carmina libraria Iacobus Vympfelingus, adolescentia

Reference basis text: Argentinae, Flach, 1500


Philippus Furstenbergius Rinchaviensis ad pueros et ephebos in adoloscentiam Vympfelingi sequentem

 

Deliciis nimium puer indulgere caveto

      Et vitam fugito Sardanapaliacam

Sint procul Assyriae vestes et vellera Serum

      Sit procul a digitis lucida gemma tuis.

5

Auritos lepores turdos atque ostrea sperne,

      Respue gemmatis vina phalerna cadis.

Sit procul a Libyco ridens cythereia lecto.

      Nec stillet Tyrio myrrhea rore coma.

Disce graves teneris annis tolerare labores,

10

      Aestus Aethiopum Sithoniasque nives

Inveniat strato necte Phoebeia lampas

      Et neque Tithoni pulchra marita senis.

Surge thoris humilique Deos infringe precatu

      Vt tribuant vitae prospera cuncta tuae.

15

Post haec scriptorum sinuosa volumina volve

      Quae monstrant Samii culmina dextra iugi.

In primis docti legito pia scripta Iacobi,

      Scripta quibus fulvi cedit harena Tagi.