Giovanni Gioviano Pontano Parthenopeus 2, 5

5. Casim fontem aegrotus alloquitur

Rura tuis qui nostra rigas humentia lymphis,

      Quam procul hei misero nunc mihi, Casis, abes.

Tu nunc muscosa placidus sub rupe vagaris,

      Redditur et fluxu lenior aura tuo,

5

Altaque praetexit virides tibi populus umbras,

      Et mille in foliis dulce queruntur aves;

At me nunc tristi fessum Campania morbo

      Detinet, et venas urit anhela sitis,

Nec prodest viridi totiens te ornasse corona,

10

      Cinxisse et capiti plurima serta tuo,

Nec prodest dulcis totiens cecinisse querelas,

      Numinis et causas edocuisse tui:

"Nanque dies aderat, sceptrum quo cepit olympi

      Iupiter, hoc divis prandia lecta dabat.

15

Tum puer idaeus, dum pocula grata ministrat

      Spectaturque suo digna rapina Iove,

Atque inter mensasque deum laudesque superbit,

      Et tanto facies conscia teste placet,

Incautus, labente gradu, carchesia fudit,

20

      Multus et e patera fluxit hiante liquor;

Qui praeceps summa coeli de parte volutus

      In terras larga constitit huber aqua.

Ad quae surridens genitor: Monumenta manebunt

      Certa, puer, casum testificata tuum;

25

Amnis erit, qua nunc grati effluxere liquores,

      Casis erit fonti nomen honosque tuo.

Oscula tum puero raptim libavit, at illi

      Fulxit sidereus sparsa per ora color."

Has ego blanditias, memini, cantare solebam

30

      Fusus ad haerbosae fluxile murmur aquae;

At tu longinquos nimium summotus ad Vmbros

      Aoniae nunc es immemor ipse lyrae,

Nec mihi nunc solito praebes de margine rivos,

      Arida nec suetus temperat ora liquor,

35

Solaque languentis sensus mihi restat imago,

      Cum mens furtivas aegra requirit aquas.

Interdum somno dulcis haurire liquores,

      Et madido videor pellere ab ore sitim;

Haec mihi dat somnus solatia, dum Canis ardet,

40

      Et grave siccatos sidus hiulcat agros.

At vos, Pierides, vestro succurrite vati

      (Profuerit fontes saepe bibisse sacros),

Vos mihi Persephonen cantu placate; moveri

      Nanque potest: movit bistonis ante lyra.