Reverendo viro Ioanni Zangero Oenipontano patri suo colendissimo
Saepe equidem me care parens hortatus es ante
Vt mihi sit curae religionis honor,
Et studeam in primis vero pietatis amori
Nempe colens toto pectore rite Deum
5
Postquam nostra capit nullos industria fructus
Ni timor et cultus nos regat ipse Dei,
Haec quia docte pater toties mihi pectore toto
Inculcas, cur non obsequar ipse tibi?
Quando opus hoc igitur pietatis semina tradit,
10
Nec non aeternae verba salutis habet,
Hoc vigili versabo manu noctesque diesque,
Hoc mihi depositi nobilis instar erit.
Tu pie Christe meus puerilibus annue coeptis
Irrorans mentem Flaminis igne sacri
15
Vt dum Pierias me nunc iuvat ire per artes
Nominis in laudem cedat id usque tui.
Melchior Zangerus