carmina libraria Paulus Olearius, de fide concubinarum in sacerdotes

Reference basis text: Basileae, 1501-1505


Dysthichon Ioanni Gallinari in quaestiunculam Pauli Oleari

 

Qui sacris datus es, animum ne crede pellis

      Et scortum fugias te monet iste liber.

 

Philippus Beroaldus in cupidinem

 

Panthia me docuit qui sint in amore dolores:

      Affectus, curae, gaudia, damna, doli.

Nunc scio quas leges, quae iura aut dogmata saevus

      Iussit amor. Scripsi singula et edidici.

5

Quae spes quive timor, quod bellum, foedera, quae pax

      Indutiae fiant atque inimicitiae.

Nunc scio quanta gerat secum mens proelia amantum,

      Quantaque mobilitas dissidiumque premat.

Hoc velit, hoc nolit, cupiat quod spreverat ante:

10

      Fluctuat ut glauci fluctuat unda sali.

Vt mens infelix alieno in corpore vivat

      Vtque animus dominae migret in hospitium.

Nunc scio quam largi sunt fletus, utque medullis

      Ossibus et venis fervida flamma latet.

15

Vita aerumnosa est, mors est infamis amantum,

      O felix quisquis talia non pateris.

O felix Veneri mediam qui porrigis unguem

      Et rides arcus, spicula, tela, faces.

 

Philippi Beroaldi dirae in maledicam

 

Haec si fecundum concusserit improba pectus

      Fuderit et virum vipera lethiferum,

Nulla fides, nec pax, nulla est concordia, nec ius

      Nullus amor veteres inter amicitias.

5

Oderit Eaciden Patroclus; castraque Polllux

      Ogydiden Tydeus, Thesea Pirithous.

Nec Pythiam Damon, Piladem nec amabit Orestes

      Nec siculi fratres pectora fide gerent.

Fraudum mille modosartes quoque mille nocendi

10

      Haec habet et linguam vibrat in excidium.

 

Philippi Beroaldi cupido

 

Subdolus impostor, mendax truculentus et asper

      Blanditiis pollens fraudibus atque dolis.

Hic vomitat pecudes, pisces, insecta ferasque,

      Monticulas caunos silvicolasque deos.

5

Hic mortale genus pharetra succinctus et arcu

      Et face debellat caelicolasque deos.

Pocula dat dulci circumlita melle, sed intus

      Fel gerit et largam fundit amaritiem.

Principio iuvat et mentesdemulcet amantum,

10

      Mox ferus exagitat despoliatque rapax.

Divitias lacerat, cum damno dedecus affert

      Emollit mentes ludificatque ferox.

Distrahit, exanimat, cruciat versatque rotatque

      Carnificisque truci fungitur officio.

15

Improbe amor quantis mortalia corda fatigas

      Curis et quantis saeve cupidinibus.

 

De concubinariis post mortem etiam -quod stultissimum est- in praedam suam damnabiliter affectis

Vergilio in haec item dissuadente

 

Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit,

Maior agit Deus atque opera ad maiora remittit.

Cura tibi divum effigies templaque tueri

 

Dystichon

 

Demon non potuit clero mala fundere plura

Quam quod ei tribuit famulos omni sine cura.

 

Exhasticon Iohannis Gallinari

 

Tutus amare potes; haec quisquis scripta revolves

      Est alius Christi quam meretricis amor.

Ille suas dominas aeterno munere servat

      Quaeque miser tibi sunt hic bona cuncta rapit.

5

Ille hominum reddit divinos noscere cultus

      Exivit hic hominem bestiam et esse facit.

 

Exhastycon Iohannis Spyser

 

Nosse volens scortum lector miserabile vanum

      Ambiguum fallax perpetuumque malum.

Fraudis mille modos tenues quod vincimur hamos

      Vitaque languentis compede victa iacet.

5

Huc venias moneo, mirum laetaberis, inquam,

      Nec tibi malueris hoc mihi crede libro.

 

Philippi Beroaldi cupido

 

Vt sine febre dolet, sine morbo languet amator,

      Vt somni vigiles irrequieta quies.

Vt rubet, ut pallet, subito mutatque colores

      Sive pudor vexat pectorasive timor.

5

Nunc scio ut infractae voces mutilataque verba

      Vt coram domina cor salit atque tremit.

Vt quam longa gravi suspiria corde trahuntur,

      Vt modicus risus multus amaror inest.

Vt gaudet lata, plorat plorante puella

10

      Induit et vultus vultibus alterius.

Nunc scio ut infelix dominae vestigia quaerit

      Et reperisse timet mobilitate levis.

Sensa labant quotiens fastosae limen amicae

      Transit et in toto corpore membra tremunt.

15

Nunc scio quantus amor supra caput instet amantum

      Atque omnem sophiam consiliumque fuget.

Condita quam parvo sint larga absyntia melle

      Lurida vel quantum pocula fellis habent.

 

Hermannus Buschius

 

Nescio quid sit amor qui vos male perdit amantes:

      Acre malum languor servitiumque nocens.

Fel labor anxietas, infamia, poena, tyrannus

      Arcus et est telum perpetuumque iugum.

 

Tetrastycon

 

Ne placeant turpes pietatis imagine tedae

      Si bonus es et vis ducere duc similem.

Quid faciet meretrix fallit quae casta putatur?

      Vina placent aliis, fexne relicta tibi?

 

Item ne ducat virgines filias meretricum

 

Lac dabit haec scorti, quae lac suxit meretricis

Quo semel imbuta recens servabit odorem.

 

Sapphicum endecasyllabon Ioannis Spyser

 

Molliter flammas Veneris libelle

Solve pugnacis celebrade amaras.

Nescios scorti sceleresque dolos

Noxia bella.

5

Callidi quicquid sceleris superbum

Evovit scortum duce te sacrate

Dabitur vitae. Labor omnis illi

Improbus errat.

Et sacri si quos generis ministros

10

Inficis multa nimiaque sorde

Notus in cleros animo paterno

Dicere amatos.

Forte suspectas tibi fabulosas

Censeas Musas venerande nostras

15

Clere traductas fuge suspicari

Fata per alma.

Anxius nullus dolor hicve livor

Sola sed dulcis animi voluptas

Laeta quam pubes velut uva Phoebum

20

Florida poscit.

Te manet scortum rabidum libellus

Strictius querno decorare flabro

Indices: technas adimes superbas

Inclyte lector.