carmina libraria Iohannes Tortellius, commentariorum grammaticorum de ortographia

Reference basis text: Venetiis, Paltasichis, 1488


Eiusdem Hieronymi carmen in primi impressoris commendationem

 

Tingere dispositis chartas quicumque metallis

      Coepit et insignes edidit aere notas,

Mercurio genitore satus genitrice Minerva

      Praeditus aethereae semine mentis erat

5

Non illum Cereris, non illum cura Lyaei,

      Terrenae tenuit non opis ullus amor.

Copia librorum cupidis modo rara Latinis,

      Cum foret auspiciis illius ampla venit.

Improbus innumeris librarius ante talentis

10

      Quod dabat exigua nunc stipe vendit opus.

Historiae venere Titi; se Plinius omni

      Gymnasio iactant Tullius atque Maro.

Nullum opus, o nostri felicem temporis artem:

      Celat in arcano bibliotheca situ.

15

Quem modo rex, quem vix princeps modo rarus habebat,

      Quisque sibi librum pauper habere potest.

Redditus haec etiam nuper Tortellius arte

      Plurimus exscribas qua ratione docet.

Hunc eme qui lingua cultus cupis esse latina;

20

      Hunc eme grammaticus qui cupis esse bonus.

Quae geminanda notis fuerit tibi syllaba, simplex

      Quaeve sit exilis densave doctus eris.

Post modo qui fuerit grato si commodus usu:

      Has memor assiduis plausibus ede preces

25

Artifici semper faveant pia numina sancto

      Vtilis, effluxit cuius ab arte liber.