carmina libraria Andreas Barbatia, commentaria

Reference basis text: Bononiae, Ruberia, 1497


1. Henrici Laiadi lusitani epigramma

 

Exoptatus ades tandem lucemque revisis,

      Sed tantum in tenebris delituisse pudet.

Gratior idcirco populis: maioreque plausu

      Pendula dum fuerit terra, legere liber.

5

Auctorisque dabis clarum per secula nomen;

      Magna viri per te fama perennis erit.

Scilicet hanc laudem iuris Barbatia princeps

      Quod Deus atque homines constituere cupit

Ni potius prodesse velim fortique rapaces

10

      Accusare manus quae mea sensa legunt.

Egredior textis numquam proh pectora caeca.

      Arida cur nostra prata rigatis aqua?

En adsum agnosco nostro de cortice rapta.

      Reddite quae mea sunt, quae mea sunt repeto

15

Venturos alios post me expectate libellos

      Qui vos a nostris abstinuisse negant.

Vade age! Quid pergis doctorum vota morari?

      Quae surrepta voles plus tibi honoris habent.

 

 

Epigramma in laudem Andreae Barbatiae aequi et iuri consulti excelletissimi sumptum ex libris Antonii Vrcei Codri

 

Tanta in te fuerat Barbatia iuris et aequi

      Notitia et mentis copia tanta bonae

Vt posses solus meliores ponere leges

      Iusque novum populis et breviore via.

5

Noluit hoc prudens hominum sator atque deorum

      Gratificans templis Caesaribusque suis.

Felix qui potuit leges te audire docentem

      Atque e divino discere iura sono.

Ille etiam felix cui nunc tua scripta tuosque

10

      Admonitus memori mente notare licet.

Nam quamvis frendant aliqui, Barbatia quidquid

      Scripsit in ambiguis se Colophona facit.

 

 

Naldi Naldii Florentini carmen in Andream Barbatium Iuris consultum nobilissimum

 

Andreas quod iuris erat Barbatius auctor

      Summus et interpres primus habendus erat.

Hinc pia posteritas hinc docta Bononia certe

      Pluribus impressit quae dedit ille notis,

5

Vt possint eadem quae scripserat ipse vel omnes

      Sumere et in formas inde referre novas.

Talibus ut docti scriptis bene iura tueri

      Et patriae valeant consuluisse suae