Beati Comitis Dongarensis theologi et medici exhortatio ad sacras litteras
Qui cupis egelidos flagranti corde liquores
Castalioque aestus fonte levare tuos;
Haec properanter adi nec te ratio ulla moretur:
Pegaseum cursu vincere oportet equum.
5
Hic sunt intus aquae dulces, sunt pura fluenta
Tollere Tantaleam, quae puta posse sitim.
Limpidus hinc claro decurrit flumine fons, qui
Mortifugas omni tempore ructat aquas.
Ergo hic Ambrosias humor superaverit omnes,
10
Haec longe Hyblaeos vicerit unda favos.
Qua qui proluerit cupidus sua pectora, numquam
Ardores durae sentiet ille sitis.
Cetera sunt limus, sunt sordes flumina tantum
O nimis immunda balnea digna sue.