Alessandro Braccesi appendices 1

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec

Altre sezioni


1. Bartholomeo Fontio

Dispeream, Fonti, mea sunt si carmina, quae nunc

      Audio clam, Paulo missa fuisse tuo;

Sed pereat quicunque meo de fonte fluisse

      Illa putat: palam carmina nostra damus.

 

2. Francisco Octaviano

Miraris Pleiades geminosque Triones et Arcton

      Atque Hyades saevas deposuisse vices,

Et tempestates pluvias imbresque nivesque

      Sedatas reditu Caesaris esse ducis.

5

Augustus quisnam caeli statione potiri,

      Quis velit ... nesciat astra secet.

 

3. ad sodales

Dum metuo lapidis valido ne pulser ab ictu,

      Fecerat imprudens quem mihi vestra manus;

Curro citus tumulumque tremens offendo deorsum:

      Labor, et inde tuli vulnera cruda genu.

5

Quae res me celsi ... una, sodales,

      Scandere nunc molem non sinit: ergo abeas!

 

4. ad Baptistam Albitium

Quod modo claudus erat noster, Baptista, Perillus,

      Noli praecisus credere quod sit anus:

Vulcus at in causa est positum super inguine crudum,

      Quo dolet ac levo claudicat ille pede.

 

5. in Lucilium pediconem turpissimum

Obscenum visu nuper foetidumque relatu

      Lucilio evenit, cum futuisset Hylam.

Nanque videns multo foedatum sanguine penem

      Post coitum, timuit obstupuitque nimis,

5

Et simul incertus praecisus num puer esset,

      An cruor is flueret pene vomente suo,

Ambiguusque trahens imo suspiria corde:

      Quaeso, puer, doleat num tibi culus? - ait.

Rettulit ille: Meum fregit tua mentula culum,

10

      Dum clunes agitas, luxuriose, nimis.

Gaudeo - tunc dixit - postquam mihi mentula salva est

      Lucillus -. Ne te destrue, pulcher Hyla:

Nam, mea lux, quanvis forsan, tibi ruga dolorem

      Scissa det, en medicas nunc tibi pono manus.

15

Maxima vis nostro residet virtusque priapo,

      Qualem Pelidae fabula prisca dedit,

Qui repetita suo curabat vulnera telo:

      Sic, ego si rursus irrimo, salvus eris.

 

6. in Lucilium maximum omnium pediconem

Lucilius pueros omnes sectatur et ardet,

      In duros animum flectit et in teneros,

Nullus et hac tota plures pedicat in urbe,

      Cui placet hirsutum marcidulumque femur.

5

Is neque formosis mavult quam turpibus uti:

      Lucilius cunctos arrigit ad pueros.

Dum modo pedicet, fellet, praecidat et ungat,

      Discrimen nullum cum Venere ipse facit.

 

7. in Paulum Cinoctum

Cum paticis semper versaris, Paule, cynedis

      Et nihil hoc pluris, care Cinocte, facis.

Pedicasse tamen nunquam sacra numina divum

      Testaris, nulli concubuisse mari.

5

Ore igitur peccas, quo non obscenius ullum

      Esse potest: fellas. Luxuriosus homo es!

 

8. ad Marioctum Poggibonitium

Miraris tenerae culum fregisse Gabinum

      Coniugis et rugas explicuisse novas.

Accipe quo veram possis agnoscere causam,

      Cur ausus tantum sit, Mariocte, nefas.

5

Vxorem duxit qua nocte Gabinus amatam,

      Haec illi primum verba locutus ait:

O utinam primus tecum dormisse, puella,

      Et tecum primus concubuisse ferar,

Vt tu prima meos amplexus foemina sentis

10

      Et muliebre facis me tetigisse femur!

Dixit, et ignorans avidi penetralia cunni,

      Quove loco positus sit genialis hymen,

Cuncta vagus manibus pertractans membra puellae,

      Quaeritat ut cunni possit inire fores.

15

Sed, postquam frustra multum quaesisset, anhelans

      Ad solitum tandem confugit ille locum,

Percitus a multa quem cum tentigine pulsat,

      Conscindit teneras mentula dura plicas.