22. ad se ipsum
Non sic errore exacto gavisus Vlixes,
Vidit ut optatae moenia Dulichiae,
Nec sic Aeneas portus intrasse quietos
Per mare, qua Tusci Thybridis unda fluit,
5
Nec sic est Theseus monstro laetatus abacto,
Icarea caecos vicit ut arte dolos,
Nec sic Bellerophon diram domuisse Chimaeram
Talia victrici gaudia mente tulit,
Qualia nunc capio, tristi quod amore solutum
10
Me modo libertas in sua iura tenet.
Quam grave servitium dominae fuit, improbus ex quo
Me miserum saeva cuspide fecit Amor.
Ex illo placida caruit mea vita quiete
Tempore, dum Furiis errat abacta malis.
15
Nunc me sive deus voluit finire labores
Atque iugum longo demere servitio
Seu modo fata suum vertunt mutata tenorem,
Impediunt collum vincula nulla meum.
Non erit imperium dominae mihi triste verendum,
20
Non erit illa mihi saepe verenda minax,
Amplius illa mihi leges nec ponet amaras,
Amplius in nostrum nec ruet illa caput.
Ergo duplex afflat me nunc sequiturque voluptas
Binaque sunt animo gaudia parta meo,
25
Tum quia sim factus divino numine liber,
Qui modo servili condicione fui,
Tum quia Castalias liceat mihi visere nymphas,
Securo Musis invigilare piis,
Quarum praesidio tectus, dum vita manebit,
30
Non linquam sacras sedulus usque fores,
Ne mihi si vager ulterius, vim rursus inermi
Inserat, heu, nimium saevus et asper Amor.