Cristoforo Landino Xandra 3
Other sections


1. ad Petrum Medicem

Qui dominae varios nuper lusistis amores,

      Quae iocunda mihi, tristia quaeque forent,

Nunc elegi tempus; graviori insurgite plectro,

      Exiguum vestro munere crescat opus.

5

Sunt acris nunc acta viri celebranda; sed illi

      Hoc date, Castalia quas lavat unda, deae.

Namque favet Musis Medices: vos numina, Musae,

      Vestra meo - meruit - conciliate Petro.

Non hic armorum sonitus, non vestra movebunt

10

      Pectora crudeli proelia gesta manu;

Nam neque torquetur validis hastile lacertis,

      Nec celeri cursu fessus anhelat equus,

Non galeae cristas, non exhorrebitis ensis

      Mucronem et dirae tela parata neci;

15

Sed ducis egregii virtus memoranda togati;

      Huius enim cedunt fortia castra togae.

Novimus invicti divinas pectoris artes,

      Tradita cum denis publica cura viris.

Tunc stupuit Cosmus iuvenili in pectore nati

20

      Consilium, quantum vix solet esse seni,

Ingeniumque videns illi per cuncta paternum,

      Maxima sub tacita gaudia mente tulit.

Ah quanta in dubiis patuit prudentia, quantus

      Tunc patriae vigilem sollicitavit amor!

25

Auctor erat pacis: sed quae sine fraude tueri

      Imperium posset, quae sine labe decus.

Sed quoniam excierat, nobis ut bella moverent,

      Improba regnandi saepe cupido duces,

Censuit invicto surgendum pectore contra,

30

      Cum sit turpe gravi frangere corda metu.

Vos hunc insomnes vidistis ducere noctes,

      Collegae, et curis invigilare piis.

Ergo sic casusque graves, sic saeva pericla

      Vitavit monitis Curia nostra suis.

35

Sic patriam Calabro tutam iubet esse tyranno,

      Cum Florentinos ureret hostis agros,

Neve opera solum magnoque ex pectore curis,

      Sed populum multo sublevat acre suum.

Verum quid Medicum non praestat maxima virtus?

40

      Quot bona iam nobis contulit una domus!

Haec Ligurum populos, nobis saevissima regna,

      Sub iuga iam socii compulit ire ducis.

Novit Sfortiades, qui quamvis Caesar in armis

      Viribus et valida mente superbus eat,

45

Hac sine Bebriaci tamen expugnare tyranni

      Sceptra olim comite se potuisse negat.

Aere igitur Medicum, Medicum virtute fideque

      Publica res summo constabilita loco est.

Nam neque qui multus Tuscis exercitus oris,

50

      Insubribus nec qui castra locabat agris,

Censu hunc Syllanus populus nutrisset Etrusco,

      Ni Cosmus Medicas accumulasset opes.

Ergo et pace bonos, quorum et prudentia bello

      Cuncta gerat, Medicum protulit alta domus.

55

Nec tantum iuvit Fabius natusque paterque

      Oppositus Poeno, consul uterque, duci,

Quantum nunc Medices proceres natusque paterque

      Fregerunt lenta cum fera castra mora.

 

2. ad Petrum Medicem Maecenatem suum

Musa Fluentini, claudo licet anxia gressu,

      I, Maecenatis splendida tecta subi.

Dic modo qui misere poterat vix stridulus anser

      Exiguum rauco carmen hiare sono.

5

Iam liquidum niveis sublatus ad aethera plumis

      Sperat olorinos edere posse modos.

Nam quod Gorgonei non praebuit unda liquoris

      Olim nec Clarii laurea silva dei,

Hoc ego nunc hausi Tyrrheno e fonte profectus,

10

      Qui fluit e Medica lucida lympha petra.

 

3. ad Antonium Canisianum
de primordiis urbis Florentiae

Has omnes lautis opibus quas suspicis aedes,

      Seu sacra te stupidum sive profana tenent,

Nullas Syllanus miles conspexerat olim,

      Cum Fesulos primum forte teneret agros.

5

Sed quae nunc multo splendent exculta labore,

      Limoso turpis texerat alga lacu;

Namque retardatus spumantis vertice saxi

      In stagnum pigras verterat Arnus aquas.

Nec pedibus tellus habilis, nec lintribus unda

10

      Nec fluvius pisci nec fuit herba bovi.

Nondum quaternos admirans advena pontes

      Transibat sicco flumina recta pede.

Nondum sublimi in nostram defluxerat urbem

      Fornice longinquis unda petita locis;

15

Excelsam sed nunc ubi tollit Curia turrim,

      Piscator nulla fecerat arte casam,

Et Baptisteri sacras ubi condimus undas,

      Garrula ranarum voce lacuna fuit.

Nam quis templa Crucis, quis saxis ducta superbis

20

      Viderat Albertum tunc monimenta virum,

Quis Florentini norat praetoria iuris

      Aut quod te cingit, Curia celsa, forum?

Omnia limosa squalebant arva palude,

      Quae nunc erectis molibus astra petunt.

25

Syllanus primus fugiens asperrima montis

      Purgavit nostros arte colonus agros,

Atque Arnum recta contractis undique lymphis

      Obice disrupto compulit ire via,

Vicinumque libens primus descendit in aequor,

30

      Vt strueret pulchrum nobilis urbis opus.

Hic Capitolinae primus non immemor arcis

      Romano nobis nomine tecta dedit,

Et fora disposuit Romano condita ritu,

      Romano ritu Curia prima fuit.

35

Quin et Gradivo longis suffulta columnis

      Construxit vario marmore templa deo.

Et quae rupta iacent turpi vitiata senecta

      Moenibus adiunxit alta theatra novis.

Alite felici sic prima exordia nostrae

40

      Vrbi et praeclaro contulit auspicio.

Ipsaque paulatim saeclo deserta sequenti

      Implevit nostras urbs Fesulana domos,

Migrantesque viri montis de sede vetusta

      Auxerunt opibus moenia nostra suis.

45

Quos inter stirpis generisque novissimus auctor

      Affuit Antoni Canisiane tui;

Hinc tibi, qua maneant patriae monumenta prioris,

      Aerea in niveo marmore luna micat.

Lunam etenim Fesulus populus gestaverat olim,

50

      Index quae priscae nobilitatis erat,

Lunam nunc Fesula tu qui descendis ab urbe,

      Insigne antiquae nobilitatis habes.

Longa referre mora est, priscorum stirpis avorum

      Si quot erunt nobis, enumerare velim.

55

At tibi quem simili, Medices, dignemur honore,

      Nullum quod norim sanguis avitus habet.

Namque inter reliquos tantum domus ista decorum

      Egregios cives exserit alta caput,

Quantum Christifera gaudet quod virgine, templum

60

      Molibus exuperat cetera templa suis.

Hinc meritisque gravis multa et pietate verendus

      Eloquioque potens Verius exoritur;

Namque hic civiles rabie insurgente tumultus

      Pressit et exortum seditione malum.

65

Nunquam alias maiore ruit plebs concita motu,

      Portabatque atras iam fera turba faces;

Tunc Medices praevectus equo, quique albus ubique

      Signabat maculis candida terga nigris,

Vixque erat aspectus populo, et iam nota furentis

70

      Maiestas vulgi presserat ora sui.

Vtque fretum, hinc Sicula cohibet quod parte Pelorus,

      Hinc claudent Latiae regia saxa plagae,

Nunc Scyllae illidit scopulis nunc atra Charybdis

      Gurgitibus rapidis ima per antra vorat -

75

Et vorat et rursus fluctus eiectat in auras,

      Saxa tegunt spumae, litora curva fremunt -

At si caeruleos magnarum rector aquarum

      Illa Neptunus parte reflexit equos,

Tunc cadit omne maris murmur, rabidosque furentum

80

      Latratus cohibet Scylla maligna canum;

Excipiunt pelagi tunc muta silentia regem,

      Ille volat paribus per freta summa rotis:

Sic rabies populi cecidit taciturnaque cunctis

      Iam stupidum placuit ora tenere viris.

85

Verius at placidis commiscens aspera dictis

      Pectora multisonae plebis acerba domat;

Nam notus pietate sui, qui publica semper

      Duxit privatis anteferenda bonis.

Insanos multa cum libertate furores

90

      Rettulit in veram Verius ipse viam.

Haec igitur sumens exempla domestica magnus

      Ante omnes Cosmus enumeratur avos.

Dicite vos: veterem quisquis laudare senatum

      Optarit, patriae quis bona tanta tulit?

95

Nemo prior vidit ventura pericula, nemo

      Succurrit visis promptius usque malis.

Alter Aristides, alter Cato, publica iusto

      Munera magnanimus iure gerenda capit.

Dives erat quondam Crassus, sed dives avara

100

      Sollicitus vetitas arte parabat opes,

Nec partem posuitve suis inopesve levavit

      Cives, nec sacris stant pia tecta focis.

At diversa locis struxit quae Cosmus eodem

      Si fundare solo ditia templa velis,

105

Vix Capitolinae circumdent moenibus arcis

      Tarpeio quondam limina sacra Iovi.

Adde etiam excelsos, urbis decora alta, penates,

      Quaeque tot hospitibus tecta benigna patent.

Rebus at in duris illo quid fortius unquam

110

      Cive tulit magnis urbs populosa viris?

Testis erit nobis armis opibusque superbus,

      Qui sua rex Calabris castra refersit equis

Et quicumque gravi Tyrrheni sceptra leonis

      Ausus erat duro subdere Marte iugo.

115

Nam neque magnanimum fregerunt horrida pectus

      Bella nec adverso proelia gesta deo.

Turris ut in summi fundata cacumine montis

      Immotam scopulis se tenet alta suis,

Et licet hinc Boreas, rapidis hinc flatibus Eurus

120

      Certent et pluvii flumina nigra Noti,

Pedibus illa suis haeret tamen usque, nec ima

      Parte nec in summo vertice pulsa tremit:

Sic ille intrepida quaecumque pericula mente

      Excipit et duris casibus antevenit.

125

Hinc igitur felix populus felixque senatus

      Natis et Cosmo sospite noster erit.

Ille quidem magnos hoc consultore tumultus

      Reppulit et mitis ocia pacis habet.

Ille etiam Cosmi conductas aere catervas

130

      Instruit, et Cosmi militat aere leo.

Aspicite, o cives, quicquid micat urbe decorum,

      Quae multis annis aedificata nitet!

Hoc decus ille novum populoque urbique paravit,

      Vt vetus ingenti cresceret arte decus.

135

Vos ergo humano geniti de semine divi,

      Quis nova templa pius Cosmus habere dedit,

Tu Virgo ante alias, tibi iam si rite columnis

      Suspendit Medices marmora pulchra Petrus,

Hunc nobis servate senem, date candida Cosmo

140

      Vellera longaevis continuare colis,

Vt natos, serum dum iam sub tempus habenas

      Tractant, longaevus cernat utrosque senes.

 

4. eulogium in fratrem suum

Ergo heu mi misero sine te - nec fata pudebit -

      Perpetuus, frater, pectora luctus edet.

Te sine nunc, vitae frater pars maxima nostrae,

      Cogar in aeterna vivere maestitia;

5

Nam mihi te teneris durus Mars subripit annis,

      Quinta nec, ah, licuit lustra videre tibi.

Ille etenim octava Saturno a sede malignum

      Oppositus vitae contudit astra tuae.

Vnde et crudeles nimium te saevus in hostes

10

      Impulit irato sydere ferre pedem.

At tamen hunc Stygiae submersit unda paludis,

      Bellica qui primus duxit in arma viros,

Qui pacem subito potuit turbare tumultu,

      Dum movet horrenti Martia castra tuba.

15

Hic adamanta tulit ferrato in pectore durum,

      Durius aut siquid esse adamante potest.

Hic miseram nato privavit saepe parentem,

      Et caruit sponso pacta puella viro.

Hic te subripuit, teque hic mihi, frater, ademit:

20

      Et vita atque oculis frater amabilior;

Tam dilecte mihi, quantum nec Castora Pollux,

      Vnica nec quantum pignora mater amat.

Sed tamen haec durum mulcent solatia casum

      Et faciunt tantis me superesse malis,

25

Quod nihil indignum tam dirae mortis imago

      Impulit audaci te subiisse viro,

Nec Lusitani vidit te turma tyranni,

      Nec Calabrum cunei terga dedisse fugae,

Sed pedes adversos equitis iaculatus in armos

30

      Prendisti occurrens frena fugacis equi.

Nam vires aderant volucrisque celerrima plantae,

      Quae posset fluvios exuperare fuga.

Sed frustra, heu miseri, si nobis fata repugnent

      Nitimur impositas exuperare colos!

35

Iam Lusitanum victus porrexerat ensem

      Hostis et in nexus brachia capta dabat,

Ecce ferox Arago turmam provectus et acri

      Auxilio comiti tela inimica quatit.

Et tibi, me miserum, frater dum vincula nectis

40

      Captivo et reditus ad tua signa paras,

Improvisus adest et dextras vulnere costas

      Transigit et medium pervolat hasta iecur.

Accurrit tum densa cohors cunctique manipli

      Et clipeo flentes saucia membra locant.

45

Ille ubi se certa vidit iam morte teneri,

      Talia magnanimo pectore verba refert:

"Sensimus hoc dudum, cum durum in viscera ferrum

      Irruit, extremum lucis adesse diem.

Verum communis veni cum Martis ad arma,

50

      Noram quas soleat sors variare vices,

Vt durae immineant quam saeva pericula pugnae

      Et circa fatum militis arma volet,

Nec mihi tum certam statui sperare salutem,

      Aut quod commune est posse carere malo.

55

Sive igitur, quodcumque meae de stamine vitae

      Restitit, ante diem fors inimica tulit,

Seu potius certum nec devitabile fatum

      Hoc tantum dederat quod superare nefas,

Intrepidus forti quamvis horrenda subido,

60

      Quae natura parens ultima dona dedit.

Nam qui militiae pulchro raptatur amore,

      Exuat hic omni pectora mollitiae;

Vulgus enim et vilem demulcent prospera plebem,

      Quae sua denervat corda cupidinibus;

65

Terrores vero mortis trepidosque tumultus

      Est animi proprium vincere fortis opus.

Non ergo invitus cogar, sequor ecce volensque

      Iam iam Lethaei pocula nigra bibam.

Sed tamen heu cari miserum genitoris imago

70

      Sauciat atque domus maxima cura, soror.

Politianeas nam me dura tristis in arces

      Alitis adversae mitteret ominibus,

Egressum Laribus me ad portas usque secutus

      Illacrimans fracta talia voce dabat:

75

Novi ego quae sedeat iuvenili in corde cupido

      Laudis et egregiae gloria militiae,

Quis furor in bello, quam nescia cedere virtus

      Viribus inferior maxima saepe ciens.

Quod te per nostros annos lacrimasque seniles,

80

      Quae nunc ex oculis fluminis instar eunt,

Si pia solliciti flectit te cura parentis

      Atque suum pondus verba precantis habent,

Parce precor, miseroque patri qui dura senectae

      Incolumi nato taedia ferre potest.

85

Siquis at adversus casus - sed triste recusat

      Omen inhorrescens lingua referre metu -

Hoc prius, omnipotens, coeli qui templa frequentas,

      Ad Styga terribili fulmine mitte caput,

Ad Styga mitte caput prius hoc, quam dura superstes

90

      Ante diem nati funera conspiciam.

Haec tunc ille gemens, verum interrupta frequenti

      Singultu, salsae flumina fudit aquae,

Nec mihi nunc animum, sed mors iam degravat artus,

      Deficit in medio frigida lingua sono."

95

Sic ille, at stridens crassum vomit ore cruorem

      Vulnus, et e gelido sanguine vita fugit.

Proh dolor! At magno quis possit verba dolore,

      Musa licet faveat, digna referre satis?

Ille per obscuras fauces grave olentis Averni

100

      Ingreditur nigrum non rediturus iter.

Lurida rimosa iam tranat flumina cymba,

      Cernit Echidnei guttura lata canis.

At soror interea - quanta ab caligine rerum

      Obruimur! - totis noctibus urget opus

105

Vtque reversuro tenui velamina lino

      Consuit, heu votis fisa puella piis,

Nocturnum et vario cantu solata laborem

      Ad breve, qui periit, tempus adesse putat.

At nobis fusco velatus somnus amictu

110

      Heu nimium veris venit imaginibus.

Nam quam porta nigri Plutonis cornea misit,

      Nota mihi ante oculos affuit umbra tui.

Haec properans: nostrae frater persolvimus, inquit,

      Transfuga nec venio, munera militiae.

115

Nunc reditum in sedes mater me accersit avitas

      Laetus et ad patriae limina prisca paro.

Iamque vale dixit, simul et vestigia torquens

      Elapsa est visus umbra benigna meos.

O me infelicem! nox o mihi prima malorum

120

      Nuntia, quid potuit durius esse mihi?

Excitor infelix et iam praesaga futuri

      Mens mihi sollicito pectore concutitur.

At mox fama ruens somnique obscura recludit

      Atque prius dubium narrat aperta malum.

125

Ex illo binos sensi mea lumina fontes,

      Qua mihi perpetuis imbribus ora lavant,

Ex illo curae maerentis cordis edaces

      Noctes atque dies pectora nostra premunt.

Nec possunt docti a luctu seducere amici,

130

      Multa licet vera de ratione ferant,

Nec me longa dies, lacrimas quae siccat aniles

      Quaeque oblita mali mollia corda levat,

Sed nec Pyerides, quo Manes coniugis Orpheus

      Demulsit, possunt me revocare sono.

135

At tu casta parens felix, quam praevia tanto

      Maerori eripuit de tribus una soror;

Nam quos heu luctus, gemitus quos dulcis acerbo

      Viventi natus funere concuteret!

Tu tua sensisses, ah quanto victa dolore,

140

      Viscera barbarica dilaniata manu,

Cumque tuo aeternis lacrimis damnata marito

      Aerumnas praeter quid tibi vita daret ?

 

5. elegia in bello Aragonensi

Octavum nitidis implet iam cornibus orbem

      Errans purpureis aurea luna rotis,

Ex quo mordaci praefixus corda dolore

      Vix cecini de te carmina Xandra decem.

5

Sed Musae testes et magni mater Amoris

      Et qui me miserum tam male vexat Amor,

Nulla tui nostram cepisse oblivia mentem:

      Vltima si fallo lux eat ista mihi.

Sed mea mens tristi belli concussa tumultu

10

      Qui caneret dulcis proelia laeta deae?

An ego delitiis penitusque addictus amori

      Mandabo imbelli carmina blanda lyrae?

Solus et a curis communi in peste solutus

      Longa teram molli tempora desidia?

15

Interea nostris praeda ditatus ab agris

      Et pecus et dominos Appulus hostis aget.

Magne Fluentinae Mavors primordia gentis,

      Cur fuit heu nostri tam tibi cura levis?

An tibi Tyrrheni sordent sic facta leonis,

20

      Vt nos tam subito, dive, perisse velis?

Moenia tu Mavors Fesulis sub montibus olim

      Numine iussisti surgere nostra tuo,

Et dixti: Ominibus proh quam Florentia magnis

      Crescet; erit Tuscis urbibus ista caput!

25

Nunc nostra, infandum, longa obsidione tenentur

      Oppida, maiorum quae posuere manus.

Quid faciat patriae spes et tutela, Senatus,

      Quique decem curant bella gerenda viri?

Stat Gallicanis exercitus alter in oris,

30

      Multaque de nostro pascitur aere cohors;

Nec facile est castris sumptus praebere duobus,

      Nec contemnendus hostis utrimque premit.

Hinc ruit Aragonum disrupto foedere princeps,

      Nec satis est terra, ni paret arma mari;

35

Hinc Venetae innumero complentur milite turmae,

      Atque urbes socias Braccius urget eques.

Sed vos, Syllanidae, si quid virtutis avorum

      Restat adhuc animo pectoribusque sedet,

Ne gerite inceptum conducto milite bellum;

40

      Exempla a priscis iam repetantur avis.

Audendum propriis manibus patriaeque vetustis

      Legibus insultet per sua castra leo.

Sitque ea vis animo, qua quondam saeva minantem

      Impulit audacem vertere terga Lupam.

45

Si valuit quondam reginas sternere turmas

      Hic populus patrio signa movente duce,

Si Campaldinae testantur funera pugnae,

      Sanguine qua rubris fluxerat Arnus aquis,

Si Volaterrani nostro sub Marte domantur

50

      Nec iuvat excelsis moenia habere locis,

Cur Nolana cohors Calabri vel principis alae

      Sic poterunt Fesulas nunc superare manus?

Nondum adeo amisit vires Florentia priscas,

      Vt sit Campanis praeda futura viris.

 

6. ad Paulum ne timeat bellum Aragonense

Etsi praeclari sint haec pia munera civis,

      Vt sibi sit patriae maxima cura suae,

Vt varios casus semper variosque reflexus

      Fortunae et varias cogitet usque vices,

5

Non tamen adversis te adeo diffidere rebus,

      Paule, velim ut turpi sic quatiare metu.

Provida namque decet fidentem cautio civem,

      Sed timor a forti sit procul usque viro.

Sit satis, humanae quod possunt cernere mentes,

10

      Consulere et culpa non maculare caput.

Cetera linque Deis: nam Di mortalia curant,

      Di Florentinis saepe tulistis opem.

Saepeque maiores urbs haec experta tumultus,

      Saepeque maiori venit ab hoste metus.

15

Quis turmas equitum nescit peditumque cohortes

      Caesaris Herrici Teutonicasque minas?

Hic opibus magnique Augusti nomine fretus

      Sperarat Fesulam perdere posse domum.

Quin etiam ad Salvi posuit praetoria templum

20

      Et tetigit castris moenia nostra suis;

Mox tamen effugiens multa virtute ruentes

      Non tulit Etruscos in sua terga viros.

Nam quid Topori cladem mediaque receptas

      Morte acies socium vinclaque rupta canam?

25

Vrbi nempe mihi nostrae hoc dare fata videntur,

      Possit ut adversis spe meliore frui.

Testis tu nobis dum, Piccinine, Mugelli

      Per iuga terribilis Gallica signa rapis.

Quando alias meliore duce et melioribus armis

30

      Bebriacus Lydum terruit imperium?

Quin Florentinus comitem se fecerat exul,

      Cresceret ut nostra seditione malum.

Ergo hominum atque boum vastantur culta labore

      Et ferro et flammis plurima tecta cadunt.

35

Heu memini, insolito trepidant dum Marte, colonos

      Vicinas urbi deseruisse domos.

Hostibus adversis et Fullonaria cessit,

      Quam removet nostra quintus ab urbe lapis.

At vos aeterni mortali e semine divi,

40

      Syllanum quibus est maxima cura genus,

Insubris exuvias vos atque inversa Philippi

      Iussistis vestro pendere signa tolo.

Tu tibi Romulidae spolium affectare leonis

      Piccinine tuis viribus ausus eras.

45

At secus evenit Liguremque Anglaria vallis

      Tyrrhenis vidit cedere militibus,

Rebus et infractis vidit te turpe latentem

      Turpeque mutata carpere veste fugam.

Ergo amissa tuo redierunt oppida bello;

50

      Nec tamen est nobis haec rediisse satis.

Namque Casentinas quicquid possederat olim

      Regulus, antiquae stirps generosa domus,

Omne Fluentino nova praeda adiungitur agro.

      Sic o sic, quisquis foedera rumpit eat!

55

Sic quondam, Catilina, tuae Pistoria cladis

      Vrbs memor in nostras ire coacta manus,

Sic Pratense solum, sic pinguia culta Bisenti,

      Et quae parvus aquis irrigat Vmbro suis.

Nam quis Pisanas magno in certamine vires

60

      Aut quis Parrhasiae nesciat urbis opes?

Omnibus imperii certatum viribus hic est,

      Cum populus nollet arcas habere pares.

Di reprimunt fastus et nulla superbia longa est,

      Quique pares refugit, cogitur esse minor.

65

Ergo focos arasque deum sacra atque profana,

      Quamvis ille ferox, sub iuga nostra dedit.

Denique si solers annales volvere priscos

      Et studeas populi noscere facta tui,

Per quos ah casus, per quanta pericula cernes

70

      Ex humili hunc summum iam tetigisse gradum.

Nam qui olim armati bello impendente timebat

      Empori promptas in sua damna manus,

Tyrrhenas inter nunc admirabilis urbes

      Extat, et Etruscis quis neget esse caput?

75

Et credemus adhuc tanta ad fastigia rerum

      Venisse ut Calabro sit nova praeda duci,

Quin ultro iniusti contundet saeva tyranni

      Arma? Pias causas numina sancta fovent.

Ergo agite et primis felicia castra movete

80

      Ominibus: vates omnia fausta canunt.

Et mihi Pierides iam prospera signa puellae

      Ostendunt certa non caritura fide.

Iamque dies aderit cum Florentine fugatis

      Hostibus exolves maxima vota deis.

85

Tunc ego captivos longa procedere pompa

      Aspiciam et vinctos post sua terga duces,

Victoresque sequi nostros; tum maxima sanctis

      Ignibus et ture templa calere novo.

Spectatorque aderit populus plausuque frequenti

90

      Turba salutantum carmina festa canet.

Hunc ego, Paule, diem quamquam mihi vita iucunda est,

      Natali potero praeposuisse meo.

Namque hinc Saturni consurgent aurea prisci

      Saecula, florentis otia pacis erunt.

95

Mos etenim Fesulo semper fuit ista leoni,

      Victor ut in victis mitior usque foret;

Mos fuit adversos pro libertate tyrannos

      Comprimere, at victis mollia iura dare.

Nam bellum semper nos hac ratione movemus,

100

      Vt pacem praeter nil voluisse putes.

 

7. eulogium in Carolum Arretinum

Ergo immaturo, nec te tua sancta iuvabit,

      Carle, fides, nobis funere raptus abis?

Sed vos dum vestri celebramus funera vatis,

      Dicite Pierides carmina pauca mihi;

5

Dicite, sed tanto sint quae dicenda poetae,

      Efficite ut nostro crescat in ore sonus.

Occidit heu Latiae lumen splendorque Camenae,

      Carolus Etrusci gloria magna soli;

Carolus Aonio qui vos de monte vocabat,

10

      Viseret Etrusca vester ut antra chorus.

Ergo ut defunctum luxit Verona Catullum,

      Vtque tuum flevit Vmbria, Nauta, rogum,

Lesbos ut Alcaeo simul et tibi, mascula Sappho,

      Legitimas merito contulit inferias,

15

Sic pia nunc doctum luget Florentia vatem

      Et quaerit tumulo praemia digna suo.

At vos crudeles, o ferrea pectora, Parcae

      Ante diem quid vos hunc rapuisse iuvat?

Non ego mortali immortalem sorte creatum

20

      Optabam aut cervi saecula longa seni,

Sed veteris ternos Saturni evincere cursus

      Humana potuit conditione dari.

Hoc fas, hoc fuerat ius: sed nunc publica cura,

      Heu, iacet in gelido corpus inane toro,

25

Purpureaque toga clarus Phoebique corona

      Iam subit obscurum non rediturus iter.

Lucida praecedunt longa funalia pompa

      Et signa a multis tradita principibus.

Namque sua antistes tibi dat vexilla Latinus,

30

      Ex illo hoc magni pignus amoris habes.

Aureaque hinc Galli succedunt lilia regis,

      Illinc Bebriaci signa superba ducis.

Quarta Fluentini sequitur crux rubra leonis,

      Nam sunt haec populi munera magna tui.

35

Nam quid ego Arreti, quod te patriaeque parentem

      Quodque decus dicit, ultima dona loquar?

Ipsa tuum subeunt gymnasia nostra feretrum,

      Doctaque turba pio fungitur officio.

Assunt quaterni quaterna e classe tribuni,

40

      Quique decem curant bella gerenda viri,

Assunt custodes magnae bis quattuor urbis,

      Quosque magistratus longa referre mora est.

At vos in primis, Guelphae quibus inclita sectae

      Est aquila in viridi facta dracone potens,

45

Nec non Syllani populariter inde Quirites

      Certatim celebrant triste ministerium.

Omnia supremo possunt quae tempore reddi,

      Reddita sunt tumulo, docte poeta, tuo;

Nec tamen heu quisquam meritos impendere honores

50

      Sat putat. Huic vati quid satis esse potest?

Quis tenuit lacrimas? Quis non crudelia dixit

      Astra? Quid in tota non fuit urbe dolens?

Sed quod praecipuum est, magni suspiria Cosmi

      Et lacrimas tanto vidimus ire viro.

55

Quin et vicinos dicunt gemuisse leones,

      Et triviis fidos exululasse canes.

Ipsae per montes sacrataque flumina Nymphae

      Solverunt moestas in sua colla comas;

Sed tamen ante alias pulcherrima sola sororum

60

      Ploravit natum Calliopea suum.

Hanc aderant circum Phoebus doctaeque sorores,

      Frigida Parnasi quae iuga summa tenent,

Nec liquido ut quondam mulcebant aera cantu,

      Nec cythara in manibus nec coma culta fuit.

65

Squalebant atris in vestibus ipsaque laurus

      Castalii frondes vidit abire suas.

Quin et Gorgonei quas eruit ungula monstri,

      Bellorophonteae delituistis aquae.

Heu tunc fata pii damnans immitia nati

70

      Edidit hos questus Calliopea novos:

"Quod scelus admisit vel quo vos crimine Parcae

      Laeserat? An tristis vos quoque livor habet?

Huic ego cum primae polleret flore iuventae

      Versibus in lyricis aurea plectra dedi.

75

His iuvenum curas et mobile pectus amantum

      Lusit et aligeri regna superba dei.

His etiam laudes rectae et virtutis amorem,

      Quem sequitur vera nobilitate decus.

At matura gravem multis ubi fecerat aetas

80

      Artibus et poterat carmen hiare novum,

Me duce Cirrhaei vatis deductus in antrum,

      Silva quod horrenti laurea fronde tegit,

Hic tantum a Phoebo suscepit mente furoris,

      Maeonius quantum ceperat ante senex.

85

Sic igitur maiora sonans iam pectore pleno

      Ausus sublimis spiritus alta loqui;

Ausus quod vatum pauci de stirpe priorum,

      Ausus quod veteres vix potuere patres,

Vt quod Smyrnaeo cognoscunt carmine Grai,

90

      Hoc legerent Italo saecula nostra pede.

Spes hominum fallax, medio quae perfida cursu

      Saepe cadens miseris irrita vota facit.

Nam quod iam multos frustra vigilaveris annos,

      Cum minus heu credes, auferet una dies.

95

I nunc, Cecropiis vigilanti pectore chartis

      Insuda, ut veterum dogmata prisca legas,

Et nunc Socratici noscas praecepta Platonis,

      Nunc quod Aristotelis pagina multa docet.

Tu mundi secreta paras atque abdita rerum

100

      Discere: quid coelum, quid mare, terra ferat,

Vnde genus nostrum, vel quo plantaria surgant

      Sidere, num cuncta haec ignis et humor alat,

Vnde nives volitent, curque humida grando rigescat,

      Qua vi de summo fulmina torta ruant,

105

Quid natura petat, rectae quae munera vitae,

      Et quae sint animi vera putanda bona.

Scilicet hoc memori divino pectore Carlus

      Noctes atque dies advigilabat opus,

Artibus ut post haec vates suffultus honestis

110

      Moeonia posset digna referre tuba.

Iam Danaurm morbos Phoebique furentia tela

      Dixerat et densis funera nigra rogis,

Pelidaeque animos et verba minantis Atridae

      Quique bonus fuerat Nestora consiliis,

115

Sacraque navigiis ad Chrysam vecta Pelasgis,

      Redditaque irato pignora cara patri.

Tunc etenim culti torrentem sensimus oris

      Qui foret et quantum surgeret ingenium,

Quantum divini spirarent corda furoris,

120

      Cresceret et quanto splendida lingua sono.

Heu iam felici Carlus turgentia vento

      Ausus erat vasto credere vela mari,

Iam procul a terra scopulisque vadisque relictis

      Currebat celeri per freta longa rate.

125

Ecce autem, infandum, subito nil tale timenti

      Mutavit faciem fors inimica suam.

Nam subito fluctu vastaque impulsa procella

      Mersa est in mediis naufraga puppis aquis,

Quae si speratum tetigisset sospita portum

130

      Et pleno intrasset ostia tuta sinu,

Nullo Arnus tantum sese iactasset alumno,

      Egregios quamvis viderit ante senes."

Talia moesta parens flebat, sed plura parentem

      Non tulit infandus addere verba dolor,

135

Pluraque dicturae rumpunt suspiria pectus

      Et flendo mediis deficit in lacrimis.

Te Florentini gymnasia docta leonis,

      Natorum ut luget turba relicta patrem,

Te rebus dubiis nunc publica cura Senatus

140

      Advigilans tanto cive carere dolet.

Intima tu magni noras praecordia Cosmi

      Et quaecumque sacro pectore clausa tenet,

Nec comitem rebus dubiis te respuit unquam,

      Consuleret populo cum bonus ille suo,

145

Tu felix, tanti posses qui principis aures

      Implere et tanto grata referre viro.

Namque tibi ingenium veloxque tenaxque reperti

      Plurima quod posset condere mente fuit.

Adde tot egregias artes vitaeque magistrum

150

      Adde usum et longa multa notata die.

Legerat historias omnes et legerat omnes

      Annales, priscum maxima facta virum.

Nemo quidem melius Romani aenigmata iuris

      Solvit et ambiguis vincula caeca reis.

155

Nam quid ego aeterno labentia sidera cursu

      Aut referam certis cognita signa locis?

Te maris undisoni, te quae gerit omnia terrae

      Mensorem certa novimus esse fide.

His te purpureis sublimem ad sidera pennis

160

      Docta per ora virum Carule fama levat,

Nec ventura tuas reticebunt saecula laudes,

      Neve teget nomen qui tegit ossa lapis.

Dumque Fluentini vestigia magna leonis

      Molibus ostendet Curia celsa suis,

165

Dumque domos Medicum magnique palatia Cosmi

      Suspiciet stupidis advena luminibus,

Vsque tui de te dictabunt maxima cives,

      Livida nec poterit lingua nocere tibi.

Elysios igitur lucos umbrasque beatas,

170

      Nam sic fata iubent, docte poeta, petes.

Illic quos genitor produxit in omnia Nilus,

      Quique artes primum perdocuere bonas,

Quos genuit Persis, quos et Babylonia tellus,

      Doctorum occurrent maxima turba tibi,

175

Illic Cecropiae quot iam vidistis Athenae,

      Et quisquis Latii claruit urbe Remi:

Sed tu Tyrrhenae gentis contentus honore

      Etruscis cupies semper adesse tuis.

Sunt in secessu liquidi prope fluminis undam

180

      Quae rident herbis prata decora novis;

Quot natura tulit, tot habent haec prata colores

      Pictaque diverso flore relucet humus.

Non illic Phrygiis suspensa theatra columnis

      Nec sunt artifici plurima facta manu.

185

Sponte sua variis consurgit mixta rosetis

      Buxus nativis sedibus unus honor;

Desuper et platani castae Daphnaeaque laurus

      Extendunt sacrum fronde virente nemus.

Flumen habet cycnos, at caetera turba volantum

190

      Permulcent liquidis ruris amoena modis.

Non illic rapidos accendit Sirius aestus,

      Nec riget Arcturi sidere tristis hiems,

Sed levibus Zephyris et lenis flatibus aurae

      Aeterno ridens tempore vernat ager.

195

Hic Fesulae placuit sedem componere genti,

      Huc veniens priscos dinumerabis avos.

Nam qui pulchra tuos cecinit, Proserpina, raptus,

      Prima tenet vates primus in urbe sua.

Cui nec concedit qui terras sidera Manes,

200

      Quod stupeant omnes, evigilavit opus.

Hunc iuxta Gallam Tyrrheno carmine Lauram

      Qui canit et Latio Punica bella pede.

Hic et Boccaci spectabis nobile nomen,

      Qui pinxit varium doctus amoris opus.

205

Nec Leonardus abest, tibi qui Florentia tantum,

      Quantum Romanis Livius ipse dedit.

Enumerare mora est variis quos artibus olim

      Edidit illustres lenibus Arnus aquis.

Hic te certa manet sedes vitaeque laborum

210

      Hic bene transactae praemia, Carle, feres.

At nos aeterni sint quae monimenta decoris

      Addemus tumulo carmina nostra tuo:

Vrbs tulit Arreti Carlum, Florentia lauro

      Cinxit, at ingenium Calliopea dedit.

215

Luserat hic lyricos; mox dum traducit Homerum,

      Occidit heu patriae gloria magna suae.

 

7a. aliud epitaphium Caruli Arretini

Ampla tenent quicquid radiantis moenia mundi,

      Non est humanae noscere mentis opus.

Et tamen haec Carlus norat; sed condere versu

      Dum parat et nato Calliopea favet,

5

Heu, ternae invidia motae vetuere sorores:

      Sic cecidit nostri gloria quanta soli.

 

7b. aliud

Quid sumus heu miseri! Terras en sidera Manes

      Qui norat, tenuis pulvis et umbra iacet.

At lauro non hunc cinxit Florentia Carlum,

      Sed docuit, sacris quem pia turba colit.

 

8. epitaphium Dantis poetae

Norat qui terras, clari qui sidera mundi

      Dixit et infernos tertia regna lacus:

Ille ego sum Dantes, Tusco me carmine vatem

      Ornavit lauro pulcher Apollo sua.

 

9. aliud

Mantua Virgilium, Smyrnae mirantur Homerum,

      Quippe decus Latiis hic venit, ille suis.

Nunc paribus celebret mater Florentia Dantem

      Laudibus: Etruscae nam decus omne lyrae est.

 

10. epitaphium Francisci Petrarcae poetae

Quantum Pindarico vix debet Graecia plectro

      Et quantum Latia vix tibi Flacce lyra,

Tantum Etrusca pio concessit Musa Petrarcae,

      Quo celebri fama Laura pudica viret.

 

11. aliud

Cantasti patrio Tyrrhena poemata versu,

      Cantasti Latio Punica bella pede:

Hinc te fronde sua Phoebus, Petrarca, coronat,

      Hinc, vates, Fesula doctus in urbe vires.

 

12. de Sibylla

Bis quinas toto nosti, reor, orbe Sibyllas,

      Quas inter palmam tu mihi iure dabis.

Namque ego venturum mundi in nova gaudia Christum

      Cumano cecini vaticinata solo.

 

13. de Farinata Vberto

Guelpha meo, fateor, superavimus agmina ductu,

      Sanguine cum rubris Arbia fluxit aquis;

Sed tamen ut priscas teneas, Florentia, sedes,

      Sola Farinatae mens tibi magna dedit.

 

14. Tamyris Scytharum regina

Bis centena tuo, Tamyris, sub milite Cyrus

      Massagetum vidit milia caesa iugis.

Sanguinis et cupidum, nato placitura sepulto,

      Mersisti in pleno sanguinis utre caput.

 

15. ad Iohannem Salvettum de laudibus magni Cosmi

Quid tu me totiens, Salvetti, impellere tentas,

      Vt referam grandi tristia bella pede?

Quid veterum pugnas regum clarosque triumphos,

      Et quae sint terra, quae bene gesta mari?

5

Nescis heu tenuis nostro ut de pectore surgat

      Spiritus, ut surdum buccina nostra gemat?

Magnos magna decent Salvetti proelia vates;

      Mi sat erit tenues ludere posse iocos,

Nequitiasque meae tenui describere Xandrae

10

      Carmine et insidias, magne Cupido, tuas.

Quod si Pierio quondam licuisset in antro

      Percipere Aonii numina sancta chori,

Aut si me Phoebus tanto dignatus honore

      Frondibus ornasset tempora nostra suis;

15

Non ego magnanimi cantarem Caesaris arma,

      Non ego Scipiadas, fulmina bina, duces,

Non celerem cursum properataque castra Neronis,

      Hasdrubalis victrix cum tulit hasta caput;

Denique non Latiae quaecumque egere secures,

20

      Consulis imperio cedere regna gravi:

Sed Florentinae canerem primordia gentis,

      Nobile Syllanum tempus in omne genus;

Syllanumque genus, Romana a stirpe colonos,

      A patribus nunquam degenerasse suis.

25

Ah, quos ista viros tellus tulit, et quibus olim

      Viribus Etruscum nomen in astra tulit!

Quos magnus tantum Cosmus supereminet omnes,

      Eoum quantum signa minora iubar:

Nostra igitur magnum cantabit pagina Cosmum,

30

      Inceptis gravibus tu modo Musa fave.

Musa fave coeptis: non hic fera monstra Gigantum,

      Nec quicquid mendax Graecia finxit, inest.

Vera canam et verae referam virtutis honores,

      Et quae sint Medica praemia digna domo.

35

Testis erit populus, testis mihi, Cosme, senatus,

      Vrbe tua uno te clarius esse nihil.

Verum unde initium, quae prima aut ultima ponam?

      Nos inopes rerum copia tanta facit.

Hinc patriae pietas, illinc prudentia, rebus

40

      Hinc se offert miseris, Cosme, benigna manus.

Nam qui te patriae non dicat iure parentem,

      Hunc hominis pectus non habuisse putem.

Magnus erat Caesar, sed magnus Caesar in armis;

      At tu Cosme tua maior in urbe toga es.

45

Ille armis, patriam saevaque tyrannide pressit,

      Te libertatis unica cura tenet;

Illum hostem vidit desertae Curia Romae,

      Hostes e patria tu procul urbe fugas.

Egregia haec virtus magna et constantia civis,

50

      Humanis et quae rara sit ingeniis:

Quos opibus post te, quos et virtute relinquas,

      Hos tibi consimiles, inclite Cosme, pati.

Nam qui magnarum rerum dum tractat habenas

      Privati potuit civis habere modum,

55

Hunc ego non homini, quamvis in cuncta modesto,

      Sed similem superis esse putabo deis.

Heu maiora meis video me viribus urgent,

      Nec sunt ista quidem carminis huius opus.

Hic ego, quo Phrygii dixisti facta parentis,

60

      Nunc Publi cuperem carmen habere tuum.

Nam cur sit Cosmus tali indignandus honore,

      Aut mereat tantam cur magis ille tubam?

Aeneas Troiae flagrantia tecta reliquit

      Et duce vix potuit carpere matre fugam;

65

Bellorum at contra diversa incendia Cosmus

      Civibus extinxit, portus et aura suis.

Nec victa Aeneam patrios ex urbe Penates

      Atque viae comites eripuisse negem;

Sed magis est patria templis in sede dicatis

70

      Munera tanta piis exhibuisse sacris.

Hoc et Laurenti sublimibus alta columnis

      Templa docent opibus facta superba tuis,

Templa docent Marci mira et testudine dives

      Porticus et sacra fronde virente nemus,

75

Et quae vicinus semper mirabitur Arnus,

      Addita Christiferae plurima tecta Cruci.

Aeneam laudant humeros tardante senecta -

      Quis neget esse pium? - supposuisse patri;

Sed quisquis vidit quo funere utrumque parentem

80

      Extulerit Cosmus, esse putabit idem.

Quod si ille Ascanium, spes esset ut altera Romae,

      Edidit, unde domus Iulia nomen habet,

Hic geminam eduxit patriae duo lumina prolem,

      Esset ut haec Medicum gloria magna domus.

85

Quorum qui maior quantum, ah Florentia, nomen,

      Dum redit e Venetis rettulit ille tibi!

Huic leo Tyrrhenus nec non et Gallicus anguis

      Et belli et pacis ius simul omne dedit;

Nunc dignum tantae ferret qui pondera molis

90

      Exitus exacti foederis esse probat,

Sed quid ago, ah, demens? An grandi digna cothurno

      Versibus exiguis ludere facta paro?

Di tibi dent alios, insignis Cosme, poetas,

      Qui tua facta suis versibus aequiparent:

95

Incautum nam me tantarum gloria rerum

      Dum rapit, in medio deficit ore sonus.

 

16. ad Iacobum Azarolum
de laudibus magni Cosmi et domus Azarolae

Saepe meas supra vires me cogis, amice

Azarole, novis heroum in proelia surgam

Versibus et spretis elegis horrenda canoro

Bella sono referam. Vel si civilia malo

5

Consilia et multa claros virtute togatos

Ad coelum meritis extollere laudibus oras,

Iacobe, magnanimi referamus ut inclita Cosmi

Facta, Sophocleo non dedignanda cothurno.

Quid faciam? Pudor est tibi si parere negabo:

10

Sed nimium gracilis rauco de pectore surgit

Spiritus et primo desit mihi versus in ore.

At vos si quondam tanto me munere dignum,

Quae iuga Gorgonei fontis rorata liquore

Incolitis, Phoebo gratissima numina Musae

15

Feceritis, si vestra mihi nemora alta patebunt,

Tunc ego non humilis ventura in saecula vates

Cantabo magnum sublimi carmine Cosmum.

Cosmum qui tanti mensuram nominis implet,

Cosmum Tyrrheni moderantem frena leonis.

20

Cosmum qui Latios privatus transvolat omnes

Virtute atque opibus reges, ducibusque togatus

Praevalet in rebus dubiis. Nam pectore fido

Consilia expromit, quibus et Campana fugemus

Finibus Etruscis, Etrusco milite, castra,

25

Et quibus ad Sanum revocentur stulta Lupai

Coepta, Fluentinam rumpentia saepe quietem.

Ergo an pace prius Cosmum miremur an armis,

Incertum: sed pace simul mirandus et armis,

Cosmus erit, Cosmo resonabit pagina. Sed tu

30

Post magnum Cosmum venies mihi cura secunda,

Azarola domus, multis ditata trophaeis.

Nam tibi Cecropiae parent Tritonidis arces,

Tu regis anguigenas Mavortia moenia Thebas,

Tu quicquid veteres olim tenuere Pelasgi

35

Imperio cohibes; tibi dives Apulia magni

Tutelam regni et summum mandavit honorem.

Adde et tot merita in patriam, tot maxima facta,

Adde et templa deum multo constructa decoro.

Verum praecipuos inter numerandus alumnos

40

Angelus, egregia nulli virtute secundus,

Emicat. Hic duris rebus, mandante Senatu,

Eloquioque potens prudenti et pectore fretus

Gallorum nobis adiunxit foedere regem,

Gallica perque Alpes eduxit castra nivales;

45

Castra tibi auxilio, fortuna urgente, futura,

Inclite Sfortiada. Gemino nam pressus ab hoste,

Partitis tantae turmis te opponere moli

Braccia nec poteras solitis impellere signa

Viribus. At postquam diversa e parte tumultus

50

Gallorum adventu Taurinaque bella quierunt,

Tunc tua quid virtus invictaque dextera posset

Nobilis experta est amisso Brixia campo,

Et qui se infami vallo tutoque tenebant

Aggere Marcicolae turpi formidine capti.

55

Bebriacis igitur sic venit terror ab armis,

Sic sua Tyrrheno crevit reverenda leoni

Maiestas, aequis sic conditionibus orta

Otia, quae nostri nolint turbare nepotes.

Atque olim memores placida dum pace fruentur

60

Auctorem tanti noscant te muneris omnes,

Angele, sicque tuum vivat per saecula nomen.

 

17. ad Petrum Medicem de laudibus Poggi

Iam gelidum nigris subvecta per aera bigis

      Nox maris occiduas prona subibat aquas,

Cum matutine Thetis statione relicta

      Oceanum rutilo Lucifer exit equo.

5

Hic mihi Castalii nemoris regina nitentes

      Venit Apollinea fronde revincta comas.

Nulla tamen docto resonabant pollice fila,

      Nec fuit in levi barbiton ulla manu,

Sed tamen ut moesto tristis dedit ore querelas

10

      Cognita mi voce est Calliopea sua;

Haec ita: "Proh vestri scelus atque infamia saecli,

      Proh dolor, heu, Musis hiccine venit honos?

Hiccine venit honor Musis, quis semper Etrusca

      Supremus fuerat hactenus urbe locus?

15

Te propter Graios olim Florentia fontes

      Et nemus et Clarii linquimus antra dei,

Nec piguit Fesulos montes nec claustra Mugelli

      Neve Casentini visere saepe iuga.

Quin et aquas placidi nobis sacravimus Arni,

20

      Seque suo castus lavit in amne chorus,

Vt nobis celebres vates celebresque venirent

      Rhetores et quicquid floret in historia.

Hinc Dantes terras et clari sidera coeli

      Dixit et infernos tertia regna lacus;

25

Hinc tu divino, Petrarca, incensus amore

      Cantasti Laurae cygnea colla tuae.

Cantasti patrio Tyrrhena poemata versu,

      Cantasti Latio Punica bella pede.

Nam quid Boccacci lusus, quid docta Colucci

30

      Dicta Salutati nunc numerare iuvat?

At nuper Tuscae dedimus duo lumina genti,

      Quales rara solent saecula ferre viros.

Gesta Fluentinum descripserat alter et arma

      Quaeque notanda domi quaeque notanda foris;

35

Alter Cecropiis imbutus pectora chartis

      Viribus ingenii subdidit artis opus.

Nemo magis dubiis potuit cognoscere rebus

      Vtile nec docto promptius ore loqui.

Ille etiam nostri nemoris pius incola fonte

40

      Cum biberet tota proluit ora sacro;

Hinc cecinit lyricos; mox dum traducit Homerum

      Occidit heu patriae gloria magna suae.

His ego Daphnea populo plaudente corona

      Ornavi propria tempora docta manu.

45

Nam duce me quondam magni secreta palati

      Mandarat tantis Curia vestra viris.

Sic olim vestram semper celebravimus urbem,

      Dum meruit magnus praemia digna labor.

Nunc ne defunctis dignus successor abesset,

50

      Instructum egregia misimus arte virum.

Hunc nos irriguis Parnasi eduximus arvis,

      Bellorophontei qua fluit unda feri,

Et dedimus gravibus dictis placidoque lepore

      Edere grandiloquo verba soluta sono.

55

Ergo quis docti divina volumina Poggi

      Nesciat et libris cuncta referta suis?

Ah quam precipiti stultos conturbat avaros

      Fulmine, quam veras imprimit ille notas,

Quamque asper retegit qui summa in pelle decori,

60

      Dum lateant, alacres in scelus omne ruunt.

Hic nihil esse docet miseris mortalibus usquam

      Humana maius conditione malum.

Atque docet varios fluxus variosque reflexus

      Fortunae et iussu cuncta movenda suo,

65

Quamque sit infelix cuiusvis principis aula,

      Ipsa licet veri nescia turba neget.

Et recte addubitat senibus ducenda sit uxor,

      Cum multum teneat utraque causa mali.

At te nobilitas generoso pectore veris

70

      Laudibus a vulgo iam procul ipse canit.

Nec te praeteriit, rerum fortissime Caesar,

      Nec te cui nomen Africa victa dedit.

Sed longum est monumenta viri si cuncta revolvam,

      Nec praesentis opus temporis esse reor.

75

Multa puer, iuvenis descripsit plura senexque

      Plurima nec salibus nec gravitate carens.

Quam variis redimita novi sub sidere Tauri

      Floribus in verno tempore ridet humus,

Tam varia in doctis resplendent lumina chartis,

80

      Tam varius signat splendida verba color,

Vt qui purpurea distinguit veste lapillos,

      Quo referat multum discolor aura decus.

Quin etiam ut veterum erueret monimenta virorum

      Nec sineret turpem tot bona ferre situm,

85

Ausus barbaricos populos penitusque reposta

      Poscere Lingonicis oppida celsa iugis.

Illius ergo manu nobis, doctissime rhetor,

      Integer in Latium, Quintiliane, redis;

Illius atque manu divina poemata Sili

90

      Italicis redeunt usque legenda suis.

Et ne nos lateat variorum cultus agrorum,

      Ipse Columellae grande reportat opus,

Et te Lucreti longo post tempore tandem

      Civibus et patriae reddit habere tuae.

95

Tartareis potuit fratrem revocare tenebris

      Alterna Pollux dum statione movet,

Coniugis at rursus nigras subitura lacunas

      Euridice sequitur fila canora sui,

Poggius at sospes nigra e caligine tantos

100

      Ducit ubi aeternum lux sit aperta viros.

Rhetora, philosophum, vatem, doctumque colonum

      Merserat in nigra barbara nocte manus:

Poggius hos vita potuit donare secunda,

      Dum mira turpi liberat arte situ.

105

Nec satis est ex se quod scripsit quodque vetusta

      Eruit e tenebris multa labore suo;

Verum etiam Graios nostro sermone libellos

      Vertit in antiqua nobilis historia.

Et nunc, o mores, o tempora, debitus illi -

110

      Ferre quis hoc poterit? - eripietur honos.

Ah tantum vobis licuit, civilia iura,

      Pieridum casta pellere sede chorum:

Formula quae vobis, quae competit actio summum

      Per scelus audaces inseruisse manus?

115

Non ego Tyrrhena posco vos pellier urbe,

      Nec sua causidicis praemia digna nego.

Auro cingantur nitido semperque superbos

      Ingenti titulos ambitione gerant,

Et pretio ingenti sanctarum aenigmata legum

120

      Arbitrio veniant discutienda suo;

Denique si fas est inter mortalia regnent,

      Illorumque brevis cuncta libellus agat.

A nobis tantum, si qua est reverentia divos

      Quae colat, a nobis iam cohibete manus.

125

Nam quae vobiscum nobis commertia, quave

      Consimilis vitae mos ratione fuit?

Nos neque clamores sequimur nec praemia voci

      Poscimus et casta nil nisi serta iuvant;

Vos inter strepitus fas est turbamque sonantem

130

      Spargere clamoso iurgia multa foro,

Insanasque sequi lites rabidoque tumultu

      Venali tristes voce citare reos.

Sed quid ego haec frustra, cum iam civilia iura

      Per fraudem posito ius sibi iure parent?

135

Et poterit Medices veteres oblitus amores

      Oblitusque mei talia facta pati?

Non poterit, neque enim Latiis est alter in oris,

      Reddere pro meritis qui magis aequa velit.

Quin et Musarum sacro perculsus amore

140

      Et noctes studiis invigilatque dies.

Rhetores hinc omnes novit sanctosque poetas

      Et veterum callet dogmata prisca patrum;

Hinc etiam doctus doctis indulget amice

      Atque inopes opibus consilioque fovet.

145

Nec Maecenatis fuerat clementia maior,

      Communis vatum cui dedit astra favor.

Ergo huius gremio nostrum nomenque decusque

      Ponimus: hic nobis rite patronus erit.

Hic etenim fessas e tempestate Camenas

150

      In tutos referet restituetque sinus;

Hoc duce nostra pio sedes reddetur alumno,

      Et stabunt doctis praemia digna viris.

Nec tamen immemores dicet nos muneris ille,

      Nec veniet merito gratia parva suo.

155

Nam surget quandoque meo de fonte poeta,

      Qui magnum Petri nomen in astra ferat.

Qui referat magnumque Petrum Cosmumque parentem,

      Egregium patriae lumen utrumque suae.

Ille modo niveo reddat sua flumina cygno,

160

      Impleat et liquida voce canorus aquas.

Flumina reddantur cygnis, quae limpida quondam

      Bellorophonteos sint aditura lacus.

Qui nisi praeduros adamantas pectore gestet,

      Solerti favos reddere nolit api?

165

Reddite iam dulces apibus, iam reddite favos:

      Hinc vobis posthac plurima mella fluent."

Haec et plura mihi: sed quis meminisse deorum

      Cuncta queat? maesto Musa locuta sono est.

Mox sua dum celeri vertit vestigia passu:

170

      "Cuncta - ait - haec Medici dixeris atque vale.

Cuncta!" Ait atque abiens, nequid sibi triste videret,

      Conspectum fugit, Curia Tusca, tuum.

 

18. eulogium in Cosmum puerum magni Cosmi nepotem

Me precor, ingenti subeunt dum funera luctu,

      Aspice, seu civis seu peregrinus eris:

Sic hominum vanas poteris cognoscere curas

      Et solidum humanis rebus adesse nihil.

5

Nosces fallacis quot luserit aura sereni,

      Quam fugiat celeri spes moritura pede;

Haec te fortunae contemnere laeta monebunt,

      Cum refluat lubricis mobilis illa rotis.

Nam mihi quid nomen generis, quid profuit aetas,

10

      Quid Medicum cunctis inclita fama locis,

Quid mihi divitiae ingentes virtusve parentum,

      Quid teneris annis pectus habere senis?

Vera loquar: pueri tu ne contempseris umbram,

      Libera quae coelo iam leviore volat;

15

Carcere nam caeco Manes vinclisque soluti

      Mortalis terrae cernere vera queunt.

Cum me praecipiti periturum funere Clotho

      In lucem tristi conditione daret:

"I breve per spatium - dixit - puer! At breve vitae

20

      Hoc spatium longi temporis instar erit.

Namque capax rerum mens et prudentia velox,

      Qualia iam magni dant mihi signa viri;

Tu curas tenero gestabis corde viriles,

      Oreque lactenti grandia verba fluent.

25

Adde bonae stimulos artis, primordia magni

      Ingenii, et gravibus linguaque culta sonis.

Nec quisquam, Lydos Fesula de gente Quirites

      Impellet de se credere tanta puer,

Vllo nec tantum Florentia mater alumno

30

      Confidet nomen tollere in astra suum.

Sed spes decipiet miseram surdisque deorum

      Auribus in cassum tot pia vota cadent.

Nam tibi iam Lachesis, paene ipso in limine vitae,

      Truncabit celeri fila refracta manu.

35

Sed vos o miseri tantum sperare parentes

      Quid iuvat? An gravior luctus ut inde premat?

Discite iam, pridem quid vobis fata minentur,

      Nam praevisa minus fata nocere solent.

Fata domum Medicam cunctis celebrarier oris

40

      Et caput esse suis civibus usque dabunt;

Sed nimium nimiumque potens foret illa, senectae

      Si suus aspiceret tempora longa nepos.

Non tamen hinc ibit Stygias inglorius umbras;

      Nam desiderii stant monumenta sui.

45

Ah quantos gemitus imo de pectore tollent

      Syllanidae, tota quantus in urbe dolor!

Te matres, te, parve, viri iuvenesque senesque

      Flebunt, te maesti, Curia sancta, patres.

Nec tantum Archemori fatum morsusque draconis

50

      Argivum Nemeae flevit ab amne cohors,

Romula nec tantum puerili in corpore letum

      Marcelli tellus luctibus ingemuit.

Iam videor strepitus audire et rauca querentum

      Murmura confusis evolitare sonis,

55

Stiparique vias video et Laurentia templa

      Turgidaque e lacrimis lumina cuncta piis.

Ergo ibis quo fata trahunt; sed qui tua condet

      Parvus membra ferat disticha nostra lapis:

Hic Cosmus puer est, cui si via longa fuisset,

60

      Cosmi virtutes aequiparasset avi."

Dixerat haec Clotho mihi iam sub liminis oras

      Venturo: pariunt nunc sua verba fidem.

Namque duos primo lustro vix addidit annos,

      Bisque etiam nonos invida parca dies,

65

Et procul ah, dulcis distractus pectore matris

      Pocula Letheo gurgite nigra bibam.

Iamque per Elysios veniens novus incola lucos

      Mirabor Manes per sua prata pios.

Tu tamen o nobis genitor iustissima cura

70

      Aspera fortunae vulnera disce pati.

Et tua si flatu nunquam intumuere secundo

      Pectora tam multis sollicitata bonis,

Disce animum duris fortem quoque sumere rebus,

      Nunc ne succumbat mens generosa malo.

75

Nam vir tunc fueris, sortem si invictus utramque

      Sic tuleris, medio ne moveare gradu,

Cum praeter culpam - stulti licet usque repugnent -

      Nil sit quod sapiens non tollerare velit.

Quin etiam multi tranquillo pectore caros

80

      Arsuris natos imposuere rogis.

Aemilii nota est fors invidiosa triumphi,

      Perdita per septem pignora bina dies;

Et nati funus memorant spectasse Catonem,

      Prospera qua sapiens cernere fronte solet.

85

At qualem natum, sella cui Roma curuli

      Diceret ut praetor civica iura dedit.

Et Fabius nati primos quem sumere fasces

      Viderat arenti lumine fata tulit,

Nec te Tarpeios postes Pulville tenentem

90

      Tristibus infregit invida fama sonis.

Sed nec Anaxagoras duxit nimis esse dolendum

      Mortali genitum conditione mori.

Facta virum memoro: fortis sed femina magnos

      Aequarat nati morte Lacaena viros.

95

Audiit ob patriam certantem vulnere crudo

      In pugna natum procubuisse parens;

Tunc nec maternos conata est edere planctus

      Nec per colla vagis exululare comis,

Sed: Genui, dixit, Spartam qui fortiter armis

100

      Dum tegit in vulnus fataque certa ruat.

O vox in cunctis celebranda annalibus et quae

      Legibus exurgat digna, Lycurge, tuis!

Non ego Socraticis volvam licet omnia chartis

      His verbis quicquam grandius inveniam.

105

At tu qui magnas populi florentis habenas

      Cum fratre egregio cumque parente tenes,

Vnius in pueri succumbes morte, nec illis

      Te similem quos nunc diximus esse voles?

Immo voles nec te, quem facta domestica possunt

110

      Erigere, a patribus degenerare decet.

Quin coeli numen tibi quo tua damna leventur

      Progeniem fato iam meliore dabit.

Vive igitur nostrique memor, sed luctus abesto

      Et te mortalem progenuisse puta!

115

Hoc age, sic nostrae demptum quod stamine vitae est

      Adiungat pensis Parca secunda tuis,

Sic superes felix grandaevi Nestoris annos

      Et videas hominum saecula terna senex.

 

19. ad Guidonem Guiduccium

Lusimus ardentes teneris haec Guido sub annis,

      Vt canerem nostrae lumina sancta deae,

Vt canerem Xandram cuius tantum uror ab igne,

      Quantum Sicaniis non furit Aetna iugis.

5

Interdum nostri sic Maecenatis honores

      Strinximus ut gracili qui canit alta pede.

At mea si Petro commendent carmina divae,

      Quae iuga Permessi fluminis alta tenent,

Prima haec Pierides Medici si grata reponant

10

      Vt sibi non penitus displicuisse putem,

Auspicio tanto laetus maiore per altum

      Aethera conabor carmine ferre virum.

Namque dabit magnas tanta haec fiducia vires,

      Vt referam grandi grandia verba lyra,

15

Inter et heroas Saturni tempore natos

      Tentabo nomen inseruisse suum.

Nam Syllae aspicient hoe consultore Quirites

      Aurea Dictaei saecla redire senis,

Icario aspicient geminas sub sidere lances

20

      Erigonem iusto pondere ferre pares.