carmina libraria Comoediae et tragoediae ex novo et vetere testamento

Reference basis text: Basileae, per Nicolaum Brylingerum, 1540


De filio prodigo. Auctore Guilielmo Gnapheo

 

Vos nulla captet, obsecro, admiratio,

Quod heic videtis, optimi viri, novam

Qui nos daturos esse fabulam arguant.

Haud me latet quanto odio vocabulum

5

Novi laboret. Verum enimvero heic novis

De dogmatis ne μὴ quidem Paradoxa, nos

Nullo loco dignabimur, notum omnibus

Est argumentum quod palam tractabitur,

Sed comicis strictum metris. Ne nescias

10

Evangelion nota parabola prodigi

Vitam recenset filii, illam scilicet

Nunc exprimemus ludicra actiuncula.

Cuius sub involucro habes mysterion.

Sed audio inter vos susurria, nescio

15

Quae de nova impudentia et cornicibus

Sane impudens non sim quod artem musicam

Tractare iudicaverim omnibus quidem

Licere, cuius palma vel Terentio

Teste in medio sit posita laudi non potest

20

Non esse, quod rudes tyrunculi velint

Virtutis edere specimen vel per iocum

Vt serio ausint hostibus concurrere.

Tum nolo quisquam nos putet cornicibus

Configere oculos quod domi nostrae recens

25

Nata actione, gratiam nobis bonam

Venemur, a nobis probatis fabulis

Plauti atque item Terentii velut simul

De ponte deiectis. Nihil nos Zoile

Vel dente vel livore tuo commoveris.

30

Etenim Terentio atque Plauto suas

Laudes ut optims poetis stare, qui

Nolit, meretur is quidem probra omnium.

At nos poemate hoc etiamnum a follibus

Calente, nemini suam ademptum gloriam

35

Venimus ipsi inglorii.Tantum id studet

Grex histricus vobis levare nauseam

Quam plurimam accepistis ex iis fabulis

Quas vel panis frustro exciti quidam exhibent

Frequentius quam doctius, palmarium

40

Sibi pollicentes inde quod bonas male

Semel atque iterum recoxerint Comoedias

Quibus suam scabiem affricant illi, haud minus

In explicando quam exhibendo. Ringitur

Ibi nescio quis. Heus tu, quid ardent lumina,

45

Ecquid caput motas, quasi iratum admodum?

Vah, an ulcus est tactum tibi? Credo quia

Malum videre interminari.Sed tibi, en

Vnguem hunc medium. Placere enim tantum bonis

Studemus, ii numquam vitio vortent, sui

50

Quod senserint studio fieri, si non satis

Feliciter per omnia , sedulo tamen.

Quod restat, o spectator, optime, ne grave

Tibi sit, silentio favere litteris

Dum intenditur grex noster actiunculae

55

Quam suscipit tibi ut operam suam probet.

Quod si placebit interim, nihil amplius

Memineris atque debitum plausum dare.

In prologo haec satis. Periocha sic habet.

 

Argumentum comoediae

 

Duos cum haberet filios pater, abdicat

Iuniorem, is a patre accepta substantia

Statim peregre profectus perditissimis

Sese applicat nebulonibus, mox alea

5

Lascivia, luxu foede rem prodigit.

Ex hinc eo calamitatis incidit

Vt rebus exutus siliquis et glandibus

Famem eximeret,cui, cum pertaesum inediae

Esset, paternam regreditur supplex domum.

10

Pater reducem sibi gratulatur filium,

Amplectitur sub haec epulatum provocat.