Michael Petreius Hammelburgensis lectori salutem
Quisquis ades doctique vides monumenta laboris
Et pia sed prisci temporis acta legis.
Ingenium authoris merito digneris honore
Et doctum grata suscipe mente librum.
5
Insignis iuvenis clarus nullisque secundus
Arte ubi tantum prodidit Author honor.
Quod cum virtutis laudes almae pietatis
Tum solidae flores utilitatis habet.
Quae fuerant etenim summo quaerenda labore,
10
Quae clemens virtus te liber iste docet.
Quicquid divinis scriptum fuit undique libris
Quod sacra iura docent, quod medicina potest;
Quicquid Marsilius scripsit sapientiae amator
Qui Phoebum coluit Pegasidesque Deas,
15
Cuncta sub hoc libro cernis nunc aere sonante
Atque studes tenera si legis arte. Vale.