carmina libraria Albrecht von Eym, margarita poetica

Reference basis text: Basileae, per Ioannem de Amerbach, 1503


Conradi Leontorii epigramma

 

Quisquis tersiloquas scribere litteras

Argutasque velis fingere epistolas

Seu dulci alloquio semper amabiles

Adiunxisse animos tibi:

5

Huc dulcis iuvenis depropera cito

Qui crassam docili barbariem tuo

Excussisse studes ingenio et cupis

Consectare eloquentiam.

His sunt floridulae litterulis rosae

10

Quae Musae pariunt fontibus Aonis.

Hinc Germana bibit iam soboles bona

Potam Pieriis aquam.

Hic nempe ore sacro Tullius intonat

Hispanumque nihil Quintilius sonat

15

Et quicquid Latium cultius extulit

Hoc uno exuberat libro.

Non sic Hesperidum mala micantia

Quae fuerat vigilans ceruleus draco

Occluditque aditus perpetuo sui

20

Hortu delitias premens.

Hunc servat placidum ianitor hortulum

Invitaque pios ad sua limina.

Hic regina sui Calliopes chori.

Doctis dividit oscula.