Giovanni Gioviano Pontano eglogae 1
Other sections


Lepidina cuius pompae septem.
collocutores Macron et Lepidina

 

Macron

Et gravida es, Lepidina, et honus grave languida defers,

Obbam lactis et haec fumanti farta canistro;

Hac, agedum, viridi paulum requiesce sub umbra,

Declinat sol dum rapidus, desaevit et aestus.

Lepidina

5

En lactis tibi sinum atque haec simul oscula trado;

Vmbra mihi haec veteres (memor es) iam suscitat ignes;

O coniux mihi care Macron, redde altera, Macron.

Macron

Hic mihi tu teneras nudasti prima papillas,

Hic, Lepidina, mihi suspiria prima dedisti,

10

Tunc Macron, Lepidina, tibi, Lepidina Macroni.

Lepidina

Has inter frondes virgultaque nota latebas,

Cum tibi prima rosam, primus mihi fraga tulisti.

Macron

Hic Macron, Lepidina, meus, me prima vocasti,

Et primus mea, te alternans, Lepidina, vocavi.

Lepidina

15

Viximus ex illo gemini sine lite columbi,

Nox socios vidit, socios lux; oscula iunge

Mutua, sic gemini servant in amore columbi.

Macron

Illa, uxor, memini nunc, oscula prima fuere;

Nostra tuis, tua labra meis haesere, diuque

20

Spiritus alterno huc illuc se miscuit ore.

Tunc Orcus si nos una rapuisset, amantum

Vna futura anima, una etiam simul umbra futura.

Lepidina

Quod felix faustumque omen sit; reiice, coniux,

Hirsutum hunc thalamis, thalami sint omnia fausta,

25

Parthenope thalamo nanque est dignissima fausto.

Macron

Hirsuti, horripilique absint. Age, candida an ipso

Visa viro virgo est, heroe et coniuge digna?

Lepidina

O Macron, mea cura Macron, illi alba ligustra

Concedant, collata illi sint nigra colostra:

30

Delioli ad fontem sola ac sine teste lavabat;

(Vidi ego, vidit Anas) viso candore puellae,

Qui niger ante fuit, nunc est nitidissimus ales,

Et mihi tum subitus crevit per pectora candor:

Ipse vides, niveas cerne has sine labe papillas.

Macron

35

Quin haec candentes, lux o mea, pascua tauros,

Quod nec sueta ferunt, nostrae sunt munera nymphae.

Ipse tuas, mea lux, teneo foveoque papillas,

Nec liquido cedunt argento aut pondere plumbo.

Fige oculos in me, coniux mea, qui mihi lucent,

40

Et lychnum et quod nec nigricante cicendula nocte;

Parthenope anne aliis, anne his dea fulget ocellis?

Lepidina

Magnetem gerit illa oculis stellamque supremam:

Venerit ad litus, trahit ad sua lumina pisces;

Iverit in silvas, trahit ad spectacula cervos,

45

Illicet indomiti surgunt ad praelia tauri;

Verterit illa oculos in quem iuvenemve senemve,

Ille perit: miseris haec crescit amantibus error.

Macron

Me miserum, ne oculos in me quoque vertat et ipse

Avellar procul his, procul ah, Lepidina, lacertis.

Lepidina

50

Ne, coniux, ne, care, time; nam sedula mater

Hoc docuit, ter te ut levi pro limine postis

Amplectar, ter rapta tibi simul oscula iungam,

Et dicam: "Meus es;" tenerum quoque eringion ore

Ferre dedit, dedit atque hederae cum fronde racemum

55

Ferre sinu, et geminis te noctu honerare lacertis;

Neu limis, mea lux, dominam spectaris ocellis,

Praesertim si blanda pedem nudarit; ibi illa

Retia tendit et insidias parat et fovet ignem:

Quae mihi frater Acon, soror et soror altera dixit.

Macron

60

Haec eadem mihi Naretas et amicus Omason,

Quin maiora ferunt: siccat dum nympha capillum

Ad speculam et niveae ludunt sine veste papillae,

Vidit et: "O, dixit, Saliceni filius, alis

Vtar et ad celsam pennis ferar ipse fenestram."

65

Annuit et placidis risit dea dulcis ocellis:

Ille volat, celsam pennis petit inde fenestram.

Dic, mea, dic, formosa canit dum nympha per aestum,

Audierisne deam?

Lepidina

                                     Ad saepem tum forte latebam,

Cum canere inciperet, atrox hic dente pilaster

70

Latrat; ibi ipsa fuga saepem insidiasque reliqui.

Invidia (sic Nicla refert) Philomela recessit;

At circum attonita stupuere ad carmina nymphae.

Ipsa quidem canit, at venti posuere silentes

Strataque pacati requierunt murmura ponti:

75

"Exoptat messemque sator frugemque colonus,

Ver ales, carum virgo desponsa maritum;

Vitis in arboribus, hederae pro rupibus altis,

Coniugis in cupidis gaudet nova nupta lacertis;

Irriguum sitiunt fontem sata, pabula rorem,

80

Nupta sitit socii lusus et gaudia lecti."

Haec dea: surgamus, meus hoc, age, personat Hymen.

Pompa venit celebresque vocant Hymenaeon ad aedes.

 

1. pompa prima.
Mares ac Foeminae e rure proficiscentes alternis concinunt

 

Foeminae

Sperne tuas salices et myrto tempora cinge,

Desere saepta, puer, nanque urbs tua gaudia servat.

Mares

Pone tuos fastus, faciles atque indue mores,

Parthenope, et quid amor, quid sint connubia cura.

Foeminae

5

Disce puer, thalamo lusus et coniuge dignos;

Lusus amat thalamos et amant sua ludicra lectum.

Mares

Parce puella, viro nimium pugnare volenti;

Lis thalamis aliena et habent sua foedera lecti.

Foeminae

Est nigris nova nupta oculis, est nigra capillis,

10

Spirat acidalios et toto corpore flores.

Mares

Et roseo iuvenis ore est roseisque labellis,

Stillat acidalium roseo et de pectore rorem.

Foeminae

Intactum florem maturaque poma legenti

Servat in occultis virgo iam nubilis hortis.

Mares

15

Poma manu matura leget floremque recentem

Rore novo iuvenis, tenera mulcebit et aura.

Foeminae

Rivulus e tenui manat tofo, exit in amnem

Paulatim et ripis crescens decurrit apertis.

Mares

Ex oculi leviore ictu fons stillat amoris,

20

Paulatim amnes lacrimarum et flumina volvit.

Foeminae

Fomite de parvo tenuis primum exsilit ignis,

Mox auctus versat latis incendia silvis.

Mares

Ignescit tenui afflatu fax lenis amorum,

Hinc incensa furit venis et pectora torret.

 

2. pompa secunda Nereidum.
collocutores Macron et Lepidina

 

Lepidina

Eia agedum, coniux, quaenam procul aequore pompa?

Haud capiunt virides sinuantia litora nymphas;

Nereidum chorus omnis adest. En coerula prima est

Pausilipe implexis hedera frondente capillis,

5

Pausilipe mihi nota, vides, procul innuit; haec me

Saepe manu sua ad antra, suos deduxit in hortos,

Donavitque apio et odorifero serpillo,

Et dixit: "Tibi mite pirum, tibi praecoqua servo,"

Pausilipe nigro sub candida guttura naevo.

Macron

10

Quam molli incedit passu et sese exerit ore

Quae sequitur, praecincta sinum et pede candida nudo;

An fortasse tibi, coniux nitidissima, nota est?

Lepidina

Vt sese ad choreas, Macron mihi care, resolvit,

Vt lepida est, veneres ut toto spirat ab ore,

15

(An peto est oculo?) memini, narrare solebat

Crambane mater (ea ne est?) ea Mergilline.

Invideant tibi vel digitos Prochyte Capriteque,

Nerine o formosa, o Nereis heroine;

O si sim iuvenis, tecum ut coniungere dextram,

20

Vt tecum hanc libeat choreas flexisse per actam,

O nymphe formosa, o candida Neptunnine;

Dum siccas simul ad solem pectisque capillum,

Tunc ego, tunc niveae pennas imitata columbae

Sim volucris, tibi quae cerasi cum tempore primo

25

Maturos foetus et fraga rubentia rostro

Proiiciam in gremium, primos et ruris honores

Per me prima legas, nostro et sis munere prima.

Macron

Illa illa; haud aliam vidi gestare puellam

Aptius aut pharetram, aut intendere fortius arcum.

30

Atque alio hos arcus, alio tua spicula tende;

Me meus ignis habet, et habent mea pectora vulnus.

Lepidina

Me miseram, meus est, alios pete, nympha, iuvencos;

Mi Macron, tege me, collo et tua brachia necte;

Ne saevi, Sarniti dea, et tua tela retracta.

Macron

35

Te teneo, avertit telum dea, fixit et Aulum.

Ah miser, ut madidis vultum demisit ocellis.

Lepidina

O Macron, memini, mater me docta monebat:

"Sarnitim fuge, nata, trucem Sarnitida vita;

Fert intinctum oculis, arcu fert saeva venenum,

40

Non parcit pueris saevitque inimica puellis."

Hinc videas Satyros passim, hinc languere Napaeas,

Deperit hanc Alcon, octogenarius Alcon,

Insanit Morphe, nonagenaria Morphe,

Deseruit silvas, qui nunc colit aequora, Faunus.

45

Ecce venit Resina aviae iunctissima nostrae,

Tristior illa quidem patris de clade Vesevi.

Nam teneo (sic lenis anus referebat) amasse

Hanc nunquam, sprevisse procos, at litore solo

Moerentem casus exustaque regna parentis,

50

Tritonis cupidam vix effugisse rapinam.

Ter sese dea surripuit, tria fervidus heros

Oscula compressis liquit signata labellis.

Nunc quoque livor adest; at sunt sine labe papillae,

Quis superat nymphas; videas si forte lavantem,

55

Non tibi candidiora poli sint lactea texta,

Non tibi sit planta crystallus purior alba.

Ex illo infidum litus fontemque relinquens

Rura colit, dumisque suas studiosa capellas

Pascit, et errantes servat cum matribus hedos

60

Quadruplici insignes hirsuta ad tempora cornu.

O Macron, Macron, mihi me, tibi te nova nymphe,

Quae venit, eripiat, cingit quae ad tempora myrtos.

Ipse vides: illi ridet mare, ridet et aer,

Cingit quae ad collum caltae florentis honorem,

65

Illi concedant Dryades, Nereides illi.

O longis praelata comis et lumine peto

Hercli, superciliis nigris, candente papilla,

Es memor, et meminisse decet, mea nubilis Hercli,

Quos mihi corallos, quae mella liquata dedisti,

70

Dives corallis et mellis munere dives;

Sis memor, et niveum tibi me donasse colostrum

Delitiasque rosae primae et vaccinia prima.

Macron

Risit et argutos in te dea flexit ocellos.

Lepidina

Fallor, an adventat caprei maris heroine,

75

Praeceditque chorus Tritonum et litora clangunt,

Non capiunt undante salo cava litora puppes?

Haec ipsa est, coniux, caprei maris heroine;

Circumstant Aequana hinc, illinc innuba Amalphis,

Et fidae comites et litoris altera cura.

80

Illam ego, dum Capreas peterem cum matre, sedentem

Ad scopulum vidi. Famulae properare legentes

Ostrea et evulsas lapidoso e margine conchas;

Accepit dea me gremio et donavit echinis.

Obstupui ingentemque humero ingentemque lacertis,

85

Atque utero et toto retinentem corpore formam,

Horrebant sed crura nigris et pectora setis;

Purior Aequana cum sit nihil, aut sit Amalphi,

Vtraque odoriferum spirent et pectore anethum.

Litora sed crepuere canitque silentia Triton.

 

3. pompa tertia.
Triton canit dona offerens; Macron et Lepidina colloquuntur

 

Triton

O decus Italidum, longe pulcherrima virgo,

Sirenum genus egregium et diis aequa propago,

En tua coeruleae centum ad connubia nymphae

Dona ferunt auro gravida et gangetide bacca,

5

En tibi odoratos pancheae mercis honores

Oceanoque advecta ferunt electra britanno.

Ferte, agite, et plenis haec dona reponite mensis.

En tibi mille ferunt niveae sua serta puellae,

Serta auro intertexta et ramiferis corallis,

10

En totidem heois baccata monilia gemmis.

Vos agedum, cultae, capitae haec nova dona, ministrae.

En famuli tibi Tritones simul aere canoro

Servitium et volucres proptcr cava litora currus

Promittunt, iter et placido per coerula cursu

15

Tercentum iuvenes, tercentum numina ponti,

Et tercentenis dant haec tibi pocula gemmis

Fulva auro, variata smaragdo et iaspide tecta.

Vos haec, o niveae, thalamis servate, puellae.

En caprei regina maris, cui mille ministrae,

20

Telebois dea dat fulvis radiantia bullis

Cingula cynipheo ex auro et garamantide ab ora,

Priscum opus artificisque manus diis nota Faburni.

Haec olim Aenarie Nereus pater, illa sorori

Donat habere sui monumentum et pignus amoris,

25

Dum migrat sociae confinia ad antra Minervae;

Est illis adamante novo et variata pyropo

Fibula, concordis thalami felicia vincla;

Hac coniux ubi nuda suo cum coniuge vincta est;

Accubuitque toro, celeri discordia passu

30

Diffugit et thalamos subit hinc concordia notos.

Hac age, nimpha, tuum simul et te cinge maritum.

Nunc o nunc, socii, celebres agitate choreas,

Coerulei Tritones, et omnia fausta vocate:

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Tritones

35

Dicimus o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee,

Felix o Hymen, Hymen felix Hymenaee.

Lepidina

Desiit ille quidem iuvenis malus; o mihi, Macron,

O Macron, mihi quem incussit malus ille timorem.

Herculis ad fontem mater secura lavabat

40

Gausapium, ipsa hudos siccabam sola capillos;

Surripuit mihi supparium, mox innuit et se

Ostentat formosus; ibi per litora praeceps

Eripio meme; sequitur malus; hic mihi dexter

Calceus in summa miserae defluxit arena.

45

Quid non pollicitus ferus hic? Ne nunc quoque tecum

Iam videor secura mihi; ne respice, coniux;

Quam vereor summa ne nos despectet ab alga.

Litore cedamus; manet illinc altera pompa:

Ipse vides, sociae properant e rure Napaeae.

 

4. pompa quarta.
Macron et Lepidina colloquuntur de nymphis urbanis et suburbanis

 

Lepidina

Ecce suburbanis longe praelata puellis,

Ecce venit pingui multum saturata sagina

Butine sociis mecum consueta choreis,

Butine dives hedis, sed ditior agnis,

5

Et cui sunt primae farcimina pinguia curae.

Vt rubicunda nitet plenisque intenta canistris

Nobilis et libis et cognita buccellatis

Vlmia, et intortis tantum laudata torallis;

Quae mihi culta placet minus, at de polline vultum

10

Non nihil alba placet, tamen est ferus ardor amantum.

Theodocie soror hanc festis nam saepe diebus

Ad choreas vocat, hic dulcem meditatur avenam;

Tum canit, ut taciti stupeant ad pascua tauri:

"Ad fontem duc, Nisa, boves, dum retia tendo."

15

Quid cum sola canit frondosae ad culmina villae:

"Huc ades, o Amarylli, vocant Amaryllida silvae?"

Hanc, Macron mihi care, (tulit sors) aspice nymphen:

Ad clivum Pistasis adest, en intuba purgat,

Rasilibusque honerat calathis et stringit anethum.

20

Non clivus, non fons, non longi haec litoris acta

Vidit ea pictos melius contexere qualos;

Nunc quoque (fama refert) liquidum quod in aere rorem

Cogere apes et mella cavis infundere cellis

Pingit, et e vario reddit sua munera iunco.

25

Forma illi damno est; nulli connubia amantes,

Nulli etiam thalamos nymphae petiere iugales,

Quod timeant cupidae simul aspirare rapinae

Hinc Faunos, illinc Laestrygonas et Cyclopas

Correptos facie et candentis honore papillae

30

Et naevo nigrante nigroque ad tempora cirro,

Coniurasse tori iura et violare mariti.

Macron

Heu squalet formosa domi, metus urget amantes.

Capparion ubi nunc, ubi Sedigitus Manubrion,

Ausi etiam mediis uxorem avellere claustris

35

Neptunni? Centum his Tritones, at ille superbum

Excutit aurigam curru et lacerum abiicit undis,

Capparion Petroonte, Aeronte satus Manubrion.

Illi, illi heroes et digni ruris alunni,

Et quercu nutriti et castaneis hirsutis,

40

Arbuta quis miliumque liquens abdomen et unctum

Miscebant festis convivia lauta diebus.

Lepidina

Pistasis siqua est, digna est heroe marito,

Cultorem tamen et vitis suspirat et horti

Et cui sit cucumis sit et unca cucurbita curae;

45

Est quoque spes agiles sciat, ut tornare catinos.

At non Hermitis, nec Olympias, aut Conicle

Haec sibi coniugia aut hos exoptant hymenaeos.

Conicle consueta plagas et retia ferre

Venatorem amat et venantis amore tenetur;

50

Aucupiis capta est, hinc aucupis uritur igni

Hermitis, nec amica colo, sed et apta choreis:

Hae casus mihi saepe suos et vulnera nudant,

Quod felix hymenaeo et quod te coniuge felix.

Notus Olympiadis non est amor, et timet, et vult,

55

Ast prohibet pudor et durae reverentia matris;

Ipsa tamen concurrere equum et resonare sub armis

Gaudet, et e celsa immoritur spectare fenestra;

Pingit acu tamen, ut credas mugire iuvencum,

In coeno grunnire suem, crepitare cicadas,

60

Vt, modo cum geminos filo discrevit amores,

Hunc certare avibus risu mitem et tamen alis

Saevire et tacitum stillare in corda venenum,

Illicet insolitum volucres sentire calorem,

Illum arcu facibusque trucem mansuescere in haerba,

65

Sed furtim celeres oculis iactare favillas,

Illicet incensos errare per avia tauros.

Est inter natas foecundae prima Labullae

Nomine Formellis: non hac felicius hortos

Vlla colit, nulli concedit munere fusi,

70

Seu ducat linum, seu mollis vellera lanae,

Serica seu digitis promittat fila magistris,

Aurea seu nivea texatur bractea dextra:

Felix sorte sua, nymphaque beatior omni.

Illi secretis fons est nitidissimus hortis

75

Pomonis donum, matris tutela Labullae,

Matris Hamadryadis; et amavit hanc quoque Pomon,

Pomon avus Fragolae, atavus cerealis Acerrae,

Vitiferaeque abavus non certa prole Casullae.

Centum habet hic neptes centumque e stirpe nepotes,

80

Formellis sed cara illi; non advena fontem,

Navita non sitiit, avido quin captus amore

Deserat et patriam et fessos aetate parentes.

Virginis haec nunc fida comes thalamoque ministrat

Et forma intoleranda et pictis alta cothurnis,

85

Quos illi suit ex auro miniosus Aluntas,

Blanda tamen facilisque et amata ad munera comis.

Mille adsunt huic deliciae et bona commoda ruris;

Vna mihi invidiae est cornix, cui noctua Bauli

Cesserit atque oculis Sabuloni gracculus albis.

90

Haec et: "Have formosa et hera o mihi cara" salutat,

Observansque fores: "Quis, ait, nunc hostia pulsat?"

Macron

Cedam ego turturibus nigris nostraeque columbae,

Sitque semel vidisse deam.

Lepidina

                                                     Vel cesseris alno,

Ad quam defossi centum illi ex aere trientes

95

Servantur. Nunc illa domi parat anxia lactis

Candentem florem misto et cum melle farinam,

Mox subigit succincta sinum, nudata lacertos

Praestringit violas albas et lilia cana.

Parthenope tum culta manus miratur: ibi illa

100

Lacteolas et thyrsiculos et oluscula signat,

Inde latet forma nimiumque et dote superba.

Verum age et hoc, coniux, (fas est) requiesce sub arcu;

Nam defessa traho vix genua, et inepta canistri

Sarcina me gravat, et clivo sudavimus ambo,

105

Nuper et hic cecinisse ferunt Meliseon et aegras

Solantem curas nec mitia fata gementem

Phosphoridos natae: en hic e turribus altis

Fistula dependet, saevi monumenta doloris,

Signaque certa manent, numerique per ora feruntur:

110

"Phosphori nata, quis heu, quis te mihi, Phosphori, ademit?

O mecum, o salices, mecum o lugete, myricae."

Macron

Quin, age, pone et honus, et membra labore relaxa,

Iam gravida es, Lepidina, et honus grave languida defers.

Hac quoque pompa venit, via nec capit ipsa Napaeas;

115

Hic licet et spectare una et requiesse sub umbra.

 

5. pompa quinta.
Colloquuntur Macron et Lepidina; Planuris supervenit,
quae pompam heroum ad nuptias convenientium describit

 

Macron

Huvidula est, quae prima venit, sed et una rosetum

Fert Pesti, fert et violas haec una Vesevi,

Fuscaque roscidaque et venosis lactea mammis.

Lepidina

O coniux, prima haec, prima haec ne despice quantum

5

Et calamis valet et cantu, verum una videri

Non formosa cupit, luxum aspernata procosque,

Asparago gaudet fungisque operosa legendis,

Quos et herae, quos et matri dimittat in urbem.

O mihi cara soror (potes et soror ipsa vocari),

10

Dic, age, qui comites, quos et ducunt hymenaeos,

Planuri o generosa soror Leucogidis albae.

Planuris

Descendunt, soror, et nemora, et cava flumina currunt

Ad thalamos, mille antra deos vomuere, et ab altis

Montibus indigenae Fauni proteruntque ruuntque

15

Ad portas; iter ingentes non explicat Orcos,

Quos acherusiacae fauces, nova numina, mittunt,

Stagnaque Baulorum, quos hostia pinguis Averni

Emisere adytis lacus et fluitantis Araxi.

Mira illis sunt ora, soror, radiantia fronti

20

Lumina, sulfureis fumus de naribus efflat,

Tempora per serpunt rami mentoque rigescunt

Hircosae setae; tum guttura collaque circum

Squalent sulfureae totoque in pectore crustae,

Caetera membra nigror merus occupat et situs et nox.

Lepidina

25

Me miseram, hi ne etiam? Procul, ah procul.

Planuris

                                                                                   O mea, siste

Ad cryptam; ferratus adest Aeronius, adsunt

Tercentum rapidi umbrones totidemque molossi.

Ipsi abigent tecti colla et longa ilia ferro,

Ore latrant, saevum valeant qui inhibere Typhoea;

30

Moverat Aenaria ferus hic, et monte revulso

Raptabatque iter et litus pede celsus obibat,

Intrabatque antrum: ecce Acron, ecce aspera proles

Lancusi Pelicon et marsicus Armillatus

Deturbant antro et foemori cava vulnera figunt;

35

Ille per extremas praeceps vix effugit undas.

Lepidina

Et fessa es, mea Planuri, et liquidissimus amnis

It subter, sitienti et aquas et pocula promam;

Proximaque Vranie scorteum et sua poma paravit,

Quae mihi cara soror forma prior et prior annis,

40

Quodque vides, summa procul innuit alta fenestra.

Planuris

Assideo, Lepidina, et poma et pocula sumam:

Mox tibi et heroas referam summosque Oriarchas,

Quos mirere, soror, simul et vereare superbos.

Primus agit pompam Gaurus cum coniuge Campe,

45

Ingentemque manu pinum fert; pendet ab alta

Hinc leporum grex, inde anatum, post ordine longo

Et damae capreaeque et aper leboride silva,

Et perdix nemore e Clanii et vulturnius anser,

Ardeaque fuliceque et grus lucrinide ab alga.

50

Ipse ebulo pinxitque genas et pectora gypso.

At Campe asparago crines redimita virago

Frondentem a radice alnum fert strenua, ubi omnis

Pendet et autunnus matura et fructibus aestas,

Pomaque praecoquaque et auro certantia mala,

55

Et viridi cum fronde pira, atque cydonia cana:

Per medios volitant ramos merulaeque hululaeque,

Pippilat et passer, et dulce canit Philomele.

Vrsulon insequitur frontem insignitus echino,

Ipse humeris pedibusque ingens et cornibus ingens;

60

Cornibus ingentes nutanti pondere cistas

Castanea e molli sorbisque virentibus, idem

Fert humero crumeram nucis et mulctralia lactis,

Fert lateri geminas immani ventre lagenas

Sorbino e bimo atque ex anniculo viridisco,

65

Et dextra hinnuleos querula cum matre gemellos.

A leva coniux felici prole Marana

Laeta canit; sociae plaudunt ad carmina nymphae.

Ipsa favos ac mella simul macerumque lupinum

Plurimaque in nitidis fert ova recentia qualis,

70

Haec illa est felix et coniuge digna Marana,

Docta et acu, docta et lino, doctissima lana:

Dos illi ingentes tercentum ad sidera quercus,

Tercentumque nuces, quarum tria iugera campi

Brachia protendunt, mille et cum vitibus alni,

75

Tercentumque suum armentum, et nemus undique cinctum

Arbuteisque comis et nucliferis pinetis,

Et quae se multa circumtegit esculus umbra.

Hunc post incedit lentis Misenius heros

Passibus, ipse senex, iuvenum sed viribus usus.

80

Vectibus hi sullatum alte per brachia cetum

Attollunt, caudaque iter et vestigia verrit

Immanis fera et informi riget horrida dorso,

Tum quassat caput et minitanti tergore nutat;

Faucibus ac tenebras simul et vomere, et simul ipsa

85

Visa lues pelagusque haurire atque hiscere coelum:

Occurrunt, trepidoque sinu sua pignora celant

Attonitae matres: pavor hinc, hinc plausus euntum.

Ipsa viam sibi, qua gressum fert, bellua pandit,

At tubicen vocat urgentem ad spectacula turbam,

90

Cantantis longe ingeminant nemora ardua murmur:

"Pastores tellure sati gensque eruta sulcis,

Monstra cavete maris scopuloso et tergore cetum;

Vulnerat et cauda insidians et devorat ore.

Vos, iuvenes, celerate iter et vim afferte lacertis."

95

Haec tubicen, turba ingenti clamore salutat

Sebethon: "Nove nupte, nuces para et indue vestem,

Quam tibi acerranae musco flavente Napaeae

Neverunt, quam pinxit acu Pomelia, ut imo

Fronderet limbo patulis satureia ramis,

100

Sibilet ut tenui de fronde locusta susurro,

Indue et intextum buxo frondente galerum."

In medio telas operosa observat Aragne

Disponitque manu, volitantem et captat asilum;

Ille fugam parat, ast tenui interceptus amictu

105

Implicitatque pedes et passis instrepit alis,

Lydaque de tacito prodit tum turgida nido.

Hunc iusta coniux Prochyteia incedit et ore

Et gestu spectanda et pictae tegmine pallae;

Nexilibus cochleis limbus sonat, horrida echinis

110

Zona riget, viridique sinus frondescit in alga.

In manicis querulae ludunt per flumina ranae,

Cum subito extremas interstrepit anser ad ulvas,

Tum linquunt mediis convicia rauca sub undis

Attonitae, inde cavos referunt ad carmina rictus,

115

Raucaque limosae meditantur murmura ripae.

Auribus hinc oriens radiat sol, splendet at illinc

Luna pruinosis incedens candida bigis.

Ipsa manu speculum dextra fert, cuius in orbe,

Cum sese gemino inclusit Latonia cornu,

120

Nocte quidem insidias Satyrorum artesque procaces

Detegit et cautis aperit nova furta Napaeis:

Illae iter occulto rapiunt per devia passu.

Luce autem, cum sol speculo diffulxit, ibi omnis

Cernere erit curas et facta infida virorum,

125

Quique paret thalamo fraudem litemque maritus.

Hoc fertur dominae rarum ac memorabile donum,

Quo secura sui tueatur foedera lecti.

Claudicat hinc heros Capimontius, et de summo

Colle ruunt misti iuvenes mistaeque puellae.

130

Omnis amat chorus et iuncti glomerantur amantes;

Is lento incedit passu baculoque tuetur

Infirmum foemur et choreis dat signa movendis,

Assuetus choreae ludisque assuetus amantum.

Has inter mihi nota Marillia cantat: "Ad alnum

135

Cogite oves, amat alnus, amant dominique gregesque."

Responsant: "Amat alnus, amant dominique gregesque."

Sparguntur passim e calathis violaeque rosaeque,

Et cava maenalios suspirat tybia versus.

Praecedit gravidis bis septem honerata canistris

140

Pompa puellarum, pendent mantilia circum

Alba quidem, croceis sed flavescentia villis;

Cuique suus comes haeret amans, cui corniger agnus

Ex humeris grave pendet honus, sua fistula cuique,

Plaudit et arguta de valle canentibus echo:

145

"Sparge tuas, Sebethe, nuces, en colligit uxor;

Parthenope, tua poma sinu (vir seliget) effer."

At iuvenum manus usa humeris et pectore anhelans

Ingentes taurorum armos, ingentia aprorum

Corpora subvectat duplici pendentia conto,

150

Bis septem capita hirta albis nutantia sannis.

Ingeminant plausus, et vox sonat: "Exue, nupta,

Exue gausapinas et nudo corpore ramum

Excipe, puniceo praefert quem cortice coniux.

Exue gausapinas, coniux, ramoque valenti

155

Sterne aciem, clausis uxorisque ingrue portis

Comminus arma ciens, telumque in sanguine tinge."

Fescennina crepant latis convicia campis.

At lino felix felixque Ansatia fuso

Ostentat rarum decus ac variabile textum,

160

Costalionis opus, telaeque insigne decorum.

Hinc illinc fluit amnis opacaque ripa virescit

Margine cincta suo ruptisque immurmurat undis;

Apparet certo tenuis sed semita calle,

Qua nigrum formica agmen trahit ordine longo,

165

Festinant aliae, ut plenos populentur acervos,

Illa redit rapto gravida, atque e pondere fessa

Invitat sociam in praedam, ac sese ore salutant,

Pars condit terrae atque hiemi male credit iniquae;

Emicat agmen agens segetique infertur abactae,

170

Vt nunc iam videas, nunc iam vidisse putaris.

In medio positis clauduntur ovilia saeptis,

Balat ovis vacuam ad mulctram et se calce tuetur,

Vpilio at geminis sudans premit hubera palmis;

Effluit hinc illinc tepidus liquor, adiuvat uxor,

175

Blanditurque viro mulgetque incincta capellam,

Et cava fumanti spumant mulctralia lacte;

Filia parva focum bucca excitat, effurit intus

Lactea vis, florem inde legunt trepidantis aheni;

Post, ubi concrevit liquor ac deferbuit humor,

180

Tunc parco sale contingunt honerantque canistris,

Decoctusque novo lentescit caseus orbe.

Circumstat pecus ignavum fucusque culexque,

Quos fumo puer aut ramo frondente coercet

Sedulus. Ipsa suo variatur tela colore,

185

Egregium dominae quondam ac memorabile munus.

Non arbor frondosa cavis sic vallibus, hortis

Sic mediis protenta cucurbita, non adeo grex

Altilium dum scalpit humi sequiturque parentem

Oblectant oculos et corda liquentia mulcent:

190

Tale decus telae, talem praescribit honorem.

Hos ego, cara soror, vidi novique Oriarchas.

Murronem fama est cum coniuge Tifatea

Adventare etiam et centum properare quadrigis,

Ilice frondentem caput et colla ilice cinctum;

195

Hunc centum ciceris grummos totidemque phaseli

Convectare fabaeque ingentes volvere acervos

Horreaque annosae cereris; tum praela trecenta,

Et vini fontem atque lacus lenaeidos undae

Curribus effluere, stagnare liquoribus arva

200

Baccheis, ipsum ex alta fluitare Caserta

Euchion, in laticemque lyaeum abiisse Casoram.

Vxorem vero assuetam Marcinida soli

Et lini cultricem olerumque et cannapis, illam

Et properare iter et rhedas agitare volantes.

205

Ne qua sit thalamis per se mora, ne, mea, ne tu

Crede aliam, seu vere fabis, aestate phaselo

Fortius insudare atque invigilare colentem.

Ipsa et acu insutas vestes iunco atque genista

Dat dominae, ipse et crateras novum opus Faberontae

210

Legit herae et triplicem palmae de fronde coronam,

Fictiliumque operum decus immortale mitellam

Intinctamque croco et frondenti bacchare cinctam.

Et mihi iuncta fide et ceparum Pulvica cura

Hoc et idem mea Panicoclis studiosa lupini

215

Adventare refert socia cum gente Vesevum,

Oblitum cladisque suae veterumque malorum,

Finitimosque heroas, et alta ex arce Cicalae

Hircosum Capreonem hirco nymphaque creatum

Succinctum rapis et amictum tempora porro.

220

Curribus hunc corbes atque horrea avellanarum

Devehere, ipsum huda referentem carmen avena:

"Rura meam te, Amarylli, tenent, ego vector in urbem;

Dum redeo simul et peponos cole et allia velle.

Ex urbe, o Amarylli, tibi nova munera porto,

225

Fusosque flavamque colum pictosque cothurnos."

Alternant socii atque iterant nova carmina valles:

"Nos dominae siliquas et corna rubentia, felix

Oscula Sebethus feret et feret oscula virgo.

Nos ferimus dulcem peponum et melimela beatis;

230

Hi peponum et melimela legent thalamoque toroque."

Ipse autem monte e summo sua dona Vesevus

Devectat trivium ad vetus Artusique macellum,

Invectusque asino spargit sua munera plebi

Delicias ruris, post et digitalia et aptos

235

Verticulos fuso et tinnuleas volsellas.

Plebs plaudit, varioque asinum clamore salutant,

Brasiculisque apioque ferum nucibusque coronant.

Mox vecti gravibusque rotant vinalia contis

Plena horno, plena et bimo nitrata quadrimo;

240

Illa ruunt, ipse ex asino sua munera laudat,

Laudantem plausu sequitur vesuina iuventus,

Dissultantque cavae, favet et de vallibus echo.

Lepidina

Qua facie, mea Planuri, quo est ore Vesevus?

Planuris

Porticia hoc mihi fida comes narrare solebat,

245

Carmeli simul ad fontem dum rapa lavamus:

Ventre quidem modico, at medio de pectore gibbum

Protendit, quanta est Baviae cretatilis olla,

Qua miscet suibus pultes farcitque catinum;

Quodque pudet, nullas res hic habet et caret illis,

250

Pro quibus intumuit cucumis niger; inde Napaeae

Hunc rident, rident et Oreades; ille superbum

Nutat et inflexo quassat nigra tempora cornu,

Quod longe horrescit setis hinc inde reflexis.

At calvum caput, et nullo vestitur amictu;

255

Stant mento sentes, horrentque ad pectora dumi.

Ah vereor, soror, et dicam tamen: huius ab ore

Curvantur geminae sannae, quarum altera pontum

Tetra petit fluctusque ferox et litora verrit,

Altera Sarastris fauces, saxa horrida Sarni,

260

Ac tantum non...

Lepidina

                                 Ah soror, ah mea, desine et istos

Enarrare Oriarchas: en venit aurea pompa,

En cultae Dryades, comptae quoque Oreades adsunt,

Et choreas agitare pares et dicere versus.

 

6. pompa sexta.
Driades atque Oreades alternis concinunt;
Macron et Lepidina colloquuntur

 

Driades

Turturibus si certa fides certusque columbis

Est amor, at variat non mutuus ardor amantum.

Oreades

Turturibus si certa fides certusque columbis

Est amor, et thalami sunt vincula certa mariti.

Driades

5

Fert filicem desertus ager, male cultus et hortus;

Non filicem bene aratus ager, non cultior hortus.

Oreades

Non rixam cultus thalamus, non culcitra litem;

Fert pacem thalamus cultus, fert culcitra somnum.

Driades

Somne io, pax dulcis io, cantate, puellae.

Oreades

10

Oscula io, amplexus et io celebrate, sorores.

Lepidina

Has, coniux, mea Planuris sat novit; at illam

Nosse nequit mea fida comes, mihi cara Patulcis

Culta comam, succincta sinus et candida pectus,

Quaeque etiam roseo ver ipsum spirat ab ore.

Macron

15

Talis eras, cum te primum, Lepidina, sub ulmo

Cantantem vidi, croceis sic ipsa cothurnis

Saltabas, sic ora rosas, sic colla ligustrum

Florebant; memini numeros et verba canentis:

"Vrit me Macronis amor Neside creati."

Lepidina

20

Ipse refers, patula cantat meus ignis ab ulmo,

Vlmus amor Macronis, amor Macronis ab ulmo.

Alter erat croceus, alter tibi calceus albus,

Cingebat crines frondoso e subere ramus,

Et primo tonsore tibi nova barba nitebat.

Macron

25

Ipsa canis, querulae rumpunt tua verba cicadae,

Et dixti: "Nec amant et sunt sine amore cicadae."

Lepidina

Ipse arcu querulas stringis de fronde cicadas,

Et dixti: "Querulae rumpant nunc verba cicadae,"

Vt sese ad choreas, Macron, movet apta Patulcis,

30

Et niveis suris nigrisque Patulcis ocellis.

Macron

Sic memini, niveas nudasti tum mihi plantas,

Ad fontem cum fessa lavas; ego condor in ulva.

Lepidina

Ipsa canit formosa Patulcis, amatque Patulcis;

Me miseram, ut tristes surgunt ad tempora rugae.

Patulcis

35

Parthenope Sebethon amat, Platamonis Halantum,

Vtraque nympha suum tenet et fovet utraque amantem;

Sola Patulcis amans, sola est sine amante Patulcis.

Illum Nisa tenet deserti ad litoris algam

Nigra genu croceisque genis et lumine glauco:

40

Alba genu roseisque genis et lumine nigro

Oreque puniceo moeret deserta Patulcis,

Expectatque deae non seram vindicis iram,

Et venit ad choreas, nec iam desperat amantem.

Nisa, meum tandem reddes mihi, Nisa, Nivanum.

Macron

45

Vt languet formosa et amari digna puella.

Et sua furta mihi narravit saepe Nivanus;

Nisa illum studiis avium ad sua litora traxit.

Tu modo fac viridem Ligurim de coniuge Pansae,

(Deperit hanc iuvenis) nunc hoc age perfice, coniux,

50

Coniuge de Pansae dono ferat ipsa Patulcis.

Non mora, quin retrahat celerem in sua vota Nivanum,

Ipsa Patulcin adi, cura est mihi adire Nivanum.

Lepidina

O coniux, o Macron, ego hoc pro munere iam scis,

Scis tibi quid referam; referet sua dona Patulcis.

Macron

55

Ecce venit formosa, venit decus heroinon,

Et myrto dives serpillisque inclyta virgo,

Clara thymo longeque etiam clarissima melle

Antiniana. Ruunt huius fama undique amantes,

Et bona pars sine dote petunt connubia nymphae.

60

Ipsa seni blandita, senem cupit, huius ab ore

Et choreas agit, et carmen meditata per hortos

Laeta canit; stupet ad saepem mirata iuventus.

Hinc sola incedit passuque elata superbo,

Invitatque senem et suspiria ridet amantum.

65

Nec nosti, Lepidina, deam?

Lepidina

                                                     Quin, o mea cura,

(Nondum notus eras) sensi sub rupe canentem.

Prima illi vox: "Eurydice, meaque optima coniux,

Eurydice, mihi solus amor." Tum verba notavi,

Nunc numeros memini, quid amor iam denique sensi;

70

Quid sit amor, quid hymen, quid sint connubia nosco.

Macron

Est illi sepostum opus artificis Melidoxi

Fistula, sunt numeri intacti cantoris Hymellae:

Despicit hinc et oloris avenam et carmina cygni.

Tum septem nitidae sunt praesto ad munera nymphae,

75

Sedulaque Vranie scenam atque umbracula tendit.

Illam non alias hederae cinxere virentes

Aptius, aut roseis insedit fistula labris;

Quin numeros meditata canit nova carmina virgo.

 

7. pompa septima.
Antiniana, hymenaeum celebrans, feliciter ominatur;
iuvenum ac puellarum chorus recinit;
Macron ac Lepidina colloquuntur

 

Antiniana

Dicite io, iuvenes, et io geminate, puellae.

Hesperus adveniet fausto cum sidere, nimphae

Qui referet thalamos, qui vincula nectat amantum.

Dicite io, iuvenes, et io geminate, puellae.

Chorus

5

Dicimus: o Hymenaee, io Hymen, Hymenaee.

Antiniana

Hesperus adveniet, socii qui foedera lecti,

Qui statuat leges, qui deducat Hymenaeum.

Dicite io, iuvenes, et io geminate, puellae.

Chorus

Dicimus: o Hymenaee, io Hymen, Hymenaee.

Antiniana

10

Hesperus adveniet cari desponsor amoris,

Qui teneros lusus et muta gaudia monstret.

Dicite io iuvenes, et io geminate, puellae.

Chorus

Dicimus: o Hymenaee, io Hymen, Hymenaee.

Antiniana

Interea, adveniet dum Vesperus aureus, et dum

15

Flameolum et roseos Hymen parat ipse cothurnos,

Omina dicamus thalamo Geniumque citemus.

Gausapinas virides, nova nupta novusque maritus,

Induite et viridem capiti geminate coronam;

Sint vobis anni virides viridisque iuventus,

20

Et virides horti sint et viridantia rura.

Dicite: "Io, sic fila neunt, sic stamina volvunt."

Chorus

Euge io, sic fila neunt, sic stamina volvunt.

Antiniana

Nascetur proles heroo sanguine digna,

Altera, quae tauros domet et sciat ordine plantas

25

Disserere et lentam in quincuncem ponere vitem,

Felix et pratis et felix hubere terrae.

Dicite: "Io, sic fila neunt, sic stamina volvunt."

Chorus

Euge io, sic fila neunt, sic stamina volvunt.

Antiniana

Altera, quae telas cum pectine ducat eburno,

30

Discernatque et acu silvas et flumina ducat,

Et fuso docilique manu ingeniosa propago.

Dicite: "Io, sic fila neunt, sic stamina volvunt."

Chorus

Euge io, sic fila neunt, sic stamina volvunt.

Antiniana

Nascentur heroes et heroum inclyta pubes,

35

Ac litibusque sparoque verutisque apta iuventus,

Qui monstra oceani, qui saxicolas Tritones

Avertant terrae Sirenum et litora servent.

Dicite: "Io, sic fila neunt, sic stamina volvunt."

Chorus

Euge io, sic fila neunt, sic stamina volvunt.

Antiniana

40

Nascetur qui Mopso et faunigenis Meliboeis

Dent iura, et gregibus saltus et pascua monstrent,

Ipsi pastorum reges pecorumque magistri.

Dicite: "Io, sic fila neunt, sic stamina volvunt."

Chorus

Euge io, sic fila neunt, sic stamina volvunt.

Antiniana

45

Nascetur qui longinquis procul advena terris

Haec adeat pastor pauper loca, cuius ab ore

Arida vicini resonent et saxa Vesevi,

Ipsae quem pinus, ipsa haec arbusta vocabunt.

Ille alta sub rupe canet frondator ad auras

50

Pastoris musam Damonis et Alphesiboei:

Illi concedant hinc Tityrus, inde Menalcas,

Alter oves, alter distentas lacte capellas,

Et mirata suos requiescent flumina cursus,

Damonis musam dum cantat et Alphesiboei.

55

Dicite: "Io, sic fila neunt, sic stamina volvunt."

Chorus

Euge io, sic fila neunt, sic stamina volvunt.

Antiniana

Nasceturque alius longo post tempore pastor

Advena et ipse quidem, proprii sed consitor horti;

Ausit et hic tenerum calamo trivisse labellum.

60

Hunc et Damoetas et amabit lyctius Aegon,

Alter oves niveas dono dabit, alter et hedos.

Hic pascet niveos haerbosa ad flumina cygnos,

Misceat ipsa suos pascenti Amaryllis olores;

Hic et populea vacuus cantabit in umbra,

65

Vranie intactam cantanti iunget avenam,

Et cantum argutae referent ad sidera valles.

Dicite: "Io, sic fila neunt, sic stamina volvunt."

Chorus

Euge io, sic fila neunt, sic stamina volvunt.

Antiniana

Succedentque alii Damones et Alphesiboei,

70

Quique etiam tenui musam meditentur avena

Pastores hedera insignes et arundine clari.

O mihi tum, ut choreas agitare et dicere versus,

Compositique senis mutae applausisse favillae,

Vt iuvet et notam tumulo instaurare querelam:

75

Ipse senex tacita positus laetabitur urna.

Dicite: "Io, sic fila neunt, sic stamina volvunt."

Chorus

Euge io, sic fila neunt, sic stamina volvunt.

Antiniana

Dicite: "Io Hymenaee, io Hymen, Hymenaee."

Chorus

Dicimus: o Hymenaee, io Hymen, Hymenaee,

80

Io Hymen, Hymenaee Hymen, Hymen Hymenaee,

Felix o Hymenaee, Hymen felix Hymenaee.

Lepidina

O Macron, nympha haec lepido ut sermone locuta est;

Illi mel labris, favus illi stillat ab ore.

Macron

O coniux, nympha haec longe est ditissima melle,

85

Centum habet haec apium tabulata, examina centum.

Lepidina

Nunc agedum, ad thalamos properat nanque undique pompa,

Quae Macron domino, dominae Lepidina loquamur

Conveniat, nanque illa et forma et dote superbit.

Dos illi centumque boves totidemque iuvenci,

90

Tercentum simae cyrnea matre capellae,

Cornigerique hedi totidem, quis fronte sub hirta

Albescunt maculae, sunt caetera corpora fulvi,

Custodes gemini arctoa de gente lacones,

Mille theatinis errant quae montibus agnae;

95

Praeterea decus illud inenarrabile textum

Frondentis zonae cerasi de cortice nexae

Aurato et iunco et purpureis viburnis,

E cuius medio pandens avis altilis alas

Et scalpit terras et pullos evocat ore:

100

Illi triticea tingunt sua rostra farina,

Mox fovet abductis saturos sua mater in alis,

Ergo quid domino, dominae quid uterque loquamur,

Dic, Macron, sua verba suo sint munere digna.

Macron

Qui tuus est et ubique comes, lepor adsit et ipse

105

Cum primis, Lepidina, tibi et venus illa loquenti.

Lepidina

Rura lepos meus is, coniux, colit, effugit urbem,

Forsitan et dominae risum movisse iuvabit.

Macron

Suavia sint quaecunque feres, Lepidina, memento.

Lepidina

Quin etiam geminata illi simul oscula tradam.

Macron

110

Sic dices: "Cape, nympha, bonum, qui me urit, amorem,

Obbam lactis et haec fumanti farta canistro;

Tercentumque illae cyrnea matre capellae,

Mille theatinis errant quae montibus agnae,

Bis gravidae fiant anno bis et hubera tendant."

115

Sic dicam: "Sume hos culto de margine fructus,

Qui tibi notus amor nostri matrisque patrisque,

Cornigerique illi geminos de coniuge foetus

Suscipiant fronte albentes et tergore fulvos;

Ipse mares videas uno de ventre gemellos,

120

Sis Macron illi, illa suo Lepidina Macroni."

Haec nos, et properemus, et hostia celsa petamus.