem

Sacramus, penitus quid face postera

15

Mater Memnonis afferat

Securi, roseis humida curribus.

Qui certantia purpurae

Dum vina in tenero gramine ducimus,

Vincti tempora pampino,

20

Aut serto ex hedera, sanguinea aut rosa,

Quod vel candida nexuit

Phyllis vel nivea Philiroe manu,

Tum praedivitis haud movent

Me vel regna Asiae, ven ferus Adria

25

Quicquid puppe vehit gravi,

Quare saepe minas aequoris horream,

Ut me fictilia, in quibus

Ulnis Philiroe candidulis mihi

Lac formosa coegerit,

30

Delectant potius quam Siculi dapes

Regis, quas teneat nitens

Aurum; sede licet collocer aurea,

Quem circum pueri integri

Adsint, ut veteris pocula Massici

35

Propinent! Docilis tulit

Fontis quae rigui lympha, bibentibus

Inter laeta rosaria

Tristis cura magis tempora Syrio

Unguento madida insilit

40

Et saevit penitus, si furor, Alpibus

Saevo flaminis impetu

Iam spretis, quatiat Celticus Ausones.

Hic est qui super impiam

Cervicem gladius pendulus imminet.

 

3. epitaphium Fulci Areosti

Stirps Areosta fuit, Ferraria patria, Fulcus

      Nomen, Roma altrix, Appula humus tegit hic.

Tormento ictus obi, dum Ripae a moenibus arcens

      Fernandum Ursino pro duce praesideo.

5

Octavum vixi trieterida. Caetera, quaeso,

      Disce aliunde; nefas me mea facta loqui.

 

4. de laudibus Sophiae ad Herculem
Ferrariae ducem II

<>

<>

<>

Extollit clamor patrem; pars murmure laudat

5

Dicta Iovis tacito iam iam labentis ad aegros

Terrigenas: animis adeo coelestibus haeret

Cura, licet totiens recidivae in crimina, gentis!

Orbe iacet medio, superis tunc hospita, tellus,

Cum longo innocuis habitata est gentibus aevo,

10

Qua Pelusiacos aditus, perque ora Canopi

Amne petit gemino sinuosa volumina ponti

Nilus, et in latum cogit succrescere campos,

Aridaque humenti foecundat iugera limo.

Iuppiter hic claro delapsus ab aethere iussit

15

Numina cuncta epulis positae discumbere mensae,

Laetus ut unigenae celebret natalia divae.

Conveniunt superi; tenuit mora nulla vocatos;

Inde maris terraeque deos simul impiger omnes

Mercurius monuit Phariis accedere mensis:

20

Quos pater omnipotens hilari inter pocula fronte

Accipit, et meritum cunctis largitur honorem.

O fortunati quorum succedere tectis

Dignata est haec sancta cohors! Nondum impia tristes

Hauserat implacidi Busiridis ara cruores,

25

Tum neque polluerat fraterna caede Typhaon

Gramina, nec lacrimis fueras quaesitus, Osiri.

Interea Eoas volitat vaga fama per urbes

Coelicolum visos mortali lumine coetus

Ducere Niliacis pariter convivia terris.

30

Tum numerum ex omni properantem parte videres,

Hospitis ut praesens veneretur numina tanti.

Par aderat Vulcanus huic, septemflue, proles,

Nile, tua, haud Phariis probitate ignota colonis;

Affuit et Libya genitus, qui sidera torquet;

35

Deseruit clarae urbis opus ter maximus Hermes;

Legifer hinc Moses, illinc pia turba frequentat,

Casta quidem, sed rara tamen; namque inclyta virtus

Negligit infausti foedata examina vulgi.

Hos habuit Iove nata suis penetralibus, urbes

40

Ex illo monitu superum cultura, ministros.

Tum primum a silice antiquum genus exuit aegram

Segnitiem, coepitque rudes deponere cultus,

Paulatim ignipedum quis cursus frenet equorum

Quaerere, quae mundi fuerit nascentis origo,

45

Mentibus obrepens quae turbet cura quietos,

Utque, simul fragiles artus prostrarit Anance,

Nulla perenne sibi formidet funera nomen

<>

Dexter eris, rediens, hominum iustissime, coeptis.

50

(Namque tuam nunc forte tenet cura altera mentem;

Quod procul Insubrum iudex delectus in oris

Concilias, solitaque animi probitate revincis

Pace deum populos inimico Marte furentes).

Seu Sophia ulcisci bello, seu pace tueri

55

Flagitet, Herculeam vel opem si poscat utrumque,

Iusta quis invicto sumet te fortius arma,

Qui tot parta refers propria virtute trophaea?

Vel quis pace frui tribuet sapientius alter,

Qui mediam Latii servasse laboribus urbem

60

Solus inexhausta caneris virtute?

Tuum sic fortunata diu iactet Ferraria munus,

Quo rediviva suas reparet Tritonia laudes.

 

5. epitaphium regis Ferdinandi

Illa ego laeta olim nunc moerens Itala Virtus

      Fernandi ad tumulum tristis et orba fleo;

Vere orba, erepto talis mihi pignore nati,

      Cui reliquam merito posthabui sobolem;

5

Namque reportavit matri spolia, ah! quibus illos

      Degeneres hostis barbarus exuerat.

 

6. ad Pandulphum Areostum

Ibis ad umbrosas corylos, Pandulphe, Copari,

      Murmure somnifero quas levis aura movet.

Me sine sub denso meditabere tegmine carmen,

      Dum strepet Aeolio pectine pulsa chelis.

5

Illic silvicolae laudabunt carmina Fauni,

      Si forte heroum fortia facta canes;

Sin fidibus iuvenum mandabis furta sonoris,

      Non ciet arbitrio fistula rauca lyram.

Audiet a viridi Dryadum lasciva rubeto,

10

      Et bibet amotis crinibus aure melos;

Cuntanti venient suspiria quanta labello,

      Et latebras cupiet prodere tecta suas!

O quid si nimio cantu defessa sopori

      Te dare gramineo membra videbit humo?

15

Exiliens taciturna, pedem per gramina tollet,

      Optata et propius cernat ut ora petet.

Inde procax tereti timide suspensa lacerto,

      Rara tibi furtim suavia rapta dabit;

Vel leviter patula decerpet ab arbore ramos,

20

      Lacteola ut moveat flamina grata manu.

Fortunate puer, qui inter tua iugera cessas,

      Et nemora et saltus liber ad urbe colis!

Me miserum imperium dominae, non moenia, claudit

      Quod nequeam comitis visere grata mei.

25

Vincior, ah, gracili formosae crine puellae,

      Purpurea en vinctum compede servat Amor!

Luce meae tota dominae vestigia lustro;

      Dein queror ad tacitas, iudice nocte, fores.

Expers ipse tamen rides mala nostra; caveto

30

      Sed Nemesim; est fastus saepius ulta graves.

Tempus erit cum te nimium miseratus amantem,

      An iusta haec fuerit nostra querela scies.

Nunc quoniam haud nosti Venerem nec vulnera nati,

      Ferre putas omni libera colla iugo;

35

Sed mora, quae nostrae rigidum te tradere turbae

      Nititur, in longos non feret illa dies.

Nuper quae aligerum cecinit mihi passer amorum,

      Dum Paphies humili culmine iussa monet

- texere Naiades Veneri nova vincla sub undis -,

40

      Quem cupiant taceo, si sapis ipse, cave.

Interea optat sine me cape gaudia ruris

      Continue, et felix vive memorque mei.

 

7. ad Petrum Bembum

Me tacitum perferre meae peccata puellae?

      Me mihi rivalem praenituisse pati?

Cur non ut patiarque fodi mea viscera ferro

      Dissimulato etiam, Bembe, dolore iubes?

5

Quin cor, quin oculosque meos, quin erue vel quod

      Carius est, siquid carius esse potest.

Deficientem animam quod vis tolerare iubebo,

      Dum superet dominae me moriente fides.

Obsequiis alius faciles sibi quaerat amores,

10

      Cautius et vitet tetrica verba nece,

Qui spectare suae valeat securus amicae

      Non intellecta livida colla nota,

Quique externa thoro minimi vestigia pendat,

      Dum sibi sit potior parve in amore locus:

15

Me potius fugiat nullis mollita querelis,

      Dum simul et reliquos Lydia dura procos.

Parte carere omni malo, quam admittere quemquam

      In partem; cupiat Iuppiter, ipse negem.

Tecum ego mancipiis, mensa, lare, vestibus utar;

20

      Communi sed non utar, amice, thoro.

Cur ea mens mihi sit, quaeris fortasse, tuaque

      Victum iri facili me ratione putas.

Ah! pereat qui in amore potest rationibus uti;

      Ah! pereat qui ni perdite amare potest.

25

Quid deceat, quid non, videant quibus integra meus est;

      Sat mihi, sat dominam posse videre meam.

 

8. epitaphium Francisci Areosti

Hic Franciscum Areostum uxor, natusque superstes,

      Nataque, confectum composuit senio,

Quanti vis equitem precii per tot mala vitam

      Emersum illaesis usque rogum pedibus;

5

Qui claram ob probitatem efferri totius urbis

      Singultu et lacrimis ad tumulum meruit.

 

9. ad Albertum Pium

Alberte, proles inclyta Caesarum,

Utraque nam tu gente propagini

Ostendis Augustos fuisse

Nobile principium tuorum,

5

Hac luce mecum laetitiam cape,

Sed quae sit omni libera compede;

Ne sit mero frontem severam

Exhilarare pudor Falerno;

Nimirum amamus si Genio diem

10

Sacrare, cum sint digna licentia

Exuberantis gaudii atque

Immodicum petulantis oris

Quae mane nobis nuntius attulit,

Fidelitatis nuntius integrae,

15

A Gallico qui nuper orbe

Principibus rediit Latinis.

Vidisse dixit Lugdunii meum

Gregorium, illum cui per Apollinem

Uterque nostrum debet ample,

20

Quamvis ego magis, et magis te.

Tu literae quod multum Echioniae

Calles, tenentur primi aditus viro

Huic; ast ego plus debeo, nam est

Siquid inest mihi clari ab illo.

25

Parantem aiebat quam citius pote

Transferre se ad nos, cui timui, miser!

Vale ultimum dixisse, cum olim

Ad gelidas veheretur Alpes.

- Io! redibit qui penitus rude

30

Lignum dolavit me, et ab inutili

Pigraque mole gratiorem

In speciem hanc, Pie, me redegit!

Io! videbo qui tribuit magis

Ipso parente, ut qui dedit optime

35

Mihi esse, cum tantum alter esse

In populo dederit frequenti!

- Virum, boni di, rursus amabilem

Amplectar! An quid me esse beatius

Potest beatum, o mi beate

40

Nuntie, qui me hodie beasti?

 

10. epitaphium Nicolai Areosti

Molliter hic Nicolaum Areostum composuere

      Uxor cum charis Daria pignoribus;

Quam neque honorati solata est fama mariti,

      Nec faciet vel opum copia vel sobolis,

5

Donec, decurso spatio vitae, ossibus ossa

      Aeternum at animam miscuerint animae.

 

11. de Quincti Valerii uxore

Molliter hic Quincti Valeri complectitur umbram

      Compos voti uxor Quinctia facta sui;

Quam nunquam abrepti probitas laudata mariti

      Solata est, nec opum copia, nec sobolis,

5

Donec, decurso spatio vitae, ossibus ossa

      Miscuerit charis atque animas animis.

 

12. de Nicolao Areosto

Has vivens lacrimas, sed qui odio miser

Tristem vitam habeo, dono, pater, tibi,

Vitae sollicitis functe laboribus;

Has dono, pater optime,

5

Sincerae monimentum illius, illius

Quam noras pietatem, imperiis tuis

Sanctis a tenera huc usque puertia,

Cum semper fuerim obsequens.

Serum munus habe, seu liquidi aetheris

10

Cultor vana hominum nunc studia improbas,

Praeque, extra nebulas instabilis plagae

Tu te intelligis et vides;

Seu lucos steriles et nemus Elysi

Incedis vacuum, perque silentia

15

Iucundos comites quos prior abstulit

Hora agnoscis et osculo

Occurris tacito. Do, pater, ultimum

Munus, quod, Stygios si qua lacus volat

Ad vos fama, reor gratius affore,

20

Quam si quicquid opum ferant

Vel messes Arabum, vel Cilicum, tuo

Ussissem tumulo. Iam, genitor, vale,

Aeternumque vale. Has molliter imprimat

Tellus relliquias precor.

 

13. epitaphium Nicolai Areosti

Nicolaus Areostus, insignis comes,

Hanc, pridie quam abiret, urnam emit < sibi >,

Ubi secuturos brevi haeredes manet.

 

14. ad Albertum Pium

Fama tuae matris crudeli funere raptae

Dudum terrifico nostras, Pie, perculit aures

Murmure; sed me adeo stravit dolor improbus, inquam,

Me, me, Alberte, tuae motus quoscumque sequentem

5

Fortunae, ut subito correptus frigore membra

Torpuerim, ut gelido titubans vox haeserit ore,

Ut stupor insolitus mentem defixerit aegram:

Deprensus veluti sub querno tegmine pastor,

Cuius glandiferos populatur fulmine ramos

10

Iuppiter, ut rutilo reteguntur lumine silvae,

Et procul horrenti quatitur nemus omne fragore,

Labitur ille impos mentis, rigor occupat artus,

Stant immoti oculi, ora immota, immobile pondus.

Quod tum me censes potuisse effingere carmen

15

Ardentique tuo solatia ferre dolori,

Vulnere pene pari misere graviterque iacentem?

Ast ubi iam sese desertis sedibus infert,

Tristia qui celeri obsedit praecordia cursu,

Sanguis et exclusos vocat ad sua munia sensus;

20

Haec tibi, quae forsan tarda intempestaque sordent,

- ne refuge - haud duri canimus solatia casus,

Sed potius tacitos renovantia carmina fletus.

Ipse tuis lacrimis lacrimas miscere, gravique

Usque etiam cupio tecum certare dolore.

25

An quicquam dignum lacrimis an flebile quicquam

Impia pectoribus poterunt immettere nostris

Posthac Fata, tuae si non iactura Parentis

Flebilis, et lacrimis non est dignissima nostris?

Seu venit in mentem venerandae gratia frontis,

30

Qua me, quaque alios quoscumque benignus amares,

Excipere illa tui merito studiosa solebat;

Seu subit illius gravitas condita lepore

Eloqui, qua sueta tui placare tumultus

Est animi, quondam cum ageret fortuna sinistre

35

Cum rebus male fida tuis, ut limina supplex

Exutus regno tereres aliena paterno

(Et quamvis per te multum tibi consulis ipse,

Nec documenta parum sophiae, quibus impiger omne

Impendis studium, prosint, tamen usque fateris

40

Iuverit auditae quantum te cura parentis);

Sive Pudicitiam tumulo spectamus eodem

Exanimem condi, Probitas ubi clara Fidesque,

Relligio, Pietasque tua cum matre teguntur.

Heu morum exemplar! Columen, tutela bonorum,

45

Pica iacet veteris demissa ab origine Pici,

Laurentis Pici, qui te, Saturne, parentem

Rettulit; antiqui tu sanguinis ultimus author.

Pica atavis generosa, animo generosior alto,

Pica potens opibus, virtute potentior ipsa!

50

Inditium cum saepe sui, tum protulit ingens

Prudentis vis illa animi, decor ille modesti,

Extincto genitore tuo, cum sola relicta est,

Et formosa, et adhuc, vel in ipso flore, puella,

Te puero nondum bimo commune tenente

55

Regnum cum patruo, et populi Carpensis habenas

(Ah! male diversis amborum flexibus aptas), te puero,

Pueroque simul cognomine patris

Fratre Leonello, cuius vix sedula nutrix

Invalidum denis numerabat solibus aevum.

60

Tunc tibi, tuncque tuis adeo Pica optima rebus

Cavit, ut illi etiam deberi gratia possit

Quod validus sceptris et honore fruaris avito.

Tuncque adeo bene consuluit probitate pudori,

Tunc et perpetuos quoscumque exegerit annos,

65

Ut decus id, laudes hae sint, ea gloria parta,

Quae rediviva suas reparant post funera vires.

Hinc optare proci connubia tanta frequentes,

Aut genere aut opibus freti; dein poscere fratres,

Primores populi ambire, atque domestica matrum

70

Consilia et crebros monitus adhibere faventum.

Mille petunt; petit ante alios et fervidus instat

Ille Bianorei procerum ditissimus agri,

Rodulphus Gonzaga, potens maioribus armis

Inclytus Italia et toto celeberrimus orbe.

75

Tunc cupiunt fratres taedas crepitare secundas,

Et sibi Rodulphum geniali foedere iungi.

Ergo illam precibus tangunt, rationibus urgent,

Utilitate movent sobolis, cui maxima tanti

Accedat tutela viri, seu mollius aevum

80

Claris formari exemplis, seu regna tueri

Consiliove, opibusve, armisve poposcerit usus.

Quid faciat? tenerae iam primum commoda prolis

Anxia pertentant tenerae praecordia matris;

Sic tua nimirum vestrae ratione salutis

85

Cogitur a viduo genitrix discedere lecto.

Cuius, ubi supra muliebrem provida captum

Plenius inspecta a prudenti coniuge mens est,

Sic regni ut thalami consors est sumpta virago.

Tum genitrix tua, cui clare est data copia agendi,

90

Iustitiae vindex incorruptissima sacrae,

Dura malis, clemens miseris, gratissima iustis,

Propositique tenax, atque imperterrita recti,

Perque gradus cunctos virtutis clara refulsit;

Clara refulsit, onus pariter subeunte marito.

95

Clarior at multo vacui cum tristis in aula

Magnanimi immatura viri post fata relicta est:

Namque diem multa Gallorum caede cruentus

Extremum cum laude obiit mavortius heros

Ad vada purpureo spumantia sanguine Tarri,

100

Tempore quo spoliis rex agmina onusta Latinis,

Rex Carolus Magni Caroli generosa propago,

Ad gelidas Sequanae ripas populator agebat.

Matribus et trepidis lux detestata puellis,

Illa nimis lux saeva, nota signanda perenni,

105

Prae cunctis sed, Pica, tibi saevissima luxit.

En vidua, et tutrix iterum moestissima prolis

Bis geminae superas; melioris pignora sexus

Namque duo et totidem diversi parva fovebas.

An pupillarem prius eloquar auxeris ut rem?

110

An cultu assiduo natorum ut corda paternos

Indueris mores? certe rumore secundo

Utrumque et multo laudari carmine dignum.

Praeteream sed et ista, sed et connubia natae;

Atque his plura sciens, nec possem singula nec fas

115

Dicere, vel rudibus praesertim nota colonis,

Limpidus Ocneis quacunque aut Mincius arvis

Inter arundineas it flexo limite ripas;

Quaque sinus, Benace, tuos imitatus apertos,

Fluctibus et fremitu et spumantibus aestuat undis;

120

Aut Venetas quacumque Padus perlabitur oras,

Multa mole minax, multoque labore docendus,

Pinguibus et cultis et aprico parcere ruri.

An quisquam summa virtutum deneget arce

Insedisse tuam, generose Alberte, parentem?

125

Aut virtus sermo merus est et inutile nomen,

Aut opere et claro penitus dignoscitur actu,

Cum medio rerum immersabilis enetat aestu,

Heu, heu! quae sceleri debentur digna nefando,

Talia virtutum si praemia Pica reportat?

130

Sed quid inepta tuos renovabit Musa dolores?

Sed duce me in lacrimas iterum cur ibis inanes?

Sed quid hians medicae tractabo nescius artis

Vulnus, opis quicquam nil post laturus amicae?

Sed quid ego ereptae crudelia fata parentis

135

In medium proferre loquaci carmine nitar,

Cum neque succurrat ratio solaminis ulla,

Qua tot deinde queam fluctus, quos ipse citarim

Imprudens, animique graves componere motus?

At reticenda nec est ea mors, cui maxima virtus

140

Causa fuit: nec enim vas exitiale cicutae

Vult Aniti latuisse reus, nec Virbius axes

Ancillae, nec Pica feros quibus occidit ausus.

Liberius iam iam res ut sit facta docebo,

Unde queant magnum venientia ducere secla

145

Exemplum, humano leviter quam fidere quisquam

Ingenio possit: documento nec fuit illa

Absque aliquo moriens, cuius dum vita manebat

Omne olim fuerat studiis imitabile factum.

Illa severa adeo cultrix Italique pudoris

150

Custos, illa adeo vindex labentis honesti

Extitit, ut facto turpi curaret ab omni,

Et levibus licet opprobriis, pulchrasque sodales

Ancillasque domumque omnem servare pudicam,

Nedum se similemque sui, castissima, prolem:

155

Cui dum se digno ferventius haeret et instat

Proposito, in sese muliebris suscitat iram

Flagrantem ingenii, quod amor furiavit iniquus

Et male suada Venus. Quid non vesana libido

Mersa cupidinibus mortalia pectora cogit?

 

15. ad Herculem Strozzam

Audivi, et timeo ne veri nuncia fama

      Sit quae multorum pervolat ora frequens.

Scin verum, quaeso? scin tu, Strozza? eia age, fare;

      Maior quam populi, Strozza, fides tua sit.

5

An noster fluvio misere ....? (Heu timeo omnia! at illa,

      Di, prohibete, et eant irrita verba mea;

Et redeat sociis hilari ore, suasque Marullus

      Ante obitum ridens audiat inferias).

Fama tamen vatem, sinuoso vortice raptum,

10

      Dulciloquam fluvio flasse refert animam.

Scin verum, quaeso? scin tu, Strozza? eia age, fare;

      Maior quam populi, Strozza, fides tua sit.

Ut timeo! nam vana solet plerumque referre

      Fama bonum; at nisi non vera referre malum.

15

Quamque magis referat saevum, crudele, nefandum,

      Proh superi! est illi tam mage habenda fides.

Quid potuit gravius deferri hoc tempore nobis,

      Qui sumus in Phoebi Pieridumque fide,

Quam mors divini (si vera est fama) Marulli?

20

      Iuppiter! ut populi murmura vana fluant.

Scin verum, quaeso? scin tu, Strozza? eia age, fare;

      Maior quam populi, Strozza, fides tua sit.

Nam foret haec gravior iactura mihique tibique,

      Et quemcumque sacrae Phocidos antra iuvent,

25

Quam vidisse mala tempestate (improba saecli

      Conditio!) clades et Latii interitum,

Nuper ab occiduis illatum gentibus, olim

      Pressa quibus nostro colla fuere iugo.

Quid nostra an Gallo regi an servire Latino,

30

      Si sit idem hinc atque hinc non leve servitium?

Barbaricone esse est peius sub nomine, quam sub

      Moribus? At ducibus, di, date digna malis,

Quorum quam imperium gliscente tyrannide tellus

      Saturni Gallos pertulit ante truces!

35

Et servate diu doctumque piumque Marullum;

      Redditeque actutum sospitem eum sociis;

Qui poterit dulci eloquio monitisque severis,

      Quos musarum haustus plurimo ab amne tulit,

Liberam et immunem (vincto etsi corpore) mentem

40

      Reddere, et omne animo tollere servitium.

Sit satis abreptum nuper flevisse parentem:

      Ah! grave tot me uno tempore damna pati!

Tarchaniota aura aetheria vescatur; et inde

      Caetera sint animo damna ferenda bono.

45

Scin verum, quaeso? scin tu, Strozza, eia age, fare;

      Maior quam populi, Strozza, fides tua sit.

At iuvat hoc potius sperare, quod opto: Marullum

      Iam videor laeta fronte videre meum.

An quid obest sperare homini dum grata sinit res?

50

      Heu lacrimis semper sat mora longa datur.

 

16. epitaphium Cosmici

Hospes, siste parumper (hocque munus

Habe, et parva brevis morae repende

Damna), quod patris elegantiarum,

Romanae patris eruditionis,

5

Vides Cosmici Apolline et sororum

Urnam Pieridum choro frequentem.

Sed munus tenue est, sed est pusillum,

Prae quod vate frui, manente vita,

Tam comi et lepido tibi fuisset.

10

Rursus nec tenue est nec est pusillum,

Cui non contigerit, manente vita,

Tam comi et lepido frui, videre

Saltem Cosmici Apolline et sororum

Urnam Pieridum choro frequentem.

 

16a. epitaphium

Paulum siste, viator, et tibi sit

Munus quod patris elegantiarum

Et cultae simul eruditionis

Laeli Cosmici amabilem videbis

5

Urnam et Pieridum choro frequentem.

Est munus tenue, est nimis pusillum,

Prae quo vate frui, manente vita,

Tam comi et lepido tibi fuisset.

Rursus nec tenue est nec est pusillum,

10

Cui non contigerit, manente vita,

Tam comi et lepido frui poeta,

Saltem relliquias videre; nam quae

Rari noticia et boni et probati

Detur quantulacumque amanda est.

 

17. de Megilla

Illius timidis spes sit amoribus,

Qui formae comitem ferre superbiam,

Centenamque repulsam

Leni pectore quiverit;

5

Qui surdos tulerit tot querimoniis

Postes, dum glomerat trux Boreas nives,

Miraturque suam vim

Tantis vincier ignibus;

Qui rivalem animo viderit integro

10

Offensum, totiens limen amabile

Noctu praetereuntem,

Quod vel iurgia spreverit,

Iras, nequitias, instabilem fidem,

Et quicquid dominae saevities tulit.

15

Illum mater Amorum,

Mater blanda Cupidinum

Tandem audit, precibus victa diutinis,

Et finem trepidis luctibus imperat

Durae corda puellae

20

Divino insiliens pede,

Non oblita facis quam Cinareius

Excivit iuvenis, quam Phrygius prope

Idaeum Simoenta,

Quam Mars bellipotens pater.

25

Illi fert gremio pleno Amathuntia,

Lusus, illecebras, delitias, iocos,

Risus, quicquid et almo est

Regno dulce Cupidinum.

En me, quem lacrimis, quem miseris modis

30

Mersum ludibrio longum habuit puer,

Spretor divum hominumque,

En hac luce beat Venus.

O signanda dies non modo candida

Nota de veteri more Cydonio,

35

Sed sacro celebranda

Nobis iugiter annuo!

Lux, qua plena meis amplaque gaudia

Commuto lacrimis, quaque laboribus

Murus grande reporto!

40

O solatia suavia!

Fallorme? an placida somnus imagine

Ludit me, ut miseris questibus obviet?

An haec vera Magilla

Cuius detineor sinu?

45

Haec, haec vera mea est; nil modo fallimur,

Mi anceps anime: en sume cupita iam

Mellita oscula, sume

Expectata diu bona.

 

18. de Iulia

Qualem scientem carminis, et lyra

Sappho sonantem molliter aurea,

Expertem amorum, atque integellam

Floris adhuc nimium caduci,

5

Vocavit altis e penetralibus

Pubentis agri conspicuus nitor,

Herbaeque, flosculique hiantes

Flatibus egelidis Favoni;

Mox dithyrambos Aeoliae impulit

10

Testudini committere spiritus

Strepens per altas ilices et

Murmur aquae prope defluentis;

Qualemve doctam Calliopen modos

(Cui rex deorum sistere tinnula

15

Permisit amnes voce, flavae

Iuppiter ob meritum parentis)

Audivit olim libera coelitum

Iam iam fugatis mensa gigantibus

Manum Tonantis et deorum

20

Praesidium ad citharam canentem,

Audivi eburno pollice Iuliam

Cordas moventem Threiiciae fidis,

Et arte iucundos magistra

Ad numerum strepitus citantem;

25

Et ora vernis aemula floribus

Solventem acutis vocibus in modum,

Nervosque vocales decenter

Carminibus sociantem Etruscis;

Cantusque presso gutture mobiles

30

Ducentem ad auras (per tremulas prius

Flexosque concisosque fauces),

Murmure nunc tacito volutos,

Nunc plena in aurem voce refractulos,

Quibus nigranti cedit ab arbore

35

In roscidis quicquid viretis

Vere canit volucrum tepente.

Ut ut canoros quaero iterum modos!

Ut ut mihi me surripuit melos!

Nec mecum adhuc sum; adhuc hiulco

40

Nescit abire animus labello.

Nec si sciat, vult mitti; adeo et bona et

Grata tenetur compede. Iam mihi est

Adempta libertas, nec haustu

Elysiae reparanda Lethes.

45

Si tale Siren, stirps Acheloia,

Nautis canebat praetereuntibus,

Nil miror aversas carinas

Sponte cavas adiisse rupes.

Nescis tu, Ulysseu, qui fugis illitis

50

Caera Pelasgi remigis auribus,

Inter puellarum choros tam

Dulce canentium obire felix.

 

19. de vellere aureo

O pubis iuvenes robora Thessalae,

Perculsi toties qui pelagi minis,

Pellem avertere Colchis

Auratam cupitis tamen

5

(Olim pollicita est Pallas et innuba

Vobis velivolam cum daret aequori

Pinum, quam sub opaci

Flexit vertice Pelii),

Cur non lecta manus fortiter occupat

10

Portus Phasiacos, dum Boreae silet,

Vestris saepe sinistri

Votis, spiritus impotens?

En vobis spolium tempus apiscier

Famosae pecudis limine, quod diu

15

Servavere dracones,

Martisque ignivomi boves.

Insomnes etenim destituit vigil

Serpens excubias, ut fera beluis

Olim infensa marinis,

20

Post terrestribus aspera

Et nunc vipereas in latebras ruens,

Illum sanguineis unguibus undique

Pressum turbat, et ore

Semper caedibus oblito.

 

20. de catella puellae

Quis solaciolum meum? meos quis

Lusus? quis mea gaudia, heu! catellam,

Herae mnemosynon meae catellam,

Quis, ah, quis misero mihi involavit?

5

Quis, ah, quis malus, improbus, scelestus

Tam bellam mihi tamque blandientem,

Tamque molliculam abstulit catellam?

Furum pessime es omnium malorum

Quisquis candidulam mihi catellam,

10

Herae mnemosynon meae catellam,

Meas delicias, meique amoris

Et desiderii mei levamen,

Nostras praeteriens fores, dolose

Manu sub tunicam rapis sinistra!

15

At di dent mala multa, di deaeque

Dent omnes tibi, quisquis es, sceleste,

Actutum mihi ni meam catellam,

Herae mnemosynon meae, remittis.

 

21. in Lenam

Abi, vorax anus, tuis cum blandulis

Istis susuris; cognita est mihi satis

Superque vestra (serius licet) fides.

Non sum ille ego in quem impune vobis ludere

5

Fas iugiter sit foeminis rapacibus.

Ut ut piget me tam diu fallaciis

Vestris retentum, dum miser dari reor

Dulces mihi fructus amoris unice,

Quos comperi post, cum pudore maxumo,

10

Illi datos, et illi et illi, et omnibus

Ementibus pernicioso munere

Adulterarum coitus foedissimos!

Viden ut audax me rogat, tanquam inscium

Eius probrosi criminis? Recede, abi,

15

Abi, impudica, abi, scelesta et impia,

Impura, lena, venditrix libidinum,

Meorum amorum prostitutrix lurrida.

Ut ira suadet unguibus nocentia

Proscindere ora! Ut gliscit impetus ferox

20

Inferre canis crinibus truces manus!

Impunis anne abibit haec venefica?

Iam iam cupidini morem geram meo,

Et torva lumina eruam isti primulum,

Linguam deinde demetam dicaculam,

25

Quae me misellum effecit, et pessumdedit,

Et perdidit, nullumque prorsus reddidit.

Quid me, sodales, detinetis pessumi?

Dimittite; est certum obsequi iustissimo

Meo furori; debitas poenas luat

30

Mihi scelesta. An huic, rogo, favebitis,

Fortasse nescii quam inexpiabile

Scelus patretis hanc iuvantes impiam,

Quam saepe nocte repperi obscurissima

Sacros cadaverum eruentem pulveres,

35

Diroque carmine evocantem pallidas

Umbras ab orci tristibus silentis?

Haec noxio infantes tenellos fascino

Interficit. Discedite, ut poenas luat.

At si meae vos nil preces iustae movent,

40

In pessimam crucem recedat pessima;

Non usque habebit vos paratos subsides.

 

22.

<Infelix a>nime et miser, quid ultro

Ipsum te crucias? tuos quid ultro,

Ah vere miser, excitas fovesque

Ignes? nec minimae tibi quietis

5

Tantillum esse sinis, vigil diesque

Noctesque ad nitidos hians ocellos,

Os ad purpureum genasque molles,

Ad guttur niveum manusque leves,

Formam denique ad integram puellae,

10

Formam non tamen integrae puellae,

Ausae dellicias meosque lusus...

Dicamne an sileam? Ah quid ah silebo?

Ausa est perfida et improba et scelesta,

Ausa est dellicias meosque lusus

15

Auro vendere, nec deos potenteis

Pavit fallere saepe deieratos.

Infelix anime, ecquid impudica?

Ecquid te meretrix avara perdet?

Respira, atque tibi potens vigensque

20

Te redde, utque lubet sine impudicam

Moechis vivere cum suis. Tibine

Os spurca placet oblitum saliva

Et livens memori nota perenne

Foedae, pro dolor!, osculationis?

25

An te illi ebrioli movent ocelli,

Illi, quos movet hic et hic et ille et

Quisquis dedecorum putetur emptor?

Obdura, mi anime; improba et puella

Cum moechis valeat suis, puella

30

Igne indigna tuo. Potestne, quaeso,

Quod felicius ardeas deesse?

 

23. de Lydia

Haec certe Lepidi sunt Regia moenia, quae sic

      Grata mihi paucos ante fuere dies,

Lydia dum patrios coleret formosa penates,

      Redderet et forma cuncta serena sua.

5

Nunc, ut ab illis immutata! quid illius, eheu!

      Illius amota luce decoris habent?

Illius a cara quae me genitrice domoque

      Tot valuit messes detinuisse procul?

Tu sine me tacitis excedere, Lydia portis,

10

      Tu sine, me potis es rura videre tua?

Cur comitem me, dura, negas admittere? curve

      Sarcina sum rhedae visa onerosa tuae?

In tua non adeo peccarem commoda demens,

      Arctius ut premerem terga, latusve tuum!

15

Conductus non deerat equus, non deerat amicus

      Iuvisset mannis qui mea vota suis.

Ipse pedum validis potui decurrere plantis,

      Sive terenda brevis seu via longa fuit.

Ah! ego (vita, modo sineres) quam fortiter irem,

20

      Sisteret ut nullus crura citata labor!

Corruptum nec iter hieme et pluvialibus austris

      Suasisset iustas, te properante, moras.

Sum sine te biduum: an me ultra patieris abesse?

      Heu miserum! me me, quaeso, venire iube.

25

Ecquid habent gelidi montes et inhospita tesqua?

      Ecquid habent sine me devia rura boni?

Quaeso, venire iube: placeant tum lustra ferarum,

      Atque feris arces montibus impositae;

Tum placeant silvae, tunc sint gratissima saxa,

30

      Dum latus ipse tegam, duxque comesque, tuum.

Tunc iuvet audaci lepores agitare Lacone,

      Caecaque nocturnis ponere vincla lupis;

Inque plagas turdum strepitu detrudere edacem,

      Et quaecumque hiemes gaudia rure ferunt.

35

Quaeso, venire iube. Quod si mala murmura vulgi

      Ne cieam veniens est timor, ipsa redi.

 

24.

Istos, quaeso, oculos operi, dum caetera lustrem

      Spectator formae, Lydia bella, tuae;

Namque meos hebetant sensus prohibentque tueri

      Quam sit digna oculis pars tua quaeque tuis.

 

25. Bacchi statua

Quid causa, aeterna frueris quod, Bacche, iuventa

      Vel sene qui multo grandior es Pilio?

- Est quod vino, hospes, Genioque indulgeo; quod non

      Ambicio mentem distrahit ulla meam. -

5

Cur te nulla operit vestis, cum casta puella

      Saepe puerque tuos cursitet ante pedes?

- Ut doceam sic et nudari cuncta mea vi,

      Conscia qui multo torqueo corda mero. -

Aspera quid sibi vult frons cornibus? - Indicat ut sim

10

      Martia siccato promptus ad arma scypho. -

Cur Nysa, Thebis, Dia, Cytherone relictis,

      Boiardae cordi sunt tibi prela domus?

- Quod praestant cunctis hic vina, quod impius illic

      Proh! mos nunc gelida Massica mutat aqua. -

15

Cur neque adest satyrus, neque lynx trahit esseda pictus

      Concitus hic thyrso, concitus ille mero?

- Ne feritas huius, ne huius petulantia quemque

      Terreat a nostro limine cavit herus.

Sed iam iam ingredere, ut, quem vanum forte putasti,

20

      Ostendant verum pocula plena deum. -

 

26. ad Bacchum

Quod semper vino madidus, somnique benignus,

      Securus pendis nil, nisi quod placeat,

Laetitia frueris nimirum, Bacche, perenni,

      Exarat et frontem nulla senecta tuam.

5

Sic quicumque pedem tua per vestigia ponet,

      Exiget in multa saecula longa rosa.

 

27. de Bacco

Qui non castus adis Bacchi penetralia, non te

      Flumine, sed multo prolue rite mero.

 

28.

Una vivamus, sed sic vivamus, amici,

Una ut diu possimus una vivere;

Et dum nos fata esse sinunt, ut nos decet esse

Simus, scientes quod diu esse non sinunt.

 

29. de Eulalia

Ut bella, ut blanda, ut lepida utque venustula ludit

      Eulalia, Hispanae filia Pasiphiles!

Ut bene maternos imitatur parvula mores,

      Incedit, spectat, ridet, agit, loquitur!

5

Omnia ut illa facit tandem! iam fingere novit,

      Et sibi de tenero quos amet ungue legit.

Bona sectatrix matris nata! o bona mater,

      Tam bene dilectam quae instituis sobolem!

Ut tibi quandocumque obrepat inertior aetas,

10

      Cum meretrix nequeas vivere, lena queas.

 

30. de Iulia

O rarum formae decus, o lepidissima verba,

      O bene deductum pollice et ore melos!

An Charitum quarta, an Venus altera, an addita Musis

      Est decima, an simul haec Gratia, Musa, Venus?

5

Iulia quin sola est, qua cantu Musa, lepore

      Gratia, qua longe est victa decore Venus.

 

31. de Veronica

Es Veronicane? an potius vere unica? quae me

      Uris, quae mihi me tam cito surpueris?

Unica nimirum, cui soli est forma, decorque,

      Gratiaque, et quantum est et salis et veneris.

5

Quaeque simul casta es, simul et pulcherrima sola;

      O sola, o vero nomine digna tuo!

 

32. de Glycere et Lycori

An Glyceren pluris faciam, plurisne Lycorin,

      Si Cherinte, scio dicere, dispeream.

Moribus haec atque haec placet, et placet ultraque cultu;

      Parque illis lepor est, gratia, parque venus.

5

Hanc amo, depereo illam; quin amo, depereoque

      Utranque, et rursum utraque vita mihi.

Quaeres fortassis qui possim: nescio; tantum

      Novi ego, quod geminas ardeo, amo, pereo.

 

33. ad puellam vendentem rosas

Hasne rosas, an te vendes, an utrumque, puella,

      Quae rosa es, atque inquis vendere velle rosas?

 

34. idem

Vendere velle rosas, inquis, cum sis rosa: quaero

      Tene, rosasne velis, virgo, an utrumque dare.

 

35. de lupo et ove

Foetum invita lupae, sed iussu nutrit herili,

      Et sua lacte suo pignora fraudat ovis;

Scilicet ut meritam bene de se perdat adultus:

      Mutare ingenium gratia nulla potest.

 

36. de Bardo poeta

Cuncta memor recitat quae pangit milia Bardus

      Carmina; nulla tamen scribere Bardus ait.

Si verum est, bene, Paule, facit, qui perdere chartham

      Nolit, cum mentem perdere sat fuerit.

 

37. de Callimacho

- Heus puer, - imprudens dixi cum pone viderem

      Callimachum: - O, - dixi, vertit ut ora, - pater.

 

38. de eodem

Sunt pueri crines, senis ora, tuique videtur

      Tam belli occipitis sinciput esse pater.

 

39. ad Aulum

Ne distorque oculos, ne nuta, ne fode surdum,

      Ne mihi velle latus, ne pede tunde pedem.

Sensi; te Lalio eripiam vis, Aule, loquaci:

      Dic, age, si id facio, quis tibi me eripiet?

 

40. ad puerum

Quod fractus nisu in medio te deserit arcus,

      Non tua sed Clarii, Lygdame, culpa dei;

Qui prius ut cithara clarum te vidit et ore,

      Indoluit cithara victus et ore deus;

5

Atque arcum metuens, arcu ne victus abiret,

      Fregit, et imprudens tam mage victus abit.

 

41. de puero mortuo

Exanimum Paphie puerum miserata feretro

      - Eheu talis, ait, noster Adonis erat! -

 

42. in Venerem armatam Lacedaemone

Arma, Venus, Martis sunt haec; quid inutile pondus,

      Mortali bellum si meditare, subis?

Nil opus est ferro, ferri cum nuda potentem

      Exueris spoliis omnibus ipsa deum.

5

Arma deo sua sunt; hospes, ne fallere; Sparta est

      Haec, ubi de patrio sunt data more mihi.

Meque decent saevo in fluctu quae sanguine nata,

      Quae sum Martis amor, quae Lacedaemonia.

 

43. de Trivultia

Quod genere et censu praestes, Trivultia, multis,

      Est decus; at decus id pluribus esse vides.

Quod prior innumeris tua sit nullique secunda

      Forma, tamen non est unica, rara licet.

5

Quod sis casta, etsi non est te castior ulla,

      Tecum alia atque alia est casta puella tamen.

Quod docta atque sciens Musarum es sola, sed olim

      Deiphobe et fidicen Lesbia tali erat.

Quod generosa eadem, dives, formosa, pudica

10

      Doctaque sis, nulla est par tibi, nulla fuit.

 

44. de eadem

Sis dives, generosa, bella, casta,

Docta, et si ulterius potes quid esse;

Si, Trivultia, non simul benigna es,

Nulli bella places, pudica nulli,

5

Nulli docta videris, et beatae

Nullos divitiae movent genusve,

Et si his ulterius potes quid esse.

 

45. epitaphium Philippae

Marmoris ingenti sub pondere clausa Philippa est:

      Cavit vir tandem ne ulterius fugeret.

 

46. epitaphium eiusdem

Quaeris quae fuerim? Me scito fuisse Philippam:

      Plura rogas? Nolo plura loqui, nisi quod

Nil alienum a me mulier muliebre putavi:

      Hoc, heus! in partem accipe, quaeso, bonam.

5

Quid tibi vis? An me interius vis nosse? Quid ipsum

      Ten noscis? Prior haec sit tibi cura, et abi.

 

47. epitaphium Labullae

Huc oculos, huc verte, Bonae quicunque Parentis

      Templa subis, sibi et haec quid velit urna vide.

Flaminis hic uxor Turini funere acerbo

      Dulcis ab amplexu rapta Labulla viri est;

5

Quae forma et censu innumeras et honore parentum,

      At virtute omnes vicerat una nurus.

I nunc, et votis coelum, miser, omne fatiga,

      Quando bona haec quanti sint facienda vides.

 

48. eiusdem

Haec vivens, nec certa satis natisque viroque

      Si sua curae esset futura cinis,

Illa, virum quamvis et natos semper amarit

      Uxor quam magis et mater amare potest,

5

Esset opes quamvis natis lictura viroque,

      Blanda licet natis, blanda viro fuerit;

Haec, inquam, coniux Turini saxa paravit,

      Functa quibus voluit luce Labulla tegi.

 

49. epitaphium Manfredii

Quis tegitur tumulo? - Manfredius ille, viator,

      Roenaldus qui sub pace dolo occubuit. -

Sed quae tanta necis tam saevae causa? - Sororem

      Interfectoris perdite amasse sui. -

5

Proh scelus! ista tulit quod amarit praemia! Quid si

      Odisset? Meriti est dura homini ratio.

 

50. epitaphium

Claudit Alexandrum fossa brevis urna: puella,

      Cui dare dum nimium vult, nimium eripuit.

Nunc eat, et durum demens incuset Amorem:

      Hunc, quia se facilem praebuit, enecuit.

 

51. epitaphium Badini

Qui iuvenis Martem, senior qui Martis amicam

      Tentando, aerumnas hinc tulit, inde decus,

Badinus iacet hic: felix ter ut ante iuventa

      Si sic et coelebs acta senecta foret!

5

Caetera vir prudens, solers fidusque gerendis

      Rebus Atestino carus ob idque duci.

 

52. ad Timotheum Bendideum

- Ignaro servum domino promittere quicquam

      Posse ratum, mores scriptaque iura vetant. -

Hoc mihi, Timothee, in patriam discedere tecum

      Pollicito, intorcto verbere dixit Amor.

5

Quid faciam? Iubet ille; rogas tu; terret herilis

      Saevicia; ipse fidem poscis; utrumque trahit.

Durus Amor, flectique nequit; tu mitis et idem

      Exorandus: ad haec tu vir, et ille deus.

Iam quid agam teneo: veniam sperare benigne

10

      Malo, quam promptae tradere colla neci.

 

53. epithalamium

Ferrarienses

Surgite, iam signum venientis tibia nuptae

Concinuit procul: ecce venit formosa iugato

Qualis olore Venus, cum Memphim, aut alta Cythera,

Aut nemus Idalium, aut Amathuntis templa revisit.

5

Cernitis ut circumque oculos, circumque decorum

Osque genasque, humerosque et circum virginis omnem

Laudatam speciem volitet Charis, utque serenos

Vibratis levibus pennis illi afflet honores?

Cernitis ut circum tenerorum lusus Amorum

10

Obstrepat, ut calathos certent invergere florum

In comptum dominae caput, utque hic lilia fronti

Componens niveae, hic immortales amaranthos

Purpureasque rosas malis, mirentur eandem

Formam diversos florum superare colores?

15

Cernitis ut iuvenes obducta fronte Latini,

Queis est dicta dies reditus, pilenta sequantur?

Cur non audimus tacita quid voce volutent,

Reddere et argutis meditamur commoda dictis,

Sic ad regales thalamos Hymenaea citantes?

20

- Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee. -

Romani

Aspicite Herculeos iuvenes procedere contra,

O socii, iam iam numeris certare paratos.

Sic certe haud temere veniunt; victoria nobis

Difficilis, laetas nam poscunt carmina mentes,

25

Nos tristes: quid enim nisi triste efferre paramus,

Culmine deiecti tanto, pulcherrima, cum te

Externi invideant thalami, Lucretia, nobis?

Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!

Ferrarienses

Aspicite Ausonios meditata requirere vates,

30

Victrici qui saepe caput pressere corona.

Quare non facilis stat nobis palma, sodales,

Qui prima alterno cantu certamina inimus;

Gloria sed maior quae multo parta labore

Provenit. Hoc agite, huc animum convertite, ne qua

35

Sit mora cum docto deceat succedere cantu.

Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.

Romani

Omnia vertuntur: quae quondam maxima Roma

Ausonias inter tantum caput extulit urbes

Quantum abies inter graciles annosa genistas,

40

Aut quantum tenues inter vetus Albula rivos

Seu claris hominum studiis, seu moenibus altis,

Nunc deserta vacat, veteri depressa ruina;

Atque ubi templa deum et Capitolia celsa fuere,

Flexipedes surgunt hederae fruticesque maligni,

45

Et turpes praebent latebras serpentibus atris.

Est levis haec iactura tamen: ruat hoc quoque, quicquid

Est reliquum, iuvet et nudis habitare sub antris,

Vivere dum liceat tecum, pulcherrima Virgo

Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!

Ferrarienses

50

Omnia vertuntur: modicis quae moenibus olim

Hinc viridi ripa, hinc limosa obducta palude

Angustas capiebat opes Ferraria pauper,

Angustasque domos, angustaque templa deorum,

Apta tamen tenui populo tenuique senatu;

55

Finitimas inter tantum nunc eminet urbes,

Quantum inter Bacchi colles pater Apenninus,

Eridanusve inter fluvios, quos accipit infra,

Quosque supra e tota Hesperia Neptunus uterque.

Nunc, ubi piscoso pellebant gurgite lintrem,

60

Aut ubi in aprico siccabant retia campo,

Regia templa, domus, fora, compita, Curia, turres

Herculeique decent muri, portaeque, viaeque,

Vixque suo populo ampla, potenti et molibus aequis

Et paribus studiis generi contendere Martis.

65

At nullos tantum iactat Ferraria cultus,

Quam quod te dominam accipiat, pulcherrima Virgo.

Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.

Romani

Qualis in Ionio magno, bacchantibus austris,

Nauta, ubi vel Syria vel Thynna merce gravatam

70

Illiditque ratem scopulisque relinquit acutis

Naufragus, et multum per caerula volvitur expes,

Nudus et ignota tandem iactatur arena;

Dum vacuam querulis contristat fletibus oram,

Haud procul informi in limo radiare coruscam

75

Intuitur, quam vertit atrox ad littora, gemmam,

Tempestas, seque illa opibus solatur ademptis;

Ecce autem mirantem ignes rutilumque decorem

Incautumque potens manus occupat obvia, et illum

Dimittit maria implentem et nemus omne querelis:

80

Talis Roma, diu casus ubi flevit iniquos

Optavitque dolens veterum decora alta Quiritum,

Dum Vaticano flexisset lumina colli,

Te vidit clari soboles, Lucretia, Borgae,

Pulchro ore et pulchris aequantem moribus, aut quas

85

Verax fama refert, aut quas sibi fabula finxit;

Atque novo veteres solata est munere curas

O septem colles, Tiberis pater, altaque prisci

Imperii monimenta, graves intendite luctus!

Nuper Atestini fratres, proceresque propinqui,

90

Herculeus iuvenis patria quos misit ab urbe,

Quod pulchri fuerat vobis impune tulere,

Externoque decus vestrum iunxere marito.

Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!

Ferrarienses

Ut qui perpetuis viret hortus consitus umbris,

95

Mobilibusque nitet per quadrua compita rivis,

Laudetur licet Ideae sub sidere Caprae,

Seu cum Libra oritur, seu cum sata Sirius urit,

Est tamen egelidos Tauro referente tepores

Gratior (erumpunt tum lento e vimine frondes,

100

Tum pingunt variis decorantque coloribus herbas

Liliaque, violaeque, rosaeque, brevesque hyacinthi);

Sic quae regali fulsit Ferraria cultu,

Aedibus aut sacris, aut auctae molibus urbis,

Aut mage privatis opibus luxuque decenti,

105

Vel studiis primum ingenuis iuvenumque senumque,

Nunc pulchra est, nunc grata magis, cum, Borgia, tauro

Vecta tuo referes auratis cornibus annum.

Vere novo insuetos summittit terra colores,

Herculeique nitent nativis floribus horti;

110

Arte tibi qua quisque valet blanditur honesta,

Et nos, qui teneris musas veneramur ab annis,

Alternis laetos numeris canimus Hymenaeos.

Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.

Romani

Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis,

115

Qui potes e lacrimis miserorum auferre parentum

Ardentique viro trepidam donare puellam,

Et procul a patria longinquas ducere ad oras!

Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!

Ferrarienses

Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee,

120

Qui cupido iuveni cupidam sociare puellam

Tendis, qui tacitos questus miseraris amantum,

Qui nympham haud pateris viduo tabescere lecto,

Longinquasque urbes geniali foedere iungis.

Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.

Romani

125

O quondam gratae pulchro candore puellae,

Quae Phaethontei colitis vada conscia casus,

Quid Latiae nuptae iucundo occurritis ore?

Nec sensistis titi potioris luminis ortu

Vester hebet, languetque decor spectabilis olim,

130

Arctos ut Eoo veniente Hyperionis axe?

Dure Hymen, Hymenaee, piis invise Latinis!

Ferrarienses

O longum incultae tenuique in honore puellae,

Pinguia quae colitis testantia culta labores

Herculeos, ubi multiplicem Dux inclytus hydram

135

Contudit ignavis foedantem flexibus agros,

Virginis adventu Romanae exporgite frontem.

Nam pulchra ut rerum facies celatur opaca

In nocte et picea sordens caligine nullos

Oblectat torpetque alienae obnoxia culpae,

140

Quae mox cum thalamo Tithonia surgit ab Indo,

Apparet meritasque audit clarissima laudes;

Sic vos ingrata resides latuistis in umbra

Heroe Herculeo post vincula prima tot annos

Caelibe, at Aurora nunc exoriente Latina,

145

Gratae estis, capiturque decor non visilis ante.

Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.

At vos, Romulei vates, ne tendite contra;

Iam numeris satis est lusum: iam tecta subimus

Regia, nec pigeat concordi dicere cantu:

150

Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.

 

54. de diversis amoribus

Est mea nunc Glycere, mea nunc est cura Lycoris,

      Lyda modo meus est, est modo Phyllis amor.

Primas Glaura faces renovat, movet Hybla recentes,

      Mox cessura igni Glaura vel Hybla novo.

5

Nec mihi, diverso nec eodem tempore, saepe

      Centum vesano sunt in amore satis.

Ut sum si placeo, me, me sic utere, virgo,

      Seu grata es, seu iam grata futura mihi.

Hoc olim ingenio vitales hausimus auras,

10

      Multa cito ut placeant, displicitura brevi.

Non in amore modo mens haec, sed in omnibus impar;

      Ipsa sibi longa non retinenda mora.

Saepe eadem Aurorae rosea surgente quadriga

      Non est, quae fuerat sole cadente mihi.

15

O quot tentatas illa est versata per artes

      Festivum impatiens rettulit unde pedem!

Cum primum longos posui de more capillos

      Estque mihi primum tradita pura toga,

Haec me verbosas suasit perdiscere leges,

20

      Amplaque clamosi quaerere lucra fori;

Atque eadem optatam sperantem attingere metam

      Non ultra passa est improba ferre pedem;

Meque ad Permessum vocat Aoniamque Aganippem,

      Aptaque virgineis mollia prata choris;

25

Meque iubet docto vitam producere cantu,

      Per nemora illa, avidis non adeunda viris.

Iamque acies, iam facta ducum, iam fortia Martis

      Concipit aeterna bella canenda tuba.

Ecce iterum. - Male sana, inquit, quid inutile tento

30

      Hoc studium? Vati praemia nulla manent.

Meque aulae cogit dominam tentare potentem

      Fortunam obsequio servitioque gravi.

Mox ubi pertaesum est male grati principis, illa

      Non tulit hic resides longius ire moras.

35

Laudat et aeratis ut eam spectabilis armis,

      Et meream forti conspiciendus equo.

Et mihi sunt aptae vires, patiensque laborum

      Corpus, et has possunt tela decere manus.

Nec mora; bellator sonipes, et cuncta parantur

40

      Instrumenta acri commoda militiae;

Iuratusque pio celebri sub principe miles,

      Expecto horrisonae martia signa tubae.

Iam neque castra placent, rursus nec classica nobis;

      Ite procul, Getici tela cruenta dei.

45

Humanone trucem foedabo sanguine dextram,

      Ut meus assiduo sub bove crescat ager?

Et breve mortis iter sternam mihi, ut horridus umbram

      Horreat immitem portitor ipse meam?

Atque aliquis, placida aspiciens a sede piorum

50

      Me procul Eumenidum verbera saeva pati,

- En qui Musarum liquit grata otia, dicat,

      Anxius ut raperet munere Martis opes; -

Manibus et sociis narret me digna subisse

      Supplicia, haud ulla diminuenda die?

55

Antra mihi placeant potius, montesque supini

      Vividaque irriguis gramina semper aquis;

Et Satyros inter celebres, Dryadasque puellas

      Plectra mihi digitos, fistula labra terat.

Dum vaga mens aliud poscat, procul este, Catones;

60

      Este quibus parili vita tenore fluit,

Quos labor angat, iter cupientes limite certo,

      Ire sub instabili cuncta novante polo.

Me mea mobilitas senio deducat inerti,

      Dum studia haud desint quae variata iuvent,

65

Me miserum! quod in hoc non sum mutabilis uno,

      Quando me assidua compede vincit Amor:

Et nunc Hybla licet, nunc sit mea cura Lycoris,

      Et te, Phylli modo, te modo, Lyda, velim;

Aut Glauram aut Glyceren, aut unam aut saepe ducentas

70

      Depeream; igne tamen perpete semper amo.

 

55. epitaphium Iani Francisci Gonzagae

Quae fuerant, vivente anima olim, mortua membra

      Absque anima tandem claudit humata lapis.

Corporis affecti aerumnas novus incola coeli

      Spiritus hic gaudet deposuisse graves.

5

Quare animam Iani seu corpus flere, viator,

      Frustra hoc, sero illud, vanus uterque dolor.

 

55a.

Iani Francisci Gonzagae mortua pridem

      Membra, animae quanvis iuncta, dies soluit,

Hicque iacent: anima ad sedes sublata quietas

      Gaudet onus tandem deposuisse grave.

5

Hospes, quaeso, animam flebis corpusve sepulti?

      Serum hoc, saevum illud, vanus uterque dolor.

 

56.

"Sum" dat "es est", et "edo" dat "es est": genus unde, magister,

      Estense? An quod "sit" dicitur, an quod "edat"?

 

57. in Hippolytum Estensem episcopum Ferrariae

Excita festivo populi Ferraria plausu,

      Protulit ex adytis ora verenda sacris:

Utque sua Hippolytum prospexit templa tuentem,

      - O claros, inquit, gens mea nacta duces!

5

Quis patre invicto gerit Hercule fortius arma?

      Mystica quis casto castius Hippolyto? -

 

58. epitaphium Ludovici Areosti

Ludovici Areosti humantur ossa

Sub hoc marmore, seu sub hac humo, seu

Sub quicquid voluit benignus haeres,

Sive haerede benignitor comes, sive

5

Oportunius incidens viator;

Nam scire haud potuit futura: sed nec

Tanti erat vacuum sibi cadaver,

Ut urnam cuperet parare vivens.

Vivens ista tamen sibi paravit,

10

Quae inscribi voluit suo sepulchro

(Olim si quod haberet is sepulchrum),

Ne, cum spiritus, exili peracto

Praescripti spatio, misellus artus,

Quos aegre ante reliquerit, reposcet,

15

Hac et hac cinerem hunc et hunc revellens,

Dum noscat proprium, vagus pererret.

 

58a. idem

Ludovici Areosti humantur ossa

Hoc sub marmore, seu sub hac humo, seu

Sub quicquid voluit benignus haeres:

Nam scire haud potuit futura de se,

5

Nec tanti vacuum fuit cadaver

Illi urnam ut cuperet parare vivens.

Signari voluit tamen sepulchrum,

Ne, cum spiritus ultimo dierum

In membra haec veniet redire iussus,

10

Inter tot tumulos diu vagetur.

 

59. epitaphium Herculis Strozzae

Qui patriae est olim iuvenis moderatus habenas,

      Quique senum subiit pondera pene puer

(Quem molles elegi ostendunt, seu grandia mavis

      Sive canenda lyra carmina, quantus erat),

5

Herculis hic Strozzae tegitur cinis: intulit uxor

      Barbara, Taurellae stemmate clara domus.

Quale hoc cumque suo statuit sacrum aere sepulchrum,

      Iuncta ubi vult chari manibus esse viri.

 

60. ad Fuscum

Antiqua Fusci claraque Aristii,

Puer, propago, forsitan et meum

Ductum unde nomen et meorum,

Nunc Ariostum, at Aristium olim;

5

Te vix triennem iam comitem vocat

Suum imperator; grandia iam tibi

Virtutis elargitur ultro

Praemia, tergeminos honores,

Virtus prius quam (nam tenera impedit

10

Aetas) tuo se iungere pectori

Possit: sed Augustus futuram

Mox videt adveniente pube.

Hoc spondet illi nota parentium

Virtus tuorum, patrui et optima

15

Thomae institutio, et quod ista

Omnibus indole polliceris.

At quantum honoris, tantum oneris datur:

Quippe elaborandum est tibi maximam

Tui omnium expectationem et

20

Caesaris indicium tueri.

 

61. de Raphaele Urbinate

Huc oculos - non longa mora est -, huc verte; meretur

      Te, quamvis properes, sistere qui iacet hic:

Cuius picta manu te plurima forsan imago

      Iocunda valuit sistere saepe mora.

5

Hoc, Urbine, tuum decus; hoc tua, Roma, vuluptas;

      Hoc, Pictura, tuus marmore splendor inest.

Marmor habet iuvenem exanimum, qui marmora quique

      Illita parietibus vivere signa facit.

Os oculosque movere, pedes proferre, manusque

10

      Tendere; tantum non posse deditque loqui:

Quod dum qui faciat meditatur, opusque perenne

      Reddat, monstra Deae talia morte vetant.

Hospes, abi, monitus mediocria quaerere, quando

      Stare diu summis invida fata negant.

 

62. ad Alphonsum Ferrariae ducem III

Cum desperata fratrem languere salute

      Et nulla redimi posse putaret ope,

Dis vovet Hippolytus, Getico dum currit ab orbe,

      Manibus ipse suum, vivat ut ille, caput.

5

Vota deos faciles habuere: Alphonsus ab Orco

      Eripitur, fratris fratre obeunte vices.

Morte tua, Pollux, redimis si Castora, munus

      Accepturus idem das, nec obis, sed abis;

Quod dedit hic, nunquam accipiet, nec lusus inani

10

      Spe reditus avidi limina Ditis adit.

 

63. epitaphium Zerbinati

Paulum siste, mora est brevis; rogat te

Zerbinatus in hoc situs sepulchro,

Si sis forte sciens, ut et scientem

Se reddas quoque, quis furor Leonem

5

Tassinum impulerit, quem amabat, et quem

Erat pluribus usque prosecutus

Magnisque officiis domi forisque,

Ut ipsum insidiis agens necarit.

Quod si scire negas, abi; et tibi sit

10

Exemplo, ingenium malum feroxque

Lenire ut benefacta nulla possint.

 

64. in Olivam

Hicne rosas inter Veneris bulbosque Priapi

      Et Bacchi vites Palladis arbor ero?

Immeritoque obscaena et adultera et ebria dicar,

      Sobria quae semper casta pudensque fui?

5

Hinc me auferte, aut me ferro succidite, quaeso,

      Me mihi dent turpem probra aliena notam.

 

65. de paupertate

Sis lautus licet et beatus, hospes,

Et quicquid cupis affluens referto

Cornu Copia subministret ultro,

Ne suspende humilem casam brevemque

5

Mensam naribus hanc tamen recurvis,

Si nec, Bauci, tuam, tuam, Molorche,

Tuamque, Icare, pauperem tabernam,

Et viles modica cibos patella

Sprevit Iuppiter, Hercules, Liaeus.

 

66. de populo et vite

Arrida sum, vireoque aliena populus umbra,

      Sumque recemiferis undique operta comis;

Gratae vitis opus, quae cum moritura iaceret,

      Munere surrexit laeta feraxque meo.

5

Nunc nostri memor officii, docet unde referri

      Magna etiam possit gratia post obitum.

 

67.

Quae frondere vides serie plantaria longa

      Et fungi densae sepis opaca vicem,

Lucus erant, horti latus impedientia dextrum

      E regione domus, e regione viae,

5

Parta viderentur septena ut iugera frustra

      Prospectus longi cum brevis esset agri.

Non mites edi foetus, coalescere ramos,

      Crescere non urens umbra sinebat olus.

Emptor ad hos usus Ariostus vertit, et optat

10

      Non minus hospitibus quam placitura sibi.