Ioannis Baptistae Adveduti hexasticon
Pone malum virus, procul hinc quicumque sororum
Munera sacra cupis nec secus accipies.
Pluraque cum niteant moneant te dogmata Flacci
Ne proprium feriant tela retorta caput.
5
Plura benigne legens paucis arcana Minervae
Alterius digne sacta labore feres.
Domincus ad lectorem
Quisquis ad ingenuas totum sese applicat artes,
Haec legat: hic laudes fructus et author inest.
Quisquis ab ingenuis studiis discessit amaris
Haec legat, haec revocant ad studium iuvenes.
5
Nec tamen ipse legas ciliis oculisque retortis,
Invidia rabie livida frons abeat.
Tandem si qua forent reprehensu digna, benigne
Nos moneas: monitis ipse favebo tuis.
Nec mirum est peccasse: meo ter quinque sub aevo
10
Isque super tauri lumina sol rapuit.
Quod nisi consiliis multis parere putare,
Non prolata palam haec invidiosa forent.
Si cupis Antea rabie lacerare maligne
Senseris esse meis viribus herculeam.