13. in obitu Camillae formosissimae puellae,
quae ob suspectum adulterii crimen
a proprio viro fuit interfecta elegia
Discite, felices quibus est data vita puellae,
Qualis connubii debeat esse fides.
Pulchra fui, sed casta parum, miseranda Camilla,
Et multis species invidiosa procis,
5
Grata quidem multis, uni sed iuncta marito
Non bene servavi iura pudica thori.
At qui me casus aut quae fortuna secuta est
Vulnera, heu, dextra nocte silente viri,
Mollia qui ferro rupit praecordia cum me
10
Somnum nudatam continuisset iners
Primitiis non ille mei revotatus amoris
Abstinuit diras improbus ille manus.
Nec mea forma decens, nec dulcia labra, nec aurei
Crines, nec roseae iam voluere genae.
15
Quae si non poterant (poterant sed tangere) saltem
Debuerant nati flectere corda patris,
E quibus unus eras somno dulcissimus infans
Ad latus accumbens pignora cara meum.
Heu, pietas ubi pulsa iaces? heu, pectora duri
20
Coniugis! Heu, nati que tibi fugit amor?
Tu stringis ferrum nulla pietate duorum,
Perfide, ut aeternus sit sopor ille mihi.
Transadigis costas et pectora candida rumpis,
Qua vita effusa est sanguine mixta meo.
25
Hic meus est finis? Falsae duxere procorum
Huic me blanditiae perfidiaeque graves!
Nunc vellem servasse fidem, nunc foedera lecti
Paenitet impuro commaculasse thoro.
Quare agite, matres et vos lasciva puellae
30
Turba, pudicitiam discite sorte mea.
Discite sorte mea casta servare maritis
Iura fide et lecti non temerare facem.
Exemplo quaecumque meo neglexeris istos
Concubitus, talem non patiere necem.
35
Sed tibi dulcis erit caro cum coniuge vita,
Quantula vivendi tempora fata dabunt.