Hieronymi Frick carmen ad lectorem
Heroum si facta virum praeclara merentur
Laudibus aeternis concelebranda dari,
Plenaque sunt illis veterum monumenta sophorum,
Quid veterum? Passim, si bene gesta placent.
5
Vt quibus exemplis ceu calcare quisque movetur
Ingenuis factis conciliare decus.
Exemplis aliis sicuti sapientia vera putatur
Discere quae ex usu quaeque nociva tibi.
Adde quod hoc speculo tua quae bene facta sequantur
10
Praemia multiplici laude videre potes.
Cur non perpetuae mittentur nomina famae
Illaque scriptorum docta litura notet.
Gesta matronarum cunctis miranda per orbem
Quaedam adamanda tibi, quaedam et habenda odio
15
Qualia dat noster Boccatius optime lector
Plurima queis emptis ipse potire. Vale.