carmina libraria Theocrytus, eidyllia, Helio Eobano interprete

Reference basis text: Basileae, Andreas Cratander, 1531


Erasmi Ebneri epigramma

 

Dum Siculas capras in Norica pascua ducit

      Hessus, ubi Arctoo frigore torpet humus;

Pastorem Siculae Musae deducite vestrum,

      Custodes teneri vos decet esse gregis.

5

Esse alibi poterat forsan clementior aura

      Sed melior nusquam, credite, pastor erat.

Hic vos ingenti studio veneratur amatque

      Donaque pro meritis annua ferre solet.

Hic quoties visum est exili ludere avena

10

      Sicelides Musae per sua rura canit.

At quum non arbusta iuvant humilesque myricae

      Et populus gravius carmen in urbe petit

Ille tuas laudes et fortia Carole facta

      Gestaque felici praelia Marte canit.

15

Tunc inflata sonat graviores tibia versus

      Et vere heroo carmine digna pede.

Sic quondam Aeacides, sic est celebratus Vlysses,

      Cuius sunt Priami moenia capta dolis.

Ergo agite, o vestrum Musae defendite vatem,

20

      Lascivumque illi vos cohibete gregem

Ne qua incauta suis egressa ab omnibus erret

      Longius inque avidas incidat agna lupos.

 

Magno ac ornatissimo viro Domino Hebnero... Helivs Eobanus Hessus

 

Has tibi Trinacrio ductas e rure capellas

      Mittimus et Latia pascua versa manu.

Accipe nec tenuis spernas Ebnere poetae

      Que tibi de fundo paupere dona damus..

5

Munera sint quamquam non pauperis ista peculi

      Sunt tamen e patria nuper aacta sua..

Nam quae velleribus niveis per plena nitebant

      Pascua dum Siculo rure vagantur oves,

In Latios campos Romanaque pascua ductae

10

      Vellera pro nivea pallida veste gerunt.

Non tamen hic tota color est ratione pudendus,

      Proxima candori praemia pallor habet.

Et quamquam gregibus color est mutatus, iidem

      Sunt tamen et vitae quod fuit ante manet.

15

Accipe Simichidae lusus Hieronyme vatis

      Quo varium quicquam vix magis esse potest

Pastores, armenta greges oviumque boumque

      Concint et vitulos caprigenumque genus.

Nunc teneras Veneris gratissima regna puellae.

20

      Dicere me pueros quos canit ille pudet.

Nunc ita Cyclopi Nereida scribit amatam

      Vt Venerem nostrae cedere cogat opi.

Heroum celebrat laudes, Heroides ornat

      Carmine pastorem quod decuisse queat.

25

Pastor, venator, messor, piscator et auceps

      Navita, miles eques pictor et agricola est.

Et ne quid non sit quandoque et Sphynga videbis

      Esse, lyra varios nunc sociare pedes.

Tam varia Andino non est sua Musa Maroni,

30

      Materiae cultor simplicis ille fuit.

Et tamen agnoscas hic magni furta Maronis

      Plurima, sed nullo digna pudore legi.

Sume Syracusii pastoria scripta poetae

      Vrbis et aetatis gloria magna tuae..

35

Sume, nec insolitos ausus mirare quod huius

      Te mihi patronum carminis esse velim.

Nam mihi sollicito volventi pectore cuinam

      Haec Meaecenati scripta tuenda darem,

In primis visa est virtus tua tale mereri

40

      Inde tibi hoc etiam posse placere decus.

Nam cum sis animo morum civiliter aequo,

      Ausonidos linguae nec tibi desit honor;

Cum nimis exulibus faveas hoc tempore Musis

      Vnicus et patriae damna pudenda leves;

45

Quid nirum si te tantis virtutibus auctum

      Laudibus aeternis musica tura ferat?

Adde quod haec studiis tam sunt mala tempora, ut horum

      Si quos non pudeat dixeris esse bonos;

Vt sibi non tantum pauci bona scripta dicari

50

      Aut sua cantari Carmine dacta petant;

Verum etiam si forte dices aut carmine laudes

      Indigna laesos se ratione putent.

Sed tamen est pestis nostro ista ferenda sub aevo,

      Optima venturis tempora fata dabunt.

55

Accipe nunc iterum Siculas, Ebnere Camoenas

      Quae tibi nos Latio carmina fata damus.

In quibus haud modico versata industria nisu

      Nostra, nec exiguo pondere pressa fuit.

Hoc quoque, si quaeras verum nec turpe fateri:

60

      Vix opus exactum tertia messis habet.

Non quia non poterat citius prodisse sub auras

      Sed quia saepe graves interiere morae.

Nam quia dura fuit vertendi Graeca facultas

      Corrrupta innumeris et mutilata locis.

65

Saepe animum subiit linquendi coepta voluptas

      Nec tamen hoc facerem: qui prohiberet erat.

Hic Ioachimus erat, camerarius ille meorum

      Et studii consors et comes ingenii.

Huic bona pars operis debet, quia multa per illum

70

      Reddita vel melius vel nova facta vides.

Quod mihi si qua parum sunt explorata, nec omni

      Plena modo, veniam res meruisse potest.

Res ita difficilis, duri res plena laboris,

      Res quam nemo ausus nos prior ante fuit.

75

Et si non nimia est ea gloria, credere debes

      Non labor exiguo constitit iste mihi.

Tot mihi brumali vigilatae sydere noctes,

      Tot mihi sub calido sole fuere dies.

Saepe meis Musis "Insanae abscedite" dixi,

80

      "Res odiosa aliquem non habet ista modum".

Plus decuit vestras vos lascivire per artes,

      Externi novitas carminis unde venit?

Quae nunc ignavo male perditis otia luxu,

      Impendenda horis illa fuere bonis.

85

At tu Noricidae decus et bona fama senatus

      Conveniens meritis nomen adepte tuis,

Accipe Trinacrio ducas e rure capellas

      Clare vir et magni muneris instar habe.

Sic tibi sint salvi quos orna solus honores

90

      Sic superent vitae tempora longa tuae;

Sic tuus et patrios adolescat Erasmus in annos

      Et patriae fiat gloria prima suae.

Quod si grata tibi fuerit mea recta voluntas

      Nullum operae pretium grandius esse velim.