Attendere prego...
Leonzio Pilato Odissea

Virum mihi pande Musa multimodum qui valde multum

Erravit ex quo Troie sacram civitatem depredatus fuit

Multorum hominum vidit urbes et intellectum novit

Multas autem hic in ponto passus fuit angustias proprio in animo.

5

Redimens propriam animam et reditum sociorum

Sed non sic socios salvavit desiderans licet

Ipsorum enim propriis stultitiis perierunt

Stolidi qui per boves yperionis solis

Comederunt, nam hic istis abstulit reditus diem

10

Hec a quacumque parte dea filia iovis dic et nobis

Iam alii certe omnes quot fugerant gravem destructionem

Domi erant bellum cum fugerant atque mare

Hunc autem solum reditus egentem atque uxoris

Nimpha venerabilis impediebat Calipso diva dearum

15

In speluncis cavis desiderans maritum esse

Sed quando iam tempus venit circumexpletis annis

In quo ipsi venerunt dei domum redire

Ad Itachiam nec ibi fugisse fuit agones

Et cum propriis amicis dii autem miserebantur omnes

20

Preter Neptunum hic autem solicite irascebatur

Antitheo Ulixi antequam ad propriam terram veniret

Sed hic ad Ethiopas venit procul existentes

Ethiopas qui in duas partes divisi sunt ultimi virorum

Hi quidem intrante yperione hi autem saliente

25

Vescens taurorum et agnorum hecatombe

Hi autem hic delectabatur cibo adstans sed iam alii

Iovis in atriis Olimpii congregati erant

Istis autem sermones incepit pater virorumque deorumque

Recordatus enim in animo est immaculati Egisti

30

Quen iam Agamemnonides valde gloriosus interfecit Orestes

Huius hic recordatus verba immortalibus loquebatur

Heu amici qualiter iam deos mortales inculpant

A nobis enim fantur mala esse. Sed et ipsi

Ipsorum stultitiis preter fatum angustias habent

35

Sicuti et nunc Egistho preter fatum Atride

Nupsit uxor procax hunc autem interfecit reversum

Sciens gravem perniciem ex quo antea sibi diximus nos

Mercurium cum miserimus bene spectatorem Argiphontem

Nec ipsum interficere nec procari uxori

40

Ab quidem Oreste vindicta erit Atride

Quando adoleverit et propriam desideraverit terram

Sic fatus est Mercurius sed non sensus Egisti

Flexit bona sentiens nunc autem simul omnia reddidit

Huic autem retribuit postea dea glaucopis athena

45

O pater noster Saturnine excellentissime regum

Et valde ille decenti iacet interitu

Sic pereat et alius quicumque talia faciet

Sed michi pro Ulixe bellicoso inciditur anima

Infortuna qui iam longe amicis procul nocumenta patitur

50

Insula mari circumdata ubi umbilicus est maris

Insula autem arborata dea aurem in domibus habitat

Atlantis filia omnia sentientis qui maris

Totius profunditates scit tenet autem columnas ipse

Longas que terram et celum circum tenent

55

Huius filia miserum plorantem impedit

Semper in mollibus et sapientibus sermonibus

Blanditur ut Itachie obliviscatur Nam Ulixes

Desiderans etiam fumum salientem aspicere

Proprie terre mori desiderat non autem tibi

60

Removetur amica anima Olimpie non Ulixes

Argivorum in navibus grates dabat sacra sacrificans

Troia in ampla. Cur iam sibi in tantum iratus es Iupiter

Huic autem retribuens affatus est nubium agregator Iupiter

Filia mea quale te verbum fugit septem dentium

65

Quomodo iam certe Ulixis ego mirabilis obliviscarer

Qui ultra sensum est mortalium ultraque sacra deis

Immortalibus dedit qui celum amplum habent

Sed Neptunus terram equitans dure semper

Ciclope iratus quem oculo cecavit

70

Contrarium diis Poliphemum cuius potentia est magna

Omnibus in Ciclopibus. Thoosa autem ipsum genuit nimpha

Phorcinos filia mari sine fece predominantis

In speluncis cavis neptuno cum miscuerit se

Ex hoc iam Ulixem Neptunus terram movens

75

Non interfecit errare facit procul paterna terra

Sed eya nos isti consulemus omnes

Reditu ut veniat Neptunus autem desinet

Propriam iram non certe aliquando poterit contra omnium

Immortalium nolle deorum litigare solus

80

Huic autem retribuit postea dea glaucopis Athena

O pater noster Saturnie excellentissime regum

Si certe iam nunc hoc amicum beatis deis

Reverti Ulixem multa sentientem ad propriam domum

Mercurium certe diactoron Argiphontem

85

Insulam ad Ogigiam commoveamus ut cito

Nimphe bonicome dicat verum consilium

Reditum Ulixis talasifronos ut veniat

Nam ego Itachiam veniam ut eius filium

Magis horter et sibi potentiam in sensibus ponam

90

Ad contionem cum vocaverit comosos Achivos

Omnibus procatoribus sententialiter dicere qui eius semper

Oves parvas interficiunt et pedes revolventes flexicornos boves

Mittam autem eum ad Sparten et ad Pylon amathuntam

Reditum auditurum patris amicabilis sic ubi audiet

95

Atque ubi gloriam bonam in hominibus habeat

Sic cum dixerat sub pedibus ligavit bonos sutilares

Ambrosios aureos quae ipsam tulerunt ac per mollem

Ac per infinitam terram similiter flatui venti

Accepitque fortem lanceam acutam acuto ferro

100

Robustam magnam ponderosam qua domat turmas virorum

Heroum quibus irata fuerit fortem patrem habens

Abiit autem per Olimpum carinum commota

Stetitque Itachie in loco in vestibulis Ulixis

In limine Auleo palma autem tenebat ferream lanceam

105

Assimilata amico taphiorum pastori menti

Invenit vero procatores superbos hi certe iam

Aleis ante ianuas animum delectabant

Sedentes in coriis boum quos interfecerunt ipsi

Precones autem ipsis et citi famuli

110

Hi vere vinum miscebant in crateris et aquam

Hi autem spongiis multum perforatis mensas

Tergebant et anteponebant atque carnes multas dividebant

Hanc autem multum primus vidit Telemacus deo similis

Sedebat enim in procatoribus amicam cruciatus animam

115

Respiciens patrem bonum in sensibus si ab aliq cum venerit

Procatoribus his quidem dipersionem per domos imponat

Honorem autem ipse habeat et possessionibus propriis dominetur

Hec sentiens procatoribus simul sedens aspexit Athenam

Ivit autem versus vestibulum redarguit se in animo

120

Forensem diu in ianuis stare Iuxta autem stans

Manum cepit dexteram et recepit ferream lanceam

Et ipsam vocans verbis pennosis loquebatur

Ave amice nobiscum amicaberis nam postea

Cenam cum finieris sermocinaberis cuius tibi oportunitas

125

Sic cum dixit precessit Hec autem sequebatur Pallas Athena

Isti autem quando iam intra fuerunt domum altam

Lanceam certe erexit ferens in columna longa

Vagina lancearum intus benefacta ubi alie

Lancee Ulixis talasifronos stabant multe

130

Ipsarum autem in throno sedem fecit ducens sub pannum cum extenderat

Bonum varium sub autem scabellum pedibus fuit

Penes autem ipsam currum posuit depictum extra alios

Procatores ne forensis consultatus rumore congregationis

Cena sine delectatione se haberet superbis cum advenerat

135

Ac ut ipsum de patre absente interrogaret

Cherniva pedisequa fudibili fudit ferens

Bono aureo supra argenteum lebetem

Ut lavarentur ante autem benefactam extendit mensam

Frumentum autem venerabilis tamii anteposuit ferens

140

Epulas multas cum supraposuit libenter dans adstantibus

Cibi carnium incisoria anteposuit cum tulit

Omniusmodi ante autem ipsis posuit aureos calices

Preco autem ipsis cito ambulabat pincernans

Intro autem venerunt procatores superbi isti certe postea

145

Per ordinem sederunt in sedibusque thronisque

Istis autem famuli quidem aquam in manibus fuderunt

Iuvenes autem crateras coronaverunt potu

Cererem autem famule congregabant in calathis

Isti autem ad utilia fercula prompte anteposita manus extendebant

150

Nam postquam potu et cibo desiderium extraxerunt

Procatores quibus certe in sensibus alia in cura erant

Cantilena chorea hec enim ornamenta epuli

Preco autem in manibus citharam pulchram posuit

Fimio qui iam canebat in procatoribus necessitate

155

Certe hic cytharizans concordabat bene canere

Nam Thelemacus affatus est glaucopem Athenam

Iuxta tenens caput ut non audirent alii

Forensis amice licet et me reprehendas quicquid dicam

Istis certe hec in cura sunt cythara et cantilena

160

Leviter quia alienas divitias sine ultione comedunt

Viri cuius iam alicubi alba ossa marcescunt pluvia

Iacentia in terra vel in mari unda revolvit

Si illum Itachiam videbunt iam reversum

Omnes orabunt leviores pedes esse

165

Quam ditiores auroque vesteque

Nunc hic sic periit mala morte neque aliqua nobis

Consolatio licet aliquis terrestrium hominum

Dicat venturum esse illius autem periit reditus dies

Sed eya michi hoc dic et veraciter narra

170

Quis unde es virorum ubi tibi civitas atque parentes

In qua autem navi venisti quo modo autem naute

Duxerunt ad Itachiam qui esse gloriantur

Non enim te pedestrem puto huc venire

Et michi hoc narra verum ut bene sciam

175

Vel nuper venis vel et patrius es

Amicus quia multi fuerunt viri nostra in domo

Alii quia ille conversabilis fuit hominum

Huic autem redixit glaucopis Athena

Tibi enim ego hec valde veraciter narrabo

180

Mentis Anchialio bellicosi glorior esse

Filius nam taphiis navigatoribus dominor

Nunc autem huc cum navi veni atque sociis

Navigans pernigrum pontum per aliam vocem habentes homines

Ad Temesin pro ere fero nitidum ferrum

185

Navis autem mihi hec stat in agro procul civitate

In portu ritheo sub niio arborato

Amici autem alterutrum patrii gloriamur esse

A principio sique senem interrogabis cum veneris

Laertem heroem quem non fantur ad civitatem

190

Venire sed procul in agro nocumenta pati

Vetula cum pedisequa quae sibi cibumque potumque

Anteponit quantum iam ipsum labor in membris cepit

Serpentem per locum fertilem culture vineose

Nunc autem veni iam certe ipsum fati sunt venturum esse

195

Tuum patrem sed iam hunc Dei ledunt iniuria

Non certe adhuc mortuus in terra divus Ulixes

Sed adhuc aliqua vivus impeditur Apollo in ponto

Insula in circumflua mari pessimi autem ipsum viri impediunt

Agrestes qui illum retinent nolentem

200

Nam nunc tibi ego vaticinabor sicuti in animo

Immortales ponunt et sicuti perficiendum puto

Nec vaticinator existens neque de avibus palam sciens

Non adhuc longe amico procul patria terra

Erit non si ferrea ligamenta tenent

205

Cogitabit ut veniat quia multe astutie est

Sed eya michi hoc dic et veraciter narra

Si iam ab ipso tantus filius es Ulixis

Valde certe capite et oculis bonis assimilas

Illi quia sepe taliter miscebamus alterutrum

210

Ante quam illum ad Troiam ascendisse quo alii

Argivorum optimi iverunt cavis in navibus

Ex tunc non Ulixem ego vidi neque me ille

Hanc Thelemacus scientificus contra allocutus est

Tibi enim ego amice valde veraciter narrabo

215

Mater certe me fatur illius esse. Nam ego

Non scio non certe aliquis proprium patrem ipse cognovit

Sic iam ego debui beati alicuius esse filius

Viri quem in possessionibus propriis senectus advertit

Nunc autem qui miserimus natus est mortalium hominum

220

Ex illo me fantur ortum esse postquam tu me de hoc interrogas

Huic autem dixit dea glaucopis Athena

Non certe tibi generationem dei ingloriosam retro

Fecerunt postquam te talem genuit Penelopia

Sed eya mihi hoc dic et veraciter narra

225

Que epulatio queque congregatio hec est quid autem tibi necessitas

Convivii vel nuptiarum postquam non eranos hoc est

Quoniam mihi iniuriantes superbe videntur

Comedere per domum reprehendet hoc vir

Vituperia multa respiciens quisquis sapiens adveniet

230

Huic autem Thelemacus scientificus contra locutus est

Amice postquam iam te his me interrogas atque inquiris

Apparebat certe quondam domus ista dives et irreprehensibilis

Esse donec adhuc ille vir presens erat

Nunc autem aliter volverunt dei mala consulentes

235

Qui illum certe inapparabilem fecerunt ultra omnes

Homines quia non mortuo sic contristarer

Si cum propriis sotiis interfectus fuit Traianorum in loco

Vel amicorum in manibus postquam bellum perfecit

Ex hoc sibi sepulturam certe fecerunt iam omnes Achivi

240

Atque et proprio filio magnam gloriam tulit post

Nunc autem ipsum ingloriose Arpie usurpaverunt

Corruptus est inapparabilis inexauditus mihi autem dolores fletusque

Reliquit non autem illum flens suspiro

Solum quia mihi alia dei mala flagella preparaverunt

245

Quot enim insulis dominantur optimi

Dulichie Samoque et arborosa Zachipho

Atque quot aspere Itachie predominantur

Tot matri mee procantur consumuntque domum

Hec autem non abnuit odiosas nuptias neque finem

250

Facere potest. Isti autem corrumpunt comedentes

Domum meam cito iam me destruent et ipsum

Hunc autem anxia facta allocuta est Pallas Athena

Heu amici vere iam multum absente Ulixe

Deficiet qui procatoribus vituperosis manus imponetur

255

Utinam certe nunc cum venit domum in primis ianuis

Stet tenens galeam et scutum et duas lanceas

Talis existens qualem ipsum ego primo vidi

Domo in nostra potantemque delectantemque

Ab Ephyri reversum ab ilo mermeridao

260

Ivit enim illuc cita in navi Ulixes

Pharmacum viros interficiens querens ut sibi esset

Sagittas ungere ferreas sed ille non sibi

Dedit quia iam deos venerabatur semper existentes

Sed pater sibi dedit meus diligebat enim valde

265

Talis existens cum procatoribus conversaretur Ulixes

Omnes cito morituri fierent amararum nuptiarumque

Sed certe hec deorum in genibus iacent

Vel reversus ultionem sumat vel et non

Propriis in atriis tibi autem cogitare precipio

270

Quomodo procatores expellas ab atrio

Sed eya nunc audias et meos cura sermones

Cras ad contionem cum vocaveris heroas Achivos

Sermonem dic omnibus dei autem testes sint

Procatores certe ad propria dividi precipe

275

Mater autem si sibi animus vult nubere

Retro vadat ad atrium patris valde potentis

Isti autem nuptias preparabunt et ordinabunt cedna

Multa valde quod convenit amicam filiam sequi

Tibi autem ipsi sapienter consulam sique obedias

280

Navem cum aptaveris remigatoribus viginti que optima

Venias auditurus de patre diu absente

Si quis tibi dicat mortalium vel vaticinium audias

A Iove quod maxime fert famam hominibus

Primo certe ad Pylon venias et interroga nestorem divum

285

Illinc ad Sparten ad flavum Menelaum

Ille certe ultimus venit Achivorum enea habentium indumenta

Si certe patris vitam et reditum audiens.

Vere iam consumens licet adhuc sustinebis per annum

Si autem mortuum audies non autem existentem

290

Reversus autem postea amicam ad paternam terram

Sepulturam sibi effodias et cum sepulcralibus sepelias

Multis valde qualiter convenit et viro matri da(to.)

Nam postquam iam hec perfecerisque et feceris

Cogita postea per sensum et per animum

295

Quomodo procatores in atriis tuis

Interficias vel dolo vel palam non autem te oportet

Puericantem duci quia non talis es

Vel non audis qualem gloriam accepit gloriosus horestes

Omnibus in hominibus postquam interfecit patricidam

300

Egistum dolosi consilii qui sibi patrem gloriosum interfecit

Et tu amice valde certe te video bonumque magnumque

Fortis fias ut aliquis tibi et tarde venturorum hominum benedicat

Nam ego ad navem citam veniam nunc

Atque ad socios qui iam me valde graviter anxiantes expectantes

305

Tibi autem ipsi in cura sit et meos cura sermones

Huic autem Thelemacus sciens contra locutus

Amice vere quidem hec amicabilia sentiens concionaris

Sicuti pater proprio filio et nunquam obliviscar ipsorum

Sed eya nunc expecta festinans licet ad viam

310

Ut lotusque delectatusque in amica anima

Donum habens ad navem venias gaudens in animo

Honorabile valde bonum quod tibi iocale erit

A me sicuti amicabiles amici amicis dant

Hunc autem retribuens affata est glaucopis Athena

315

Non amplius nunc impedias desiderantem viam

Donum autem quodcumque mihi dare amica anima vult

Retro venienti dabis domumque ut feram

Et valde bonum acceperis tibi autem dignum erit retributione

Hec certe iam sic cum dixit abiit glaucopis Athena

320

Avis autem sicuti Anopea volavit isti autem animo

Posuit potentiam et audaciam recordarique fecit ipsum patris

Magis adhuc quam antea Hic autem sensibus propriis intellexens

Obstupuit in animo agnovit eum Deum esse

Statim autem ad procatores ivit similis deo vir

325

Istis autem cytharista canebat gloriosus isti autem tacite

Sedebant audientes hic autem Achivorum reditum canebat

Anxium quem a Troia dedit Pallas Athena

Huius autem a palatio sensibus intellexit admirabilem cantilenam

Puella Icari sapiens Penelope

330

Per scalam autem altam descendit proprie domus

Non sola simul ipsam et pediseque due secute

Hec autem quando ad procatores venit diva feminarum

Stetit iam penes ostium inferioris domus studiose facte

Contra genas tenens mollia vela

335

Pedisequa autem vere sibi honesta exutrumque parte adstitit

Cum lacrimavit autem postea alloquebatur divum cytharistam

Fimie multa enim alia mortalium delectabilia scis

Opera virorumque deorumque quae glorificant cytharistam

Ex illis unum ipsis cane sedens isti autem procatores

340

Vinum bibant hanc autem finias cantilenam

Angustiosam que mihi scripsi in pectoribus amicam animam

Premit postquam me maxime tetigit tristitia sine fine

Tale certe caput desidero recordata semper

Viri cuius gloria amplam per helladam et medium Argon

345

Hanc autem Thelemacus sciens contra allocutus est

Mater mea cur vero invites delectabili cantori

Delectare ubi sibi intellectus commovetur non autem cantores

Causales sed iam Iupiter causalis qui dat

Viris inventoribus quomodocumque vult cuilibet

350

Isti autem non reprehensio Danaorum malam mortem canere

Illam enim cantilenam maxime glorificant homines

Que audientibus novella est

Tibi sustineat cor et animus audire

Non certe Ulixes solus amisit reditus diem

355

In Troia multi autem et alii viri perierunt.

Sed ad domum cum veneris cura quae tui opera sunt

Telam columque et pedisequis precipe

Opus laborare sermo autem viris in cura erit

Omnibus maxime autem mihi cuius certe dominium est in domo

360

Hec certe obstupefacta iterum domum intravit

Filii certe sermonem scientificum posuit animo

Atque ad palatium cum ascenderit cum pedisequis feminis

Plorabat postea Ulixem amicabilem maritum donec sibi somnum

Dulcem in superciliis posuit glaucopis Athena.

365

Procatores autem turbati sunt per atria umbrosa

Omnes animo elegerunt in lectis congregari

Istis autem Thelemacus scientificus incipit sermonem

Matris mee procatores superbam iniuriam habentes

Nunc comedentes delectemur non autem rumor

370

Sit quia bonum est audire cantorem

Talem qualis hic est deis similis voce

Mane autem a contionem sedebimus venientes

Omnes ut vobis sermonem audacter cum sententia dicam

Exite ab atriis alias autem in cura habeatis epulationes

375

Vestras possessiones comedentes alterutrum retribuentes per domos

Si autem vobis apparet hoc melius et utilius

Esse viri unius vitam inulte destruere

Destruatis ego autem deos implorabo semper existentes

Sique aliquando Iupiter det post ulta opera fieri

380

Sine ultione postea domos intra pereatis

Sic fatus. Isti autem vere omnes dentes in labiis cum inseruerint

De Thelemaco admirabantur quoniam audacter contionabatur

Hunc autem Antinous affatus est Eupithei filius

Thelemace vere valde iam te docent dii ipsi

385

Altum contionatorem esse et audacter contionari

Ne te in circumflua Itachia imperatorem Saturnius

Faciet quoniam generatione paternale est.

Hunc autem Thelemacus sciens contra allocutus

Antinoe licet mihi et admiratus eris quicquid dicam

390

Etiam hoc velim Iove dante sumere

Vel dices hoc malum in hominibus factum esse

Non certe malum regnare in domo mea cito autem tibi dabo

Divitias que sunt et preciosiores ipse

Sed certe imperatores Achivorum sunt et alii

395

Multi in circumflua Itachia viventes atque antiqui

Quorum aliquis hoc habeat postquam mortuus divus Ulixes

Hunc autem Eurimachus Polyvi filius contra allocutus

Thelemace certe hec deorum in genibus iacent

Quisquis in circumflua Itachia regnabit Achivorum

400

Possessiones autem ipse habes et domibus propriis dominaris

Non certe aliquis veniet vir qui te nolentem viribus

Possessiones destruet Itachia adhuc habitata

Sed volo te optime de forense interrogare

Unde iste vir a qua autem gloriatur esse

405

Terra ubi autem sibi generatio et patria cultura

Vel aliquam annuntiationem patris fert venturii

Vel proprium eius opus desiderans huc venit

Quare commmotus statim vadit neque expectavit

Ut sciret non certe alicui malo in vultu assimilabatur

410

Hunc autem Thelemacus sciens contra allocutus

Eurimache certe reditus amissus patris mei

Non vere annuntiationi adhuc obedio si ab aliqua veniet

Neque de vaticinio curo de quocumque mater

Ad atrium cum vocaverit vaticinatorem interrogaverit

415

Forensis autem ille meus patrius a Tafo est

Menthis Anchialio bellicosi gloriatur esse

Filius nam Taphiisis remum diligentibus dominatur

Sic fatus Thelemacus sensibus autem immortalem deam agnovit

Hi autem ad choream et desiderativam cantilenam

420

Mutati delectabantur expectabant autem vesperum ut veniret

Istis autem cantilena delectantibus niger hesperus venit

Iam tunc dormituri iverunt domum quodlibet

Thelemacus autem ubi ei thalamus pulcherime aule

Altus ordinatus erat visibili in loco

425

Illuc venit ad cubile multa sensibus cogitans

Isti autem simul accensas lampadas tulit scientifica sciens

Euriclia Opos filia Pisinoridao

Quam quondam Laertes emerat possessionibus propriis

Adolescentem adhuc existentem viginti boum autem dedit

430

Similiter autem ipsam venerabilis uxori honorabat in atriis

Cubili autem nunquam miscuit iram autem evitavit uxoris

Hec sibi statim accensas lampades tulit et ipsum maxime

Inter famulas diligebat et nutriebat parvum existentem

Aperuit autem ianuas thalami studiose facti

435

Sedit autem in lecto mollemque expoliavit vestem

Et hanc certe vetule studiosa consilia scientis posuit manibus

Hec certe hanc cum studiose duplicaverit et cum cura aptaverit vestem

In pertica cum appenderit penes perforatos lectos

Commota est ut iret a thalamo ianuam autem traxit coroni

440

Argentea atque seram extendit in clausura

Ubi hic nocturnus velatus ovis flore

Consulebat sensibus propriis de via quam dixit Athena.


Leonzio Pilato
Seminara 1369
 
Ilias (A. Hortis, 1879) 
Odissea (id.) 
x

Scansione eseguita da Pedecerto © 2011 — www.pedecerto.eu