carmina libraria Caspar Muller, quaestiones miscellaneae

Reference basis text: Basileae, typis Iohannis Iacobi Genathii, 1633


Ad clarissimum Gasparum Mullerum in iure utroque licentiandum amicum faventissimum

 

Qui cluis Aonidum iustissima cura, Themistos

      Gloria, non vanum Pallados esse decus,

Mens Mullere mihi Sancaeo concita nisu

      Temperet indignos ad tua festa modos.

5

Non per acetosam qui possent ire per aurem,

      Non queis Mnemosyne, non quibus astra favent;

Sed qui verbosa non sontia fraude carentes

      Vota ferunt nobis quae parit almus Amor;

Ah, te felici cingat Basilea corona

10

      Quae facta est Themidos non sine laude manu.

Ah, te quo tendis venientem Gallia miti

      Suscipiat formans mentem animumque sinu.

Et quando expletum mentem linguamque remittit

      Omnigeno eximio Gallia te reducem

15

Hos, gavisa sibi non una Patria honore

      Et gavisa tuis voce favente notet.

Iohannes Begkern, Holstanus