Giovanni Gioviano Pontano de tumulis 2, 22
Other sections


Tumulus Christianae matris.
Pontanus filius ad illius sepulcrum

Optabunt tibi, Christiana, Musae

Ad bustum bene, nec mihi negabunt

Ad matris tumulos adesse flenti.

Has lactis pretium tibi quotannis

5

Ex voto lacrimas, parens, dicamus;

Hos questus tibi pro labore et aestu,

Pro puerperii damus dolore,

Pro casta simul institutione,

Pro linguae studiis, bonique cultu,

10

Et desiderium tui perenne

Et suspiria pectoris vovemus

Cum luctu, gemitu, dolore et aestu.

Nec Musae numeros negant querenti.

Quod vivis bene, quod deos vereris,

15

Quod castum colis et probas modesta,

Hinc te pierides puellae amarunt,

Amavit dea virginum magistra,

Atque hinc te ad socios choros vocarunt,

Inter quos agis et beata ludis.