Hic mirabilis et novus libellus
Aequandus veterum libris avorum
Quo, quicquid dat in orbe vita toto
Rarum et nobile fertur ac refertur.
5
Tantum fert tibi Crasse gratiarum
Quantum Poliphilo tulit parenti
Vitam Poliphilus dedit, dedisti,
Vitam tu quoque, sed necem repellis.
Nam cum conditus in situ iaceret
10
Lethen iam metuens sibi propinquum
Das hunc gentibus omnibus legendum
Parcis, sed melior parente natum
Proiectum gremio tuo levasti.
Sic nunc contigit huic libro refertque
15
Patrem Poliphilus Iovemque Crassus.
Anonymi elegia ad lectorem
Candide Polyphilum narrantem somnia lector
Auscultes somno somnia missa polo.
Non operam perdes, non haec audisse pigebit,
Tam variis mirum rebus abundat opus.
5
Si gravis et tetricum contemnis erotica rerum
Nosce precor seriem tam bene dispositam.
Abnuis ac saltemstyluset nova lingua novusque
Sermo gravis, sophia se rogat aspicias.
Id quoque si renuis geometrica cerne vetusta
10
Plurima Niliacis disce referta notis.
Hic sunt pyramides, thermae, ingentesque colossi
Ac obeliscorum forma vetusta patet.
Hic diversa basis fulget diversae columnae
Illarumque arcus zophora epistylia,
15
Et capita atque trabes et cum quadrante coronae
Symmetria et quicquid tecta superba facit.
Hic regum cernes exculta palatia, cultus
Nympharum fontes egregiasque epulas
Hinc bicolor chorea est latronum expressaque tota
20
In labryntheis vita hominum tenebris.
Hinc lege de triplici quae maiestate Tonantis
Dicat et in portis egerit ipse tribus.
Polia quae fuerint forma quam culta triumphos
Inde Iovis spectra quattuor aethereos.
25
Haec praeter varios affectus narrat amoris
Atque opera et quantum saeviat ille Deus.
Hic cum Vertumno pariter Pomona triumphat
Lampsacio fiunt hic quoque sacra Deo.
Hic templum est ingens omni perfectius arte
30
Sacrorum ritus multiplices veterum.
Mox aliud templum vitiatum dentibus aevi
Cernes, hicque animo plurima grata tuo;
Tartareas sedes, epitaphia multa ratemque
Qua vehitur Veneris per freta vasta puer.
35
Exhibitosque illi summos reverenter honores
Omnibus a divis aequora quotquot habent.
Hic hortis pratisque vide distincta Cythaera
In cuius medio curva theatra patent.
Hicque cupidineum poteris spectare triumphum
40
Hinc fons et Paphiae forma verenda dea est.
Quae circa tumulum celebratur Adonis amati
Annua per Venerem Naiadasque leges.
Haec reum series contenta volumine primo,
Haec nova divini somnia Poliphili.
45
Nata ubi sit, qua stirpe, quibusque parentibus orta
Polia qui sequitur explicat inde liber.
Et quis condiderit Tarvisii moenia primus
Hinc seriem longi totus amoris habet.
Postremo ornatus liber est appendice longa
50
Quam legere ingratum non puto lector erit.
Plurima sunt etiam, piguit sed cuncta referre;
Accipe quod cornu copia longa dedit.
Ecce iuvat prodestque liber: si temnis utumque
Non libri culpam, crede sed esse tuam.