carmina libraria Iohannes Fabricius, de maculis in sede observatis narratio

Reference basis text: Wittenberga, 1611


Epigramma ad autorem

 

Ergo Panomphaei facies pulcherrima Phoebi

      Obfuscata suis non careat maculis?

Nec purae putae tueatur lucis honorem

      Quin partem hinc aliquam naevus et umbra ferant?

5

Quis videt haec? Immo quotus haec non videt apertus

      Quamvis indicio res satis ipsa probet?

Fabricii est acies, facies quae novit ad unguem

      Quotquot fert rutilis Vranie rotulis.

Hoc duce flammivomos ausis specularier orbes

10

      Cernere et illaesis mundi oculos oculis.

Hoc duce cognosces punctis varietur ut atris

      Circinet et proprio Sol super axe viam.

Dum docet ut tenui tanta haec magnalia charta

      Suscipias facili suspiciasque modo.

15

Ingenio lucem sic Phoebi foenerat umbrae

      Et mire tenebras vindicet a tenebris.

At tu (nam plusquam quae lyncis acumine pandis,

      Non celebrem Vraniae dia reperta novae?)

Salve, Aquila ingenii, Pohebeium germen, ob ista

20

      Addita Olympiacis lumina luminibus.

Sol faciet veri, vero quem lumine claras

      Ne maculent maculas fascina scaeva tuas;

Sed te perpetuis aeternet Fama quadrigis

      Quam semel ingenio bis solida arte meres.

Georgius Tisenius