Ad Serenissimum Delphinum Carolus Ruaeus e soc. Iesu
Arma, tibi, Lodoice, sinit iam firmior aetas,
Arma ferunt Musae: blandis illae artibus olim
Te puerum solitae molles formare sub annos;
Bella modo aeratasque acies animasque superbas
5
Heroum veterum et magnae capita ultima Romae
Aeneamque illumque sacro tibi vertice Pindi
Deducunt alacres tuaque ultro ad limina sistunt.
Aspicis insignes lauro Parnasside vultus;
Horrentemque comam et rorantia tela cruore,
10
Bellatorum habitus? Non haec tibi nomina primum
Nota, nec insuetae percellunt lumina formae.
Iamdudum faciles oculos per saecula ducens
Et seriem et casus et fortia mente retractas
Facta virum, nec te tantum excitat aemulus ardor
15
Nitentem celeri laudum ad fastigia gressu.
Iussa etiam et Magni stimulant exempla Parentis.
Atque is, credo equidem, coepti te in talibus angit
Interdum timor Emathium qui Persidis olim
Victorem summos inter vexabat honores
20
Ne deesset factis vox olim digna canendis.
Forsan ut hic vatem Pelidae invidit Homerum,
Tu quoque postgenitis avidus transmittere nomen
Aeneae invideas Andini plectra Maronis
Maior et Aenea maiorque futurus Achille.
25
Ne tamen ille animum metus urgeat, aurea postquam
Flumina Castaliis fudit rex Maximus arvis
Fertilis in vates omnis se gleba resolvit,
Qualis in armatos tellus Cadmaea maniplos.
Iam chorus aequalis procerum, iam Gallica pubes
30
Romulidum numeris cantuque assuescit olorum
Auspice te, mox apti omnes tua dicere bella.
Totque tui quondam, quot erunt tua bella, Marones.
Ipse nemus linquens placidum ripasque beatas
Elysiae, Lethes, Francas Romanus in auras
35
Virgilius, vatum dux antistesque tuorum
Sponte venit: non ille modos et Franca per artem
Verba sonans, nostroque recens simulatus amictu
Sed gravis ut quondam et Latii Luparaea canore
Tecta replens litui, Versaliaque arva pererrans
40
Ausonia in trabea et Sarrano lucidus ostro.
Non tamen hoc habitu, non hoc se more ferentem
Dura palatinae carpent ludibria turbae.
Haec fuerint prius insano cum Gallia fastu
Sermonis Latii probro sibi verteret usum.
45
Ex quo autem invitae nutricis ab ubere raptus
Pieridum in gremio consuesti ducere somnos
Regalis puer et latiae ridere Minervae,
Redditus hinc nostris honor artibus, hinc duce vates
Virgilio penetrant aulas atque aurea Regum
50
Vlta sales per te et levium secura iocorum.
Quantus Taenarios fines Ephyraeaque tecta
Lesbius intravit vates, quem fluctibus atris
Merserat impia gens et surdi ad carmina nautae.
At Delphin blandi captus dulcedine cantus
55
Ionio e magno terris invexit amicis
Mirantem et toto celebrantem e litore munus.
Non aliter Lodoice tuo nunc munere prodit
Ille novam in lucem veteri conspectus honore
Virgilius: tantum radios sonitumque refringit
60
Audiri vulgo patiens patiensque videri:
Et recta vocum serie numerisque solutis
Digna rudes fingens olim ad modulamina vates.
Iuverit hoc alios: nihil hoc tibi simplice cultu,
Hac nihil arte opus est. Pleno dudum ore sonantem
65
Virgilium et magnos capis alto pectore sensus.
Ille suas tibi pandere opes, sua furta fateri
Saepe amat. Augusto qualis Priameia fata
Tartareamque domum et Tyrios narrabit amores
Cum spoliis Arabum gravis et Gangetide praeda
70
Baiarum hic fontes laetamque reviseret urbem
Victrices mulcens Andino Carmine curas.
Hunc sequere et factis et magni vatis amore
Vtraque digna tuis laus moribus utraque fatis.
Iamque adeo belli strepitus Martisque labores
75
Mitibus adiunxti studiis: te Dola frementem
Horruit ad muros ignesque ac tela minantem.
Nil tamen hac mites turbarunt praelia Musas.
Tu quoque cum magnis aetas matura triumphis
Mox aderit, sive Austriacam tremefeceris Arcton,
80
Seu magis Hesperiae penetrabis claustra Pyrenes
Musarum salibus duros asperge labores.
Martia nil mites turbabunt praelia Musae.