Ad lectorem epigramma de diva Katarina
Costidis insignes laudes hic candide lector
Perlege victoris et monumenta Iovis.
Perlege Maxenti sacro rum deinde profanos
Ritus et gentis dedecus atque nefas.
5
Parva legis, veneranda tamen doctisque probata
Proderit et multis hoc pietatis opus.
Caesare devicto nacta est Katherina triumphum
Laureolam martyr doctaque virgo gerit.
Iure ideo ornata es triplici sacra virgo corona
10
Teque ego dum vita es Bergmanus ope colat.
Vt tua perpetuis hymnis celebrare queamus
Gesta quibus scimus te meruisse polum.
Te schola, teque senex iuvenis te virgo puella
Te quicumque sapit, o Catherina colit.
15
Tu studii nostri doctos defende patronos
Qui cupiunt laudes glorificare tuas.
In Katherinianum carmen Iacobi Philomusi elegidion S. Brandt
Insigni exaras katherinae carmine laudes
Illius et vitam docte iacobe canis.
Sacrorum irrides fuerat qui genti bus olim
Ritus et ararum vana ministeria.
5
Hinc Philomuse facis musas numerarier inter
Virginis illius plectra sacramque chelym.
Te duce Mnemosyne mirabitur optima mater
Hanc decimam genitam se sine Pieridem.