In Geometriam Euclidis carmen
Vtilis et suavis quam sit divina Mathesis,
Quis possit digno commemorare modo?
Quamquam tot linguis doctis ego praeditus essem
Convexus quot habet sidera clara polus;
5
Quamquam Romani Ciceronis acumine clarus
Praestarem cunctis unus in orbe viris;
Non tamen hoc aptis possem proponere verbis
Materiam ingenio non capiente meo;
Et quamvis reliquas sicco pede conscius artes
10
Ipse Mathematicas praeteriisse velim,
Nonne Geometrice tamen hoc ostendere possit?
Musice Arithmetice nonne probare satis?
Harum equidem est usus per vitam plurimus omnem
Quod nisi nil sapiat nemo negare potest.
15
Haec quia cognovit quicumque mathemata recte
Promptior est aliis omnibus ille viris.
Ergo velut cuncti laudemque decusque merentur
Qui discunt studio talia cuncta bono;
Sic quoque debetur laus gratia gloria cunctis
20
Ordine qui tradunt talia cuncta bono.
Quod cum sic habeat, certe non parva licet sit,
Ethnicus Euclidi gloria iure datur,
Is quia perdoctis metirier omnia libris
Edocuit studiis corda dicata bonis.
H.G.F.