Epygramma
Multiplices cernis iamiam studiose libellos
Quos impressorum praestitit arte labor
Ille tamen noster numquam prius usque repertus
Et fuerat paucis cognitus ante liber.
5
Vtilis in primis frugi et brevis ille libellus
Sub modicis chartis commoda multa tenens
At labor est ingens multos percurrere libros,
Pro multis nobis hic satis unus erit.
Est opus electum: nomen viola atque legenti
10
Vtilis et nullo frigore laesa viret.
Emptor habes animam valeas quo pascere flore,
E coelo venit quicquid odoris habet
O quotiens dices: valeas bene candide Dorlant
Qui primus doctis tradidit auctor opus.
Mathei Herbeni poetae laureati epygramma ad lectores
Quisque brevi cupias artis cunctas superare
Atque oculo mentis cernere mira Dei,
Ire per ambages ac mille volumina librum
Non opus est: namque haec perdocet iste liber.
5
Ergo hebetant artes et dogmata philosophorum,
Rusticus hic vere doctior esse potest.
Grammaticus solus sapit hic plus arte quam ille
Qui cunctas alias hac fine posse putat.
Nempe docet gradibus quibus ardua scandere possis
10
Naturaeque simul discere quid sit homo.
Nec contentus eris si te quoque noveris ipse
(Quod magnum est) pariter ducit ad alta Dei.
Nec revocare pedem sinit ad divos properantem
Ni doctus redeat qui rudis ante fuit.
15
Hinc tua perpetua merces Dorlande manebit
Ingenio cuius volvitur iste liber.
Extractus magno summa studio Raymundi
Theologi sacri quae spatiosa fuit.
3. ad beatam Annam Carmen
Hic effunde preces devote poplite flexo,
Anna parens ubi cum prole beata sedet
Ne dubita capies quicquid rogitaveris ipsam,
Hancque potens precibus iugiter Anna nitet.
5
Nullius Anna preces umquam dimisit inanes
Sed tulit optatam candida semper opem.
Ergo piam matrem multo cumulemus honore,
Nullius vacuas quae sinit esse preces
Anna parens Iesu Christi genitricis aveto
10
A nobis petimus omne repelle nefas.