Pio II Pontifici Maximo Nicolaus de Vale
Si vacat Aenea rerum dignissime praesul
Grataque sunt animo carmina nostra tuo.
Perlege quod quondam dulci modulatus avena
In latios ausus vertere Graeca modos
5
Ascraei inspicies ********* poetae
Graecia quo quondam floruit Hesiodo
Sic fuerant (fateror) plectro meliore canebat
Sic opus ingenii quippe senilis erat
At quia nonnullos tam magna superbia vates
10
Elevat ut nullo Graeca in honore putent.
Sum tamen hoc ausus bis septem et quattuor annis
Dum mea labuntur lustra trahente dea.