Qui vici innumeros populos, tot regna, tot orbes
Solus et immensi qui timor orbis eram,
Me rapuit quaecumque rapit mors improba; sed sum
Virtute excelsa ductus ad astra tamen.
5
Maior Alexander non me fuit, Hannibal et non
Fuderit Ausonios tot licet ille duces.
Vici victores Danaos domuique feroces
Chaoniae populos Sauromotasque truces.
Pannonius sensit quantum surgebat in armis
10
Vis mea quae latio cognita nuper erat
Arsacidae sensere manus, has sensit arabsque
Et mea sunt Persae cognita tela duci.
Mens fuerat bellare Rhodon superare superbam
Italiam sed non fata dedere modum.
15
Hei mihi. Nam rapuit mors aspera quaeque sub alto
Pectore condideram vertit et hora brevis.
Sic hominum fastus et eunt sic schemata sicque
Imperia atque aurum quicquid et orbis habet.