M. Antonii Antimachi Mantuani carmen
Naso Corinna tuos expertus saepe calores
Et quam fallaces sint in amore doli,
Edidit excultos hac callidus arte libellos,
Quo facile ad dominam quisque teneret iter.
5
Scripsit et accensos quaenam medicina furores
Tollat et illato vulnere praestet opem.
Quae facili quamvis sint scripta poemata versu,
In multis fuerant non bene nota locis.
At modo discussit Merulae solertia docti
10
Non exploratum quicquid habebat opus.
Huic igitur tantum debere fatentur amantes
Nasoni quantum pallida turba suo.
Domici Palladii Sorani carmen
Quot puer incautus quondam pharetratus amantes
Impulit ad saevae tela cruenta necis?
Quot laqueis periere fero sub amore iacentes,
Quot rapuit miseros aestus et unda viros?
5
Saevus amor quondam, factus nunc mitior armis
Leviter offendet pectora vincta suis
Namque modum facilemque viam docet artis amandi
Hoc opus. Ast aliud vulneris edit opem.
Multum docta cohors Venerique obnoxia pubes
10
Ingenio debet Naso poeta tuo.
Nec minus interpres eadem tibi Merula debet
Quod per te multis quae latuere patent.
Ergo tibi innumeras pro tanto munere grates
Merula culte tibi turba Latina refert.