carmina libraria Nicolaus de Orbellis, expositio

Reference basis text: Rouen


Eiusdem Lodovici Honnonii epigramma

 

Cuncta licet nostrae sint consona scripta salutis

      (Namque aliud verae religionis habent)

Te tamen e multis divinae dogmata legis

      Sollicitent, recta si cupis ire via.

5

Anseris exta bidens, siliquas quid devorat atras

      Despicit archadico stutior ille viro

Ingeniosa petas subtilis dogmata Scoti

      Si vis ethereae noscere rena domus.

Nemo quidem tetigit propiore indagine caelum

10

      Credo quod humanum vicerit ingenium.

Nullus honorati dubiosa aenigmata patris

      Audaci valuit concelebrare sono.

Consuluit tandem nostris orbellicus annis

      Dedipo melius singula verba notans

15

Dignus Scote tui cui tantum luminis esset,

      Cui par ingenium religioque fuit.

Invia quae fuerant multisque incognita lustris

      Aestivo fiunt candiora Die.

Hoc duce carpat iter quisquis sitientia morum

20

      E mediis cupiat labia rigare vadis.