3. patriae gratulatur
quod sub ditionem Venetam venerit
Aetatis actae plurimam sub aureis
Partem peregi legibus,
Donatus urbe donec Antenorea
Illhic vacabam litteris;
5
Mox Tarvisina, factus hic quoque munere
Civilitatis auctior,
Vel esse dum me civitatum principis
Quandoque iuvit incolam.
Istius ergo publicae mores rei
10
Quot vel fuerunt optimae
Iam nemo, ut ipse, noverit quidem, neque
Magis sit illi deditus
Quam mens parere pro virili concupit
Huic nostra semper unicae.
15
Miretur ecquis si videri gestiam
Nunc usitato laetior?
Gestit quod intus spirat ac fervens mihi
Pleno redundat gaudio.
Videbo te ne dulcis, o te patria,
20
Videbo sub sanctissimo
Semel senatu, te videbo immobili
Frui quiete, patria,
Qua civitates sempiterna moribus
Agunt beatis caetera?
25
Redibis ergo nobilis potentium
Quiritium colonia
Nunc in nitorem pristinum, nunc os situ
Demes honestum squallido!
Videre iam videmur altis substrui
30
Portus decenter molibus;
Prolapsa priscis undecunque moenibus
Novo reduci coctili,
At templa miris excitari sumptibus
Cultu dicanda numinum;
35
Privata quin et tecta passim civium
Domos parari dirutas,
Coli feraces undique extantis tuos
Colles honustos frugibus.
Diceris Aemiliae urbium, ut quondam, omnium,
40
Ariminum, urbs pulcherrima.