In ornithologiam celeberrimi viri Vlyssis Aldrovandi philosophi ac medici Bononiensis Annnibal Paganus regiensis eius alumnus
Inclyta non pandam rudibus tua facta camoenis
Aldrovande meis digna Marone cani.
Qui fructus etenim velocibus hisce petantur
Ex pennis brevibus sumere Musa iubet.
5
Sumereque a primis nostra haec exordia signis
Quae celeres formant celsa per astra grues.
Fabellas numeris vanis intexere vatem
Apologos vero Mercurium ex avibus.
Alma quibus servare parens dedit arcta per aevum
10
Vincula connubii munus et Oeconomi.
Misceri rebus sese qui publica gaudent
Queis Architectus, musicus astronomus.
Hic emblematibus patefacta arcana recondis
Atque simul pandis symbola cuique parens.
15
Hinc Hyerogliphicis penetras mysteria Olympi
Inque agros artem fundis Apollineam.
Exacta demum sapiens indagine quicquid
Perpendit docta perficit atque manu.
Hisce novis calamis illustras omnibus ut vis
20
Et rerum interpresunicus omnigenum.
Teque trahant ad se quos gloria fama decusque
Virtutis terris aurea ad astra vehit.
Innocentii Honestii Picensis tetrasticon
Abdita qui sophiae gestis perquirere mente
Dogmata naturas alituum omnigenas
Et rite expressas oculis lustrare figuras
Perlege Divinum,lector Vlyssis opus.
Omen felix ex eo quod claris. D,D Vlysses Aldrovandus libris suis edendis intium fecit de Avibus, acceptum a Iusto Raphaelengio Med. Antverpiensi XXIIII Martii, MDXCVIII
Quod libris vir magne tuis primordia sumis
Ex avibus fausto non caret augurio.
Ominor et numquam quisquam etsi doctus aruspex
Auspicium ex ulla certius avis habet.
5
Nam velut alituum genus alta per aethera caeli
Alarum celeri remigio vehitur.
Sic te praepetibus rapiet quoque gloria pennis
Astra per et coelo coniugium faciet.
Nec solum hoc sed ceu Phrygius Iovis alite vectus
10
Accitus stellis celsa per astra puer,
Non secus ipse novum coelo accenseberis astrum
Aldrovande tuo et nomine sidus erit.
O te felicem? Iunget te gloria Olympo
Famaque per terras irrequieta vehet.
15
Fixum erit in coelis nomen terrisque volabit
Quamdudum pennis ulla feretur avis.
Elogium in aquilas et naturam earum... historiographum virum Vlissem Aldrovandum
Quid mea sumpsisti tibi dicere Musa? Iovisne
Summi Aquilas? Magis en signiferumne Aquilae
Aldrovandum Aquilae cunctae gerulum unicum Vlyssen
Et notorem avium cetera mille genus.
5
Atqui ea nunc illi propria ipsa negotia soli
Et rem linque tuam tot modo avispicia.
Iamque ipsam mihi saltem Aquilam spectato, suas ut
Vni isti laudes conferat illa viro.
Nempe avium ante alios adamavit Iuppiter orbem
10
Et regnum aereum proprium habere dedit.
Vni cumprimis Aquilae quem sceptra tyranni
Et summam fecit tollere verticem humo.
Reginamque avium incendit propiore favilla
Admissam Vestae caelitis in penetral.
15
Vsque illam ultrici posse incandescere flamma
Sic iras voluit telaque ferre sua..
Et solam vultum et Phoeboeae lampadis ignes
Inspicere et fecit cetera despicere.
Flammavitque orbes oculorum et fulminis alis
20
Afflatum atravit plumeolum omne sagum.
Ac totum incoxit generoso pectus honesto
Omniaque irarum nobilium arma dedit.
Insuper et vitae igniculum solidavit aheno
Certare et saeclis addidit aethereis.
25
Quas iam omnes dotes suaque regalia signa
Huicce suo confert illa tyranna viro.
Remigioque suo famae secum evehit: ipsis
Divinum ingenium reddere prompta diis.
Nuncque alium nobis per terrarum omnia Vlyssen
30
Gyratum spatia et totius orbis opes;
Nunc alium Promethea habet quem certius ipsum
Admoveat regnis denique et aethereis.
Quique fidem faciat prisci rumoribus aevi
Noster Prometheus verior italicus
35
Hic vir; hic est etenim cui cor rosere tenellum
Vngue inde a primo vulturium omne genus.
Et vitae genialem omnem pavere medullam
Inque suas leges tota habuere virum.
Ergo etiam his studiis illo immoriente Saperda
40
Magno naturae totius indiculo
Sanguinibus tumuloque ibi nec aliud nisi verae
Nascentur totidem congeneres aquilae.
Ac famam implebunt veterem et Promethea Vlixen
Perpetuarum addent gloriae Olympiadum.
Io. Cornelius Vterverius batavus Med. Doct. Congratulatur D. Vlyssis Aldrovando
Gaudeo sed quae Animo concepi gaudia, lingua
Et manus et morbus significare vetant.
Laetitiae causae est quia tum, tot scripta reservans
Ingenio divino accumumulata tuo
5
Ab volucrum genere ordiris, quod gratulor et si
Christicolae fas est accipio augurium.
Id quod maius eo est quoniam Iovis ales honoris
Obtinuit primum non sine laude locum.
Adventu quae cuncta suo extinxsisse putata est,
10
Auguria et quamvis prospera saepe forent.
Laus quoque vulturibus magna est, quod Reme probasti
Morte tua fratri regia sceptra parans.
Vnguibus accipiter curvis tua Phoebe volucris
Rarius infelix edidit augurium.
15
His igitur tribuens primas celeberrime Vlysses
Tute tibi felix augurium inde capis.
Macte age sic qutquot retines cognomine vestro
Inscriptos etiam propediem ede libros.
Nonne vides pruden ut publica commoda tardas
20
Quaepotes ingenio demeruisse tuo?
Disce tui vivus mercedem ferre laboris,
Nam venit extructo gloria sera rogo.
Sic etiam vestrum venientia saecula nomen
Noscent et quis sis fama loquetur anus.
25
Et mane aurorae quae Lucifer excitat ignes
Et iuga quae Titan vespere solvit equis.
Quam canis ac caelum Iovis ales nube serena
Te feret atque novum sidus ibi esse dabit.
Sidus quod radiis omnes fulgentibus oras
30
Clarabit caelo sidera donec erunt.
In Vlyssis Aldrovandi Ornithologiam P. Aemilii Luchini C.
Naturae atque artis perquirere facta labore
Nil opus est, hoc qui quaeris anhaelus iter.
Vnius est sed enim studio vix credere dignum
Factum hominis, si hominum dicere tanta sinunt.
5
Vt quicquid vigilans animi prudentia cernit
Hic doceat turbae pennipotentis honos,
Hinc quantum vell terra tenet mare claudit et aether
Ponderat omnicremo quicquid et igne calet.
Multicolor monstrat soboles, hic docta volucrum
10
Aligerum et faciunt symbola multa patens.
Hoc variae alituum species testantur et Haemi
Concava quae in gelidis vallibus antra petunt.
Quaeque Arabum terris totiens longaeva resurgit
Rara avis et nullum quae capit una cibum.
15
Magna quidem dictu, ni quondam saecula prima
Maiora ex avibus vaticinata forent.
Laetae etenim volucres monuere negotia priscis
Fortia Vulturibusque est data saepe fides.
In bellis fulsere Aquilae signata ferocis
20
Corpore; vexilla hac scuta notata virum.
Et grus alta petens caeli monstrante magistro
Vsu homini atque artes prodidit una bonas,
Quid corvi pluviam referentes voce canora
Ex sole, atque imbris sole tepente fugam?
25
Et viridis nostri quaedam sermonis imago
Psittacus humanique aemula Pica soni.
Resque aliae quarumspecies veneranda vetustas
Credidit ex avium fingere posse notis.
Quae licet innumera hic numero Aldrovandus Vlysses
30
Comprendit calamoque abdita multa docet.
Nec mirum postquam rutilo quod Phoebus in ortu
Vesperis occidui quod parit ora simul
Collectum sua sola domus tenet. Inspice lector
Naturae liber hic totius instar erit.