T. Phaedri
Quid miserae prodest Cereri exorasse Tonantem
Vt natam alternis mensibus acciperet?
Rapta erat ab Diti rursus Proserpina avaro
Obrutaque in stygiis illa latebat aquis.
5
At bonus adsurgit Ianus qui vindice lingua
Eripit e manibus raptor acerbe tuis
Et iubet ad superos ire et volitare per ampla
Ora virum: tantum plus Iove Iane potes.
Iane tibi dea si tantum Proserpina debet
10
Quae ratio accipiet nomina (dic) hominum?
Eiusdem
Quis haec tibi quis auctor e penu dedit
Reposta vatum? Originem unde suscipis
Tibi? Vt recludis abdita et recondita
Habesque sensa Iane cognitissima
5
Quibus misella turba litteraria
Tenetur impedita nec potest viam
Videre quaerat unde quod petit sibi.
An ipse Ianus omne qui biceps videt
Geritque clavem aperta fecit omnia?
10
Vel es receptus hospes ab Choro Deum?
Sit ut lubet vovetque dedicatque se
Tibi latina et Atiica eloquentia.
Lancinus Curtius
Quicquid Lucernae fumidae vigil pallor
Sollers acumenque ingeni furor repens
Doctrina studium diligentia ars Phoebus
Musae et faventes Caesares manu larga
5
In Claudium attulerant adederat tempus.
Vt non Maronis iam amplius gradum ferre
Vestigio haerentem viderier posset.
O temporum vis! O maligna sors fati et
O temporum vis et benigna sors fati
10
Quae Claudiano dederat. Abstulit rursus
Dat quae abstulit cottae Catelliani actus
Suasu ac ope Aulus Ianus attulit vati
Suppetias Parrhasius optimo immunda
Atque ulcera expurgavit et parem Claudi
15
Nuimeris ab aevo claudicantibus gressum
Est reddere ausus de situ tenebrisque
Vatem afferens et sensa lucidans qui olim
En Claudius totus legi potest. Quare
Asclepio par Ianus est lacer truncus
20
Iam Claudius cum Claudianus antiqua
In membra amussim redditus sibi. Frontem
Tollat reposita statua uti Platonemque.
Verum probet vatem furore agi quando
Interpretem inquit proximo poetarum.
Antonius Motta
Osor quisquis es eloqui caveto;
Nec sis rictibus insolens caninis.
I, quaeso, procul; I procul rogamus.
Te expectant siculae et petunt procellae.
5
Tu qui es: candidus, innocens, benignus
Sacrum ne timeas manu libellum
Nocturna premere et simul diurna.
Et quom te gravis una saevientis
Fractis proripit anchoris triquetrae,
10
Per casus varios et feram retorquet
In Scyllam rabidam et trahit Charybdim
Argo ut pertimeas perire nauta
Inter Cyaneas gravesque fauces
Circum respice littus in sinistrum
15
Et dextrum latus: hinc leges iter quod
Iani Parrhasii pharos docebit.
Erranti consulit atque naufraganti
In tantis quid agas miser periclis.
Splendorem face non procul ferente
20
Dat tutam tibi dat viam facitque
Expulsis placidum fretum tenebris.
Idem
Persephonem stygias quom luridus orcus ad undas
Avectam rapidis imposuisset equis,
Sparsa per anfractus relegens vestigia currus
Praetulit accensam lampada moesta Ceres.
5
Si mihi cum venia liceat dixisse parentis
Offendet magnos nec mea verba deos,
Maiorem tibi Diva facem fert Claudius et qui
Illustrat vatis carmina Parrhasius.
Io. Mariae Catanei
Numine quae stygio rapta est proserpina quondam
Illustrata diu sicelis ora nitet,
Trinacria raptore Deo Cererisque labore,
Multus honorifico Claudius ore fuit.
5
Ora deinde lacer crudeliter atque puellae
In raptu raptum passus et ipse parem.
Quem nunc illustrans quanto sic dignus honore
Parrhasia Ianus celsus ab arce fluens?
Namque gravem rerum seriem durosque recessus
10
Explicat et nitido Claudius ore micat.
Eiusdem
Non poterat revocare gradum Proserpina mater
Quamvis saepe foret de Iove questa Ceres;
Quos pater et summi natae regnator Olympi
Non dederat tribuit Claudius auxilium.
5
Non modo Persephone revocavit mille potentum
Artibus ast ipsum Daemona quantus erat.
Post modo turbavit vatem crudelis Enyo
Vt iam Lethaeas esset iturus aquas
Alma Ceres metuens in peius furta secundo
10
Atque videns caecis pignora mersa cavis,
Orat opem Ianus qui factum norat ad unguem
Facundae gemino frontis honore decens
Subvenit atque deam coeni caligine mersam
Extrahit, immundam Castalis unda lavat.