Multos incerto certare hanc rem vidimus.
Palmam poetae comico cui deferant.
Cum me iudice errorem dissolvam tibi.
Contra ut si quis vis sentiat, nihil sentiat.
5
Caecilio palmam statuo de comico.
Plautus secundus facile superat ceteros.
Dein Nevius qui servet, precio in tertio est.
Si quid quarto detur dabit Licinio.
Post insequi Licinio facio Attilium
10
In sexto consequitur hos Terentius.
Turpilius septimus; Trabea octavum obtinet.
Nono loco esse facile facio Luscium.
Decimo addo antiquitatis causa Ennium.
Ad lectorem epigramma eiusdem Philomusi
Pegmata celsa volet qui contemplare Terenti
Est lusus lepidos blandidicosque sales.
Qui volet et nitidi spectacula pulchra theatri
Visere: Comedi gestaque grata vafris.
5
Qui volet et mores hominum spectare profanos
Consutosque dolos sacrilegosque nefas.
Qui volet et contra virtutes discere claras
Et vitae specimen eloquiumque vetus.
Spectatum veniat tetrica non fronte disertos
10
Sermones quos haec pagina nostra canit.
Induat et pedibus soccos et comica serta
Imponat capiti non sine laude suo.
Argutas lepidas facundas atque dicaces
Audiet hic voces mellifluosque iocos.
15
Et simul in picto Comoedos scamnate vafros
Spectabit: lector si sapit ista legat.