Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 3

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1934

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti

Altre sezioni


1.

Quo nunc vos, elegi, vestri fiducia ducit

      Quove ferunt claudi, turba iocosa, pedes?

An Medicae numeris tantum levioribus ausi

      Dicere tentatis pignora summa domus?

5

Non teneri, ut quondam, vobis referuntur amores

      Nec venit in vestros fabula ficta modos.

Dicendus vobis nunc est Laurentius heros,

      Qui lumen patriae, qui decus omne, suae,

Qui Lydos tanta iam nunc virtute Quirites,

10

      Qui tanta Tuscos temperat arte patres,

Vt, nisi Pierides faveant, nisi Phoebus Apollo,

      Laudes nemo suas enumerare queat.

Huc igitur, Medices, coeptis gravioribus assis,

      Tu mihi Calliope, tu mihi Phoebus eris.

15

Quis sine te possit Medicam pertingere molem,

      Quis sine te meritis digna referre tuis?

Nam bona seu pacis, Medices, teris otia solers

      Sive cupis Musis invigilare piis,

Ingenium studiis adhibes ita, maxime rerum,

20

      Sunt ita Pieridum carmina culta tibi,

Vt, quaecunque vetus Latium dedit, omnia noris,

      Et quicquid Varro Vergiliusque monent,

Quicquid et in causis Cicero memorarit habendis,

      Quicquid in historia lingua Latina refert.

25

Ast, in Apollineas cum se tulit impetus artes,

      Protinus ad sanctos iussit inire modos.

Tunc alacer citharam sumens ea carmina cantas,

      Vt Phoebi possint illa decere lyram.

Sic tu non tantum quercus ratione carentes

30

      Et quacunque ferens fabula prisca docet,

Sed possis homines cantu retinere supremos,

      Sed possis doctis grata referre viris.

Haec tibi sunt, Medices, divinae pabula mentis,

      Haec sunt ingenii munera prima tui.

35

Nam modo quid referam, quas accipis undique, laudes,

      Egregia Tuscos dum regis arte Lares?

Cunctus erit populus testis sanctusque senatus,

      Quam bene, Laurenti, publica cuncta geras,

Quam bene tu summa patriam virtute gubernes

40

      Sive domi, Medices, quam bene sive foris.

Nanque Fluentinas sapiens ita flectis habenas,

      Cum bona tranquillae tempora pacis eunt,

Vt civis quicunque tua manet urbe togatus

      Et duce te patrias temperat arte domos,

45

Se vidisse neget, quae sint magis apta quieti

      Tempora, quae paci sint magis apta bonae.

Sic Tuscus quaecunque gerit populusque paterque,

      Legibus aut quicquid sancit uterque piis,

Haec, Medices, monitis ita tu moderaris avitis,

50

      Vocibus aut ita sunt haec stabilita tuis,

Vt prudens unus, iuvenis licet, auctor honesti

      Quolibet Etrusci frena leonis agas.

Si quis at impulsus, Medices, oriatur iniqui

      Martis, ut in Tuscis bella ciantur agris,

55

Tunc ea tu tanta sapiens virtute repellis,

      Tunc ea consiliis sunt ita pulsa tuis,

Civibus ut prosis non tu minus inde togatus,

      Quam qui bella duces fortia Marte gerunt.

Quod licet Etrusci totiens sint ante Quirites

60

      Experti, totiens sint licet atque patres,

Attamen hoc paulo perspeximus ante vel omnes,

      Quam tua consilio mens foret apta gravi

Quantaque tam tenero surgat de pectore virtus,

      Laudibus aut ea sit quam cumulanda novis,

65

Cum Volaterranas intra furor impius urbes

      Armavit socias in sua damna manus,

Impulit et Tuscum contra capere arma leonem,

      Impulit et sanctam sic temerare fidem.

Ad nostras postquam rumor nam pertulit aures,

70

      Vt vetus a socia ius violatur humo,

Vt Volaterranus non aequo foedere portas

      Claudens in nostrum sumpserat arma caput,

Cogitur Etruscus praeconis voce senatus,

      Coguntur Lydi, turba verenda, patres.

75

Iamque rogabantur, quae sit sententia, cives,

      Quave nefas tantum quisque repellat ope,

Iamque suis proceres reliqui differre volebant

      Vocibus ad certam bella gerenda diem,

Cum tu divino consurgens numine contra

80

      Impugnas gravibus dicta priora modis

Atque refers, hostis patriae quicunque sit ille,

      Debeat ut poenas exhibuisse graves

Nec fore cunctandum, ne quis malus inde tumultus

      Amplius in sociis exoriatur agris;

85

Vt, qui peccarunt nimium, damnentur et ipsi

      Sicque ferant sceleri praemia digna suo

Et reliquos procul a culpis ita terreat acer

      Exitus atque viris poena parata malis,

Nullus ut exemplo posthac male ductus iniquo

90

      Tuscorum discat temnere iussa patrum.

Vix bene desieras, Medices, memorare quod esset

      Vtile, consiliis vix data meta bonis,

Cum te sunt pedibus populus patresque secuti

      Assensi verbis quilibet ante tuis.

95

Nec mora. Tot pedites turmaeque parantur equorum,

      Quot modo, si cupiam, vix numerare queam.

Iam Volaterrani subita obsidione tenentur,

      Cinguntur castris oppida celsa novis,

Iam leo Tyrrhenus mugire per omnia coepit

100

      Tam sontes cupiens perdere Marte viros.

Iamque loco freti defendere posse putabant

      Excelsis hostes moenia ducta iugis,

Ast nihil immeritos fas est sperare nec illos,

      Est quibus in socios eviolata fides,

105

Nam, licet e summis iactarent turribus illi

      Desuper in nostros saxa superna viros,

Vrbis et hinc multo complessent milite portas,

      Vnde graves pugnas sustinuisse queant,

Non tamen haud locus his praeruptus profuit usquam

110

      Neve peregrina spicula iacta manu,

Quo minus in spatium paucorum capta dierum

      Vrbs tibi, Laurenti, summa tropaea daret

Et daret et summum, Medices, tibi ferret honorem,

      Quem posses titulis enumerare tuis,

115

Haec quia tota tua est victoria digna triumpho,

      Gesta quod auspiciis sunt ea bella tuis.

Est decus omne tuum, tanti tua gloria facti,

      Vni pro meritis haec tibi palma venit.

Nam cessit fortuna tibi velut Ansia, ne quid

120

      Tristius eveniat, dum bene cuncta geris.

Es felix igitur longum vocitandus in aevum,

      Est tua sors cunctis anteferenda bonis,

Quod, tu dum, Medices, patriae bene consulis urbi

      Dumque Fluentinos protegis arte Lares,

125

Est tibi fortunae sapientia iuncta volenti

      Cedere virtuti tempus in omne tuae.

 

2. ad Petrum Medicen

Est locus antiqui seducta in valle Mucelli,

      Cosmus ubi egregium surgere iussit opus;

Huc ego dum rapior spectandi ductus amore

      Tecta opibus Medicum nobilitata novis,

5

Talis tunc avidas cantus demulserat aures,

      Mortalis qualem nemo referre queat.

Nam prope sunt circum densis viridaria lucis,

      Plurima quae frondis integit umbra sacrae,

Illic terra, tulit quos India, mittit odores,

10

      Et quos felici litore nutrit Arabs.

Illic et violas cernas viguisse perennes

      Mixtaque puniceis lilia cana rosis.

Hic variae pennis per florea rura volantes

      Fundebant blando murmure carmen aves

15

Daphnaeoque oriens fundebat scena theatro

      Lumen, quale sacer lucus habere solet.

Spiritus inde novus sese tollebat in auras

      Pluraque divino verba notata sono.

Haec ego cum celeri me verto ad limina gressu

20

      Nescius Aonias hic habitare deas,

Protinus, ah, tantus splendor praestrinxit ocellos,

      Ne sineret sacras usque venire fores.

Interea, dum me dignata est una sororum

      Ducere per gelidum, Calliopea, nemus,

25

Haec, ubi, quo paterer divinam cernere lucem,

      Vnxerat unguentis lumina nostra novis,

Hoc subiens antrum dixit: Me pone sequeris,

      Sed caveas laurum nunc temerare manu.

Tunc me divinus subito circunstetit horror

30

      Arrectaeque metu diriguere comae,

Cum nivea primum conspexi in veste puellas

      Pieria castos cingere fronde choros.

Ast, ubi me monuit pulcherrima diva sorores

      Aonias sedem constituisse novam,

35

O te felicem - dixi - nunc, Petre, per aevum,

      Qui capis hospitio numina tanta tuo.

Omnia conveniunt divinae stirpis alumnae

      Dictis nec dubiam dant pia verba fidem,

Nam scenae in medio, surgens ubi plurima laurus,

40

      Candidior Pario marmore petra nitet,

Aurea quin etiam de saxo fistula pendet,

      Ambrosius quo se funderet inde liquor.

Atque ibi docta comes dixit: Quam serpere cernis

      Et quae nunc fontem congerit ecce sacrum,

45

Huc Petrus Medices lympham prorumpere iussit

      Deque Casentini labitur illa iugis,

Pro qua Gorgonei deserta est unda caballi

      Et quae Castalio nomine nota viget.

Nec iam prisca iuvat Musas Parnasia rupes

50

      Amplius aut solitum nunc habitare nemus.

Iam satis est sedes dudum tenuisse Pelasgas,

      Iam satis Haemonio tinximus ora lacu.

Nunc valeat Pindus, valeant Heliconia Tempe,

      Audiit Eurotas carmina nostra satis.

55

Hic nos certa manet sedes, haec limina nusquam

      Deserit, hic doctam pulsat Apollo chelyn

Et nemus hoc veterem Cirrhae delebit amorem,

      Hic Aganippeae fons erit instar aquae.

Et quantum lato Maecenas priscus in orbe

60

      Nomen habet, Medices protinus inde feret.

Hunc nos Pierio cantabimus ore nec illi

      Defuerit meriti gratia magna sui.

Dicemus magnos Petrum superasse triumphos,

      Otia dum patriae reddidit ille suae,

65

Nec Ciceronis enim fuerat victoria maior,

      Qua patriae verus dicitur esse pater.

Pierides quamvis longum dicamur in aevum

      Nec levis extiterit gloria principium,

Petrides hinc dici nomen de nomine Petri

70

      Malumus, hinc nostri nominis auctor erit.

Sed tu, si tantos cupias haurire liquores

      Et vitreo tandem spargere fonte caput,

Rivulus hic tenuis, qui nascitur inde, caveto,

      Ne Medicis labens egrediatur agros.

75

Sedulus his lymphis tam laeta rigaveris arva,

      Haec erit usque rotis meta terenda tuis.

Quod modo, si monitus non aspernabere nostros

      Verbaque censebis pondus habere mea,

Hoc ubi tempus erit, totum te fonte lavabo,

80

      Sic fugies nigros in tua busta rogos.

 

3. ad Laurentium Medicen de suis et Cosmi avi
et Petri patris laudibus

Fronde sub Herculea Tyrrheni ad fluminis undam

      Constiteram, siccos dum canis urit agros.

Huc me sive loci species pulcherrima seu me

      Traxerat huc gelidae murmur euntis aquae,

5

Audebam Medicum veteri compulsus amore

      Ludere non claudo facta canenda pede,

Cum me, divinis qui temperat omnia nervis,

      Vocibus increpuit, talia coepta, suis;

Quis furor, ah, demens, te compulit ire per altum,

10

      Nalde, quis undisono credere vela mari?

Non tua tam vastis undis venit apta carina;

      Haec: tenues fluvios parva phaselus amet.

Qui Phrygias quondam potuit describere pugnas

      Et Thetidis quantum filius urget opus,

15

Scribendi possit vix hunc tolerare laborem,

      Vix queat haec numeris facta referre suis.

An, quibus insignis Medices se sustulit olim

      Artibus in caelum, scribere posse leve est,

Cum tantum summi summa virtute decori

20

      Iunxerit ingenio Cosmus et arte bonus,

Vt, dum, quas acer Crassus possederat olim,

      Colligit, et quantas Persia novit, opes

Tot summae fuerit laudes probitatis adeptus,

      Tot gradibus nixus sit pater ille bonis,

25

Vt, quamvis opibus cunctos superarit habendis,

      Vbere quos pingui Tuscia dives alit,

Non tamen inde minus sancti, quam divitis acer

      Optima suscipiens nomina Cosmus habet?

Adde, quod et Musas summo dignatus honore

30

      Incumbit studiis tempora longa meis.

Hinc favet ingeniis doctus doctosque benignus

      Accipit atque inopes sublevat aere probos.

Aemilii quondam magno ditata triumpho

      Roma fuit, Persis cum iuga dura tulit.

35

Non tamen haec cunctos fuerat fortuna per annos,

      Sed consul donec Pansa futurus erat.

Cosmus at in patriam congessit plurima, quo sit

      Publica perpetuum res habitura bonum.

Hinc solus potuit saevos delere tyrannos,

40

      Liber ut in populo floreat inde suo.

Hinc bene promeritos tulit ad fastigia rerum,

      Expertes regni nec sinit esse duces.

Sfortia sit testis, cui quanquam plurima virtus

      Extitit atque animis accumulata novis,

45

Ni tamen hic opibus Cosmi suffultus et acri

      Consilio caperet bella gerenda ferox,

Irrita nimirum cecidissent vota nec illi

      Tot bona promerito fors cumulata daret,

Sfortiadae nunquam servisset Gallia regi

50

      Imperio veteris facta superba ducis.

Ast, ubi se contra magnum perterrita Cosmum

      Sensit conatus illa parare graves,

Viribus haec subito cedens in proelia tantis

      Porrexit victas ad sua vincla manus.

55

Vnde fit, ut, semper vestram qui saevus in urbem

      Inque Fluentinos hostis acerbus erat,

Anguiger hos turmis ita nunc tueatur amicis,

      Nullus ut in tanto constet amore modus.

Sed, tibi si vocem moduletur Musa canoram,

60

      Temperet aut doctam Calliopea lyram,

Non tamen, ut Medices curet modo publica summo

      Munera consilio, Nalde, referre queas.

Vix ego, quae profert sacro de pectore Cosmus,

      Divinis possem concinuisse modis.

65

Nam modo, quot pridem Delphis oracula magnis

      Edideram, dum me Graecia cuncta petit,

Tot, fateor, Medices patria de sede recenset,

      Civibus ut voluit consuluisse suis,

Vt merito Cosmum, Graio quem nomine dicunt,

70

      Quod faciat varia tempora pulchra vice,

Nascentem tali donarint nomine Parcae,

      Nam decus hinc patriae, Cosme, futurus eras.

Cuncta igitur divum gessisti e sorte creatus,

      Haec tua, Cosme, quibus nomina conveniant.

75

Ornasti patrios aurata sede penates,

      Vnde forent Medicae tecta superba domus.

Nam quid templa deum miro constructa decore

      Nunc referam cunctis concelebranda locis?

Arnus dum placidis per terras defluit undis

80

      Parrhasii subiens litora nota maris,

Suspicient omnes tectum laquearibus aureis

      Laurenti atque opibus templa dicata novis,

Florebunt Marci semper viridaria divi

      Et stabunt miris atria porticibus,

85

Sed Medicen tantum nil tollit ad aethera Cosmum,

      Sint opibus quamvis cuncta referta suis,

Quam quod magnanimos divino numine fratres

      Eduxit, patriae lumina bina suae,

Quorum qui maior contendit tempus in omne

90

      Illustris nomen condere in astra suum.

Hic moneo, factis ne te tam grandibus error

      Implicet, hic nostrae nam foret artis opus.

Scipio nam magnus, fateor, sed magnus in armis

      Contudit imperio barbara regna gravi.

95

Si quis at inspiciat, quot vitae commoda Tuscis

      Vrbibus aut Medices quot bona summa tulit,

Non minus esse putet Veneto de foedere parta

      Otia, Petre, tuis te duce longa dari;

Non minus esse putet populi sedare tumultum,

100

      Legibus ut per te pareat inde piis.

Adde, quod est nostris gratissimus ille Camenis

      Inque dies illi gloria maior inest.

Nam, quicunque bibens vitreo de fonte sacerdos

      Musarum lymphis proluit ora sacris,

105

Is canit erranti Permessi ad flumina Petro,

      Surgat ut Aonii quaeque puella chori.

Maecenatis enim fuerant si tempora prisci

      Grata mihi, doctas dum colit ille deas,

Non minus et Medices Cirrhae dignatus honore

110

      Me rapit et Musas in sua vota pias.

Diligit hic doctos verbisque hortatur amicis

      Nec sinit in turpi longa iacere situ.

Vatibus et post haec Petrus dat praemia sacris

      Atque opibus pariter consilioque fovet.

115

Vt Maecenatem cuncti cecinere poetae,

      Quos tulit antiqui terra beata Remi,

Sic omnes patrii divino carmine vates

      Hinc celebrem facient cuncta per ora Petrum.

Hic ego dum Phoebum iam me monuisse putarem

120

      Et finem verbis imposuisse suis,

Protinus auratas modulatus pectine chordas

      Addidit haec primis talia verba deus:

Ne te poeniteat frustra sumpsisse laborem,

      Quod vetui Medicae tangere gesta domus.

125

Iam veniet tempus, cum tu, si coepta sequeris,

      Te poteris factis implicuisse novis.

Nam, qui Pierio semper nutritus in antro est

      Et puer ingenio praevenit inde senes,

Cui datur e nostra Laurentius arbore nomen,

130

      Cui data pro meritis laurea nostra suis,

Ille gubernaclum capiet crescentibus annis,

      Quod pater et patruus, quod sibi tradet avus.

Hic magnum Cosmum referet Petrumque parentem

      Nec volet a tantis degener esse viris.

135

Nanque Fluentinas is cum tractabit habenas,

      Cum populi capiet munera magna sui,

Lydia se quantis attollet gloria rebus?

      Exeret imperio Tuscia quanta caput?

Terrebit cunctos fulvi veneranda leonis

140

      Maiestas nato frena tenente Petri

Et tandem Medica puer hic edoctus ab arte

      Ducet Syllanos ad pia vota patres.

Haec ego vaticinor, quae Iuppiter ipse canenti

      Fatorum longis duxerat ordinibus.

145

Ergo, cum talem roseis Aurora quadrigis

      Felicem vobis advehet orta diem,

Tunc liceat, docto cum grandius ore sonabit

      Spiritus et poteris carmen hiare novum,

Tum liceat summas Medicis perstringere laudes

150

      Et libare meis facta canenda sonis.

Finierat monitus et iam properabat in undas,

      Cum fugiunt oculos talia visa meos.

Haec tibi, quae longi praestent modo pignus amoris,

      Imparibus lusit nostra Camena modis.

155

At, si fata volent Medicum me attingere molem

      Et facient gestis me superesse tuis,

Tunc: alias sumens, Laurenti, in carmina vires

      Audebo Medicae facta referre domus.

 

4. ad Cosmum Medicen de eius laudibus

Cum sim dicturus Cosmum, quo pondere cervix

Atlantis gemeret, duro qui vertice caelum

Sustinuit, nemoris non tantum diva beati

Calliope vocitanda mihi doctaeque sorores,

5

At, pater illarum, multo magis ille vocandus

Es mihi, supremum nutum qui concutis orbem,

Qui regis imperio terras et sidera caeli

Clara facis, genitor, cuius sunt omnia plena,

Te, precor, huc assis, dum me per maxima tantus

10

Raptat amor, cumba dum me iuvat ire per altum,

Nam sine te quisnam divinum dicere Cosmum

Audeat aut tantum possit quis ferre laborem?

Cum variis essent mortales pestibus acti

Vndique cumque forent terraeque marisque tumultus

15

Exorti plures nec longa tumescere bella

Desinerent lateque undarent sanguine fossae

Caesorum, cunctis dum Mars bacchatur in oris,

Cum iam flava Ceres victum deserta negaret

Agricolis, fugiunt dum structas aere catervas,

20

Liber pampineas nec posset collibus uvas

Defendisse satis, furerent dum Martia campis

Classica nec steriles praeberent pabula terrae,

Maxima debilitas penitus mortalibus aegris

Instabat, pestis miseros invaserat artus,

25

Qualem dira fames genuit, cum fessa labore

Corpora non possent vires revocare peremptas.

Sic mortale genus prope iam vel peste vel armis

Exhaustum multos minimum potuisset in annos

Durare et varios morborum ferre dolores,

30

Ni deus, aethereos nutu qui temperat axes,

Iuppiter, heu, casus hominum miseratus acerbos

Omnipotens sedem superos vocitasset in unam.

Est locus, austriferi medio qui vertice caeli

Eminet, huic geminae panduntur cardine portae,

35

Quo superi possint hac atque hac ire frequentes.

Aurea caelicolis lateque sedilia magnis

Dependent circum nitidis ornata lapillis

Testudoque super vario distincta colore,

Quam barri e niveo sustentant dente columnae.

40

Hic pater in solio Vulcani ex arte peracto

Constitit et vultu, quo pellit nubila caelo,

Alloquitur stantes divos ac talia fatur:

Nostis, ut in curis homines sint acribus olim

Versati et quantos bellorum exhauserit aestus,

45

Quae miseros agitet, Discordia, qualis iniquis

Vexarit Bellona modis, hinc tristis ad illos

Pervenit miseranda lues, dum trita labore

Corpora deficiunt variis exercita curis.

Hos quia me scitis solos genuisse capaces

50

Ex iis, qui terras habitant, animalibus altae

Mentis et ad caelum possint qui tollere vultus,

Hos igitur, meditor, ne deseruisse putemur,

Egimus in terris nil nos quo rectius unquam

E tantis demum miseros auferre periclis,

55

Rebus et afflictis extremum imponere finem.

Quod fieri ut possit, superis mittendus ab oris

Vnus erat vestrum, sed enim natura deorum

Non sinit aeternos quicquam tetigisse caducum.

Sic alius, nostra fuerit qui doctus ab arte,

60

Mittetur, liceat certas cui noscere leges

Fatorum nostrasque vices gessisse per orbem.

Hic ego, sit qualis, concepti mente futurus,

Scilicet ut primum nobis erit ille creandus,

Quisque suas in eum vires effundat, ut omni

65

Protinus hic fiat divorum ex arte beatus,

Cui, cum magnorum curas regumque ducumque

Suscepturus eat, latus quos sustinet orbis,

Cosmo nomen erit, Latio quem nomine mundum

Dixerunt, propria ne distet nomen ab arte.

70

Hic igitur, mortale genus quibus ante periclis

Protinus extiterat, tandem depellat et altos

Auferat ex hominum quamprimum corde dolores.

Post modo, quos tristes habuit metus acer, eosdem

Laetitia explebit Medices; tum saecula condet

75

Aurea, quae quondam Saturno rege fuissent.

Hinc igitur Latii longa cum pace quiescent.

Is, quia, cum terras viset neque bella gerentur,

Ni patriae saevos poterunt quae forte tyrannos

Delevisse satis, vitium neque triste sequentur

80

Mortales, virgo superis hinc rursus ab oris

Ad terras veniet longo post tempore visas,

Sic aut nulla quidem veteris vestigia fraudis

Aut pauca extabunt, sed mox quibus ille peremptis

Instituet sanctos Tyrrhena per oppida mores.

85

Ast, ubi de caelo tandem mittetur et imum

Terrarum Cosmus praesens inviserit orbem,

Divini tanto nimbi splendore nitebit,

Quantum acies hominum nequat sufferre videntum.

Hunc ubi vel magni reges magnique tyranni

90

Agnorint, illi sacros impendere honores

Non dubitent, nam quisque deus quot in omnibus aris

Consultus dederat monitis oracla futuris,

Vnus tot sacro promet de pectore Cosmus,

Rebus enim dubiis populi proceresque superbi

95

Consultum e Latio venient, quibus omnibus idem

Certior est Medices Phoebo responsa daturus.

Iuppiter haec multis, at non Tritonia Pallas

Multa refert: Genitor, quis non tua iussa facessat

Aut quis opem tantis non hic velit addere rebus?

100

Per me nulla mora est, quem tu meditare creandum,

Finibus ut Latiis sapiens ita fiat, ut illum

Aequarint nulli Tusca de stirpe nepotes.

Quae cum dixisset Pallas, Cyllenia proles

Ordine subsequitur: Quemquam, rex maxime divum,

105

Praeceptis censes citius parere paternis,

Quam me velle, pater, fuit aut parentior alter

Me tibi, qui rapidos tulerim persaepe calores,

Dum tua quam celeres refero mandata per auras?

Hunc ego, ni solita fuero deceptus ab arte,

110

Divitiis, opibus semper donabo futuris

Innumeris, quales Perses possederat olim

Aut is, qui celeres respersit sanguine Parthos.

At quantum eloquio veniat valiturus et arte

Dicendi, cives referent, quibus omnia Cosmus,

115

Ad patriam longe spectent quaecunque tuendam,

Persuadere potis, varios restinxerit aestus

Bellorum et saevos poterit sedare tumultus.

Praeterea multi e Latio seu forte canoros

Versus astricti numeris seu verba soluti

120

Libera conscribent pedibus, quicunque per aevum

Optabunt longos operum durare labores.

Inscribent Medici vigilata volumina Cosmo,

Tantum nanque sui splendorem nominis addet,

Quisquis ut ad Medicem multo conscripta labore

125

Miserit, hunc hominem dicam, cui nulla futuri

Meta detur, cunctos qui sit victurus in annos

Nec passura sitim videat sua carmina turpem.

Haec ubi divino Cyllenius ore locutus,

Divi, qui media caeli statione sedebant

130

Concordes eadem, summi quae rector Olympi

Dixerat, ingenti sanxerunt cuncta favore.

Protinus est post haec caelesti e sorte creatus

Divorum coetus, fieri quem iusserat omnis,

Mittendum tamen omnipotens non ante putavit

135

Iuppiter ad terras, quam toto pectore sacros

Conciperet divum monitus et honesta piorum

Munera novisset superis versatus in oris.

Ille quibus terras et magnum temperet orbem

More gubernaclum doctus retinere deorum,

140

Conciliis igitur cum plurima tempora Cosmus

Afforet, inter se celebrant quae maxima divi,

Disceret atque homines divina ex arte regendos,

Venerat id tempus, quo Iuppiter aethere summo

Mittat in imperium magnum regnumque futurum.

145

Sunt geminae caeli portae, quarum una deorum,

Altera terrenos nimirum tendit in artus,

Quas circum fertur late candore nivali

Circulus et varium signorum intersecat orbem.

Hinc iter ingrediens Medices ubi sidera Cosmus

150

Splendida deseruit, superorum quilibet illum

Ad cancri portam fuerat comitatus euntem,

Nam licet ulterius nulli prodire deorum.

Huc ubi pervenit Medices, ita Iuppiter altus

Alloquitur Cosmum dicitque novissima verba:

155

Vt noscas, imo quae sis facturus in orbe,

Haec tibi, Cosme, feram; tu condita mente teneto.

Scito, ubi tu Latium propriis virtutibus orbem

Pacaris pacemque dabunt tua gesta benignam,

Nullo te nigram visurum tempore mortem,

160

Sed fore victurum, dum nubila frigidus aer

Dumque feret caelum stellas, dum montibus altis

Versabuntur apri, fluvios dum piscis amabit,

Nam, velut e nobis unum, te, candide Cosme,

Tollere de medio penitus mala Parca timebit.

165

Ast, ubi tu Latiis extremo maxima terris

Gesseris imperia atque vices in tempora nostras,

Huc tibi sit reditus, sedes haec aurea Cosmum

Certa manet, superas ibis rediturus in oras

Aevo perpetuos illic usurus in annos.

170

Haec deus. At Medices animo nihil inde moratus

Ad terram linquens orbem candore decorum

Descendit, nullam Lethaei fluminis undam

Cum degustaret, geminas neque perderet alas,

Lucida cui tanto fulserunt membra nitore,

175

Vt, sedes quanquam Florenti Cosmus in urbe

Ponendas statuit, quo fortunatior una

Protinus haec Tuscas inter caput efferet urbes,

Attamen est adeo latum vulgatus in orbem

Splendor et extremas late diffusus in oras,

180

Vt Nilusque pater mirans atque ultima Thule

Quaereret, unde foret tam clari causa nitoris.

Cum vero nossent, Latiis ut splendor ab oris

Venisset, Tusca quoniam novus Ammon in urbe

Tunc responsa daret, subito concursus ad illum

185

Factus et ex omni Latii regione videndum,

Qui caelo fuerat nuper demissus ab alto.

Venerunt magnique duces magnique tyranni

Suppliciter rebus dubiis responsa petentes.

Qui cum vidissent hominem vocemque relatam

190

Auribus acciperent sacri de pectore Cosmi,

Vsque adeo sensus stupefactaque corda fuerunt,

Vt patriam tandem redeuntes quisquis avitam

Iurarent penitus nullo se tempore quicquam

Vidisse in terris Cosmo divinius usquam

195

Aut se visuros; adeo praesentia famam

Vicerat acceptam cuiusque in mente priorem.

Sic Medicis partes hinc fusum est nomen in omnes,

Vt, Romae fuerat qui princeps optimus olim,

Augusti nusquam celebretur gloria maior.

200

Et merito, quoniam non inferiora togatus

Egerit et patriae verus pater inde vocari

Promeritus fuerit, saevis ex hostibus unus

Quod libertatem saevaque tyrannide texit.

Felix, o nimium felix Florentia, quae te

205

Nunc iactare queas tali pia mater alumno,

Qualem nemo quidem se nunc vidisse fatetur

Hactenus aut Latio iam sperat in orbe futurum.

Hic ita sim demens, tenui qui carmine laudes

Aggrediar memorare novas aut maxima Cosmi

210

Facta Sophocleo nimirum digna cothurno?

Nam puto, si Phoebus divini carminis auctor

Pro meritis ornare velit, vix possit et ipsum

Vix queat ingentem scribendi ferre laborem.

Quis tam doctus erit, digno qui carmine possit

215

Insignem pietate virum laudare? quis usquam

Exprimat, ut Medices superum perculsus amore

Relligione deum priscos superarit avorum,

Cum nullus plures superis impendat honores,

Plura nec ex ullo fuerint in honore deorum

220

Structa vel insigni pulcherrima templa decore,

Arnus, quae, donec leni fluet agmine Tuscus,

Extremis veniens mirabitur advena terris?

Qualis at in Cosmo fuerit prudentia, quale

Ingenium, regit Etruscas dum legibus urbes,

225

Mortali quamvis minus est fas dicere cuiquam,

Hoc tamen haud sileam cunctos, quibus optima curae

Publica res fuerit, vere ingenueque fateri

Omnia se penitus Cosmo didicisse magistro,

Ad bene pertineant urbem quaecunque regendam.

230

Et dubitabis adhuc priscae, Florentia, Romae,

Vnde genus ducis Syllano milite primum,

Te fortunatam longum conferre per aevum?

Quae sit divinos quamvis complexa nepotes,

Imperium terris animos aequarit Olympo,

235

Hoc tamen hanc uno superas penitusque necesse est,

Semper in hoc uno saltem tibi cedat alumno.

 

5. ad Cosmum Medicen

Iam tandem Italiae fugientis prendimus oras,

      Hac Troiana tenus fors premet acta ratem.

Egrediens vastis agitatum fluctibus aequor

      En mea iam portum fessa carina subit,

5

Cum Medicis placido spectentur carmina vultu,

      Lusimus in nomen quae modo pauca suum.

Nunc mihi seu flavas volvat Pactolus arenas

      Seu mihi, quas nutrit Lydia, dentur opes,

Indi seu quicquid reges habuisse putantur,

10

      Seu teneam, quicquid Persica regna ferunt,

Non tamen haec ausim tali praeponere sorti;

      Sat tibi si placeam, Cosme, beatus ero.

 

6. ad Iohannem Medicen Cosmi filium

Prima domus Medicum Latiis quia fulget in oris

      Nec venit Aoniis gratior ulla deis,

Vos decet, o divae, dare carmina pauca roganti,

      Grandia dum Medicis ludere facta paro.

5

Nanque quid esse potest maius, quam pignora Cosmi

      Et natum tanto, Musa, referre viro,

Cum possis dici felix hac sorte, Iohannes,

      Dumtaxat genitor quod tibi Cosmus adest?

At nunc, quod sequeris monitus in cuncta paternos

10

      Et sapiens fratrem consulis inde pium,

Evenit, ut dignus Cosmo videaris alumnus

      Et frater magno digne habeare Petro.

Qui cum plura piis impendant tempora Musis

      Et magnis faveant protinus ingeniis,

15

Tu colis et Musas pariter sanctosque poetas

      Et das pro meritis tu quoque digna satis.

Temporibus nostris aetas concedat avorum

      Nec Maecenatem iactitet illa suum,

Maecenas olim favit nam vatibus unus,

20

      Maecenas unus spesque salusque fuit,

At modo tris Medices Tusca natique paterque

      Vrbe vigent, doctis portus et aura viris.

Felices igitur vates, felicia cunctis

      Tempora, nam Medices otia pacis amant.

25

Hoc praestat sacri virtus quam maxima Cosmi,

      Hoc bona mens magni consiliumque Petri.

Sed, cum dura nimis sors invidiosa senectae

      Audeat, heu, Cosmi laedere membra patris,

Nec sic nodosa pudeat male fata podagra

30

      Indignos Petri iam temerasse pedes,

Neuter ut officio possit modo captus eundi

      Visere, num quisquis iusque piumque colat.

Incedens totam validus tu circuis arcem

      Prospiciens, ne quod fiat in urbe nefas.

35

Si qua tamen reperis veteris vestigia fraudis,

      Per te sunt sacro cuncta relata patri.

Sic aiunt solitum, caelo cum mittitur alto,

      Mercurium summo facta referre Iovi.

Ergo, ubi divino tandem tua pectore Cosmus

40

      Dicta capit gravibus exagitanda modis,

Advocat hic subito Petrum, qui proxima patri

      Invigilans urbi pondera mente gerit,

Atque ita, cum gemini, cari pia cura parentis,

      Assitis, patriae lumen uterque suae,

45

Tunc aperit monitis Cosmus sacer ora futuris,

      Ora, quibus populus gaudeat usque suus,

Nam pia promeritis disponit iura nec ullis

      Egregiis desunt praemia certa viris

Nec sinit, ut nostra quisquam sceleratus in urbe

50

      Evadat poenas, munera digna, graves.

Nec tantum prisci valuit vox magna Lycurgi,

      Dum Spartae leges conderet ille novas,

Aut hic, quem, doctae, quondam vidistis, Athenae,

      Praeceptis cives composuisse piis.

55

O tes mirandas, hominem quis crederet usquam

      Proxima divina cernere mente Iovi?

Cosmus enim natis ubi sanxit cuncta duobus,

      Hoc et uterque suus sensit alumnus idem

Atque palam reliquis per te sunt facta benignis

60

      Civibus et patriae tam bona iura tuae,

Miratur populus pariter sanctusque senatus

      Noster ab humano pectore tanta dari.

Nec minus, est quicunque tua vir in urbe togatus,

      Tot bona qui tuleris, te veneranter adit,

65

Quam quondam fertur magni gens prisca Quirini

      Pompilium precibus concelebrasse sacris,

Nam, populum iustus Romanum Marte ferocem

      Frangeret ut sancta relligione Numa,

Fertur Aricinam Phoebo Musisque sacratam

70

      In vallem solus saepius isse pater

Atque ibi, Romuleae prosint quae plurima genti,

      Egeriam votis consuluisse deam.

Tu quoque divinum fratrem sacrumque parentem

      Consulis ut, Medica numina bina domo,

75

Sic ea, quae populus semper Syllanus adoret,

      Crederis e superis nunc habuisse deis.

 

7. eulogium in Iohannem Medicen ad Cosmum patrem

Heu modo qui laeto dicebam carmine natum

      Florentem ludens, Cosme beate, tuum,

Cogor in extinctum crudeli funere eundem

      Dicere flebilibus tristia verba sonis.

5

Quam cito fata suum vertunt mutata tenorem,

      Quam cito fors diras vertit acerba vices.

Nam quo Syllana florentior alter in urbe

      Aut mage quem decuit vivere, nullus erat.

En tristi subito correptus morte, Iohannes,

10

      Deseris extremis frigida membra rogis.

Non tibi divitiae Medicum, non fama per orbem

      Profuit in cunctis concelebranda locis,

Non tibi, quod, monitis divini edocte parentis,

      Servaris patriae libera iura tuae.

15

Nil etiam casta te relligione deorum

      Tam bene de superis promeruisse iuvat.

Omnia mors rumpit, meritum neque respicit ullum

      Nescia vel sanctis parcere dura viris.

Quin etiam credam, cum sacri pignora Cosmi

20

      Ausa sit e medio tollere acerba gradu,

Hanc quoque perpetuos ausuram attingere divos

      Et natis orbum reddere posse Iovem.

Desinite hinc omnes quicquam sperare futurum

      Longius humana condicione datum,

25

Postquam, qui meritis totum complectitur orbem

      Et trahit aeternos in sua vota deos,

Non potuit Medices natum defendere Cosmus,

      Quo minus infernos transnatet umbra lacus.

At potuit. Quis enim Cosmo neget ulla petenti,

30

      Audeat aut tanto non dare cuncta viro?

Tristia, nam, vitae quae rumpit stamina, Clotho,

      Iurarat Medicos, diva proterva, Lares

Iamque propinquabat thalamo, quo dira Iohanni

      Inferret nigras Parca maligna manus.

35

Sed, cum de nato divino in pectore curas

      Vidisset patrem tunc agitare pias,

Hanc ita divini fregit reverentia Cosmi,

      Vt coeptum subito linquere vellet opus.

Sed vetat hinc sapiens Parcam discedere Cosmus

40

      Verbaque divina talia voce refert:

Ergo, ubi tam firmus fatorum vertitur ordo,

      Qui Iovis e medio defluit usque sinu,

Hactenus ut nullis hominum nullisque deorum

      Contigerit celerem sistere posse rotam,

45

Hunc ego non patiar nostro nunc nomine frangi,

      Sed per me semper intemeratus eat.

Dixerat. Inde suum servavit Parca tenorem,

      Sed quater invito substitit ante pede.

Sic Medices cari constanti pectore Cosmus

50

      Inspexit nati funera cruda pater,

Vt nec Anaxagorae nobis, nec sancta Catonis,

      Qui invicti natos imposuere rogis,

Sint optanda magis tolerandi exempla doloris,

      Quam tua, nam, Medices, tu dare summa potes.

55

Experti hoc cives referunt te protinus omnes

      Esse vel in tota fortius urbe nihil,

Nam, voluit quicunque gravis solatia casus

      Luctibus in tantis debita ferre patri,

Invicti sensit fortissima pectora Cosmi

60

      Nil licet ingenti succubuisse malo,

Sed graviter nati reliquos in morte dolentes

      Solandi munus praeripuisse magis.

Dicite, Cecropiae, si quem vidistis, Athenae,

      Aut vos, Ausonii moenia celsa Remi,

65

Dicite, vos quaeso, dum prisca aetate virorum

      Clarorum vobis copia magna fuit,

Si quem vidistis, vultu qui immotus eodem,

      Quo natum genuit, efferat inde suum,

Invictas et qui praeberet luctibus aures,

70

      Cum dolor afflictae verberat astra domus,

Et quem, dum maestus lachrimas effundit acerbas,

      Non posset populus sede movere gravi,

Praecipue, tanti prae se qui signa doloris

      Ferret, ut in lachrimas cogeret ire feras.

75

Nec tot pampineo suscepit Apulia magno

      Vota nec aegroto tot pia Parthenope,

Quot nunc Etrusca populus Syllanus in urbe

      Suscepit precibus vota pudica piis,

Vt tibi, cui vixdum Saturni exacta maligni

80

      Alterius cursus tertia pars fuerat,

Eiusdem saltem binos evincere cursus

      Concedat pensis Parca severa suis.

Tot sed vota cadunt, quis vos, dum talia, divi,

      Negligitis, possit esse putare deos?

85

Nam modo, qui navem iactatam fluctibus altis

      Ingredier portum cernere visus erat,

Hanc procul a terra rursus surgentibus undis

      Tristius inspexit edere naufragium.

Heu, quam fallaci stultum confidere sorti

90

      Aut dubio quenquam credere vela mari.

Sed, quamvis populus doleat spe captus inani,

      Numina sic votis surda fuisse suis,

Quo, tamen, ipse potest, sequitur te maestus honore

      Et sua dat cineri dona suprema tuo

95

Vexillisque suis, quae sint tibi pignus amoris,

      Exequitur miseris te miser ille modis.

Maxima pars procerum mutata veste fuerunt,

      Dum tanti subeunt funera acerba viri.

Nec penitus tota civis fuit ullus in urbe,

100

      In lachrimas qui se non daret usque pias.

Quin etiam Fesulo dicuntur vertice nymphae

      Tristitia maestas dissoluisse comas.

Heu, quos clamores, tota quos urbe dolentum

      Sensimus et questus edere cuncta novos?

105

Ille dolet misero pertundens pectora planctu,

      Heu, tam munifico se caruisse viro.

Hic petit a cunctis, an cive humanius illo

      Omnibus audierint ante fuisse locis.

Ille refert prisca Medicen pietate Iohannem

110

      Plurima in aeternos dona tulisse deos

Et queritur post haec nimis indignatus in illos

      Talia tam sancto nil valuisse viro.

Est quoque, qui patriam miserans non desinit omnes

      Dicere Syllanos ultima damna pati,

115

Vt nullus Tusca restarit civis in urbe,

      Dum tibi supremas contulit inferias,

Cui non extiteris vel maxima causa dolendi,

      Praestita dum memorat, officiose, tua.

Sic omnes, maesto dum spargunt ore querelas,

120

      Quas dolor infandus cogit inire graves,

Affirmant: Si te potuerunt fata, Iohannes,

      E medio patriae praeripuisse sinu,

Non tamen haec tantum cursu valitura perenni

      Omnia se quamvis vertere posse putent,

125

Tuscus ut aeternos populus bene gratus in annos

      Desistat nomen commemorare tuum,

Ex quo perpetua celebreris laude futurus,

      Papula sideribus dum dabit Oceanus.

Adde, quod et fratris vives pietate. Quis usquam

130

      Dicitur in fratrem plura tulisse pium,

Cum nolit Latio Petrus cessisse Quirino,

      Germani celebrat dum monumenta sui?

Nam, velut illa Remi iuxta se ponere sedem

      Iusserat, ut socio nomine iura daret,

135

Sic Florentinas Petrus dum flectet habenas

      Atque dabit patriae dum bona tanta suae,

In fratrem mira ductus pietate Iohannem,

      Quo nihil extiterat carius ante sibi,

Consiliis urbem patriamque tuentibus ipsam

140

      Continuo referet, quam bonus ille fuit,

Hoc melius, quam si constent simulacra perempti,

      Fraterno vivet frater in ore diu.

At nos de multis, quos iam reor esse futuros,

      Carminibus celebrent qui tua busta novis,

145

In te, quae nostrum, Medices, testentur amorem,

      Haec urnae dedimus carmina pauca tuae:

Syllani cuius fleverunt morte Quirites,

      Dum premit infandus publica cuncta dolor,

Hic situs est prisca Medices pietate Iohannes,

150

      Maxima germani, maxima cura patris.

 

8. votivum carmen ad Apollinem artis medicae deum
pro Iuliano Medice graviter aegrotante

Carminibus vatum semper si, sancte, piorum

      Flecteris et precibus, pulcher Apollo, piis,

Huc, quod Arabs felix aut quod gerit Indica tellus

      Aut Haemi quicquid colligit ora, feras,

5

Et quaecunque putas membris conferre levandis,

      Seu cantus fuerint, pharmaca sive magis,

Nanque decet puero, vexat quem sontica febris,

      Te Medici medicas nunc adhibere manus.

Nam tu sive deus Musarum et carminis auctor

10

      Diceris et medicae sive repertor opis,

Nimirum, Petrus quia sit complexus, utrumque

      Consorti debes, dive, favere tuo,

A Iove si tristes discis nam pellere morbos

      Aegraque sunt curae corpora danda tuae.

15

At Petrus e Cosmo didicit curare parente,

      Ne vitiet mentes ulla cupido bonas.

Hinc bene, cum Medices medicas exerceat artes,

      Conveniunt generis nomina prisca sibi.

Quod, si voce novem mulces et carmine divas

20

      Et nutum servat quaeque puella tuum,

Pluribus at Petrus meritis nec poenitet illas,

      Traxit in arbitrium numina tanta suum.

Si Maecenatem laudant, quod plurima quondam

      Vatibus attulerit praemia digna sacris,

25

At longum Medices etiam dicetur in aevum

      Et veniet meritis par quoque fama suis,

Non modo, quod doctis doctissimus ipse poetis

      Faverit ingeniis, spesque salusque, bonis,

Sed, quia Pieridum miro succensus amore

30

      Hospitio Musas suscipit ille domi.

Nam Petrus Aonio deducens vertice nymphas,

      Hactenus Haemonium quae coluere nemus,

De Pario vitreum construxit marmore fontem.

      Vnde fluat, sacros quae lavet, unda, choros.

35

Quin, prope se quales, hortos, nec Thessala Tempe

      Pulchra vident, doctas iussit habere deas,

Vt possit Petrus Musas audire canentes,

      Quae Medicum laudes sint habitura novas.

Tantus honos Medicis divas nam detinet illas

40

      Deque suo tantum provenit ore decus,

Vt, quotiens lauri virides spatiatur ad umbras,

      Assurgat Medici quaeque Camena Petro.

Haec ego. Tum Phoebus respondit pauca roganti

      Auratae pulsans consona fila lyrae:

45

En precibus votisque tuis, en, Nalde, pudicis

      Assumus, en castus numina flexit amor.

Me tibi Pierides patientur adesse vocanti

      Meque volent Medici cuncta adhibere pio

Et, quanquam lati distinguo tempora mundi,

50

      Cursibus et nostris itque reditque dies,

Hic adero tamen. Interea quis forte deorum

      Lucis agat currus, viderit ipse pater.

At tu, ne dubia suspensus mente traharis,

      Accipe divinis verba notata sonis.

55

Ille Petri Medicis natus, cui multa precaris,

      Liberet ut morbus membra tenella gravis,

Ne dubita, febres quam primum, Nalde, malignas

      Evadet, si quid pharmaca nostra valent.

Ah, quibus ille meo servatur numine rebus,

60

      Afferet aut patriae quot bona summa suae.

A magno, qui, cum deducat nomen Iulo

      In Medica genitus, strips generosa, domo,

Dum longos vitam felix producet in annos,

      Se similem generi nominibusque dabit.

65

Me duce nam vitreo tantum de fonte liquoris

      Versatus nostris hauriet usque iugis,

Vt tibi, qua merito, Laurenti edocte, nitentes

      Arbore iam cinxit lecta corona comas,

Hac itidem fratri nectam de fronde coronam,

70

      Sitis ut e nostro munere uterque pares.

At, postquam veniet nobis maturior aetas,

      Qua patriae liceat res agitare graves,

Extremis tandem victrix Florentia terris

      Finiet imperium facta beata suum.

75

Tunc sinet, Arne, tuis misceri maximus undis

      Ipse suas Nilus Eridanusque pater,

Audiet et Lydos etiam mugire leones

      Subdita longinquis ultima terra plagis.

Cuius ut insignis lucescat gloria palmae,

80

      Crescat et ut Medicae fama decusque domus,

Victrici rursus victorum tempora lauro

      Ornabo propriis ipse deus manibus.

Tunc te felicem dictabis, Petre, parentem

      Et nihil huic sorti praeposuisse voles,

85

Cum donata mea populo comitante corona

      Pignora conspicies bina redire domum.

Haec cecinit Phoebus. Phoebo quis verior augur?

      Quis dubitet vati credere cuncta deo?

 

9. epitaphium in Laurentium Cosmi Medicis fratrem

Postquam te patriae rapuerunt fata dolenti,

      Laurenti, Medicae gloria magna domus,

En Cosmus frater nulli pietate secundus

      Donavit tumulo nunc tua busta novo.

 

10. ad Laurentium Medicen Petri filium

Ecce, Syracusiam cum nunc tibi ludere Musam

      Incipiam, qualem scripserat ante Maro,

O utinam tanti longe vestigia vatis

      Extremo possem tempore docta sequi.

5

Qualiacunque tamen, placida, te, mente, rogamus,

      Vtque soles, Medices, carmina nostra legas.

 

11. eulogium in Cosmum Medicen patrem patriae

Ergo quis infandum poterit narrare dolorem?

      Quis poterit lachrimas explicuisse graves?

Quae mihi, quae poterit carmen spirare dearum,

      Dum gravis affligit pectora nostra dolor

5

Dumque adeo Medicis lugemus funera Cosmi,

      Natus ut extincti frigida busta patris?

Cum, nova praesertim quae iam dictare solebant

      Vatibus Aonio verba notanda pede,

Nunc etiam nigra squalescant veste Camenae

10

      Et solvant tristes in sua colla comas,

Cum graviter Phoebus casu concussus acerbo

      Dicatur maesta conticuisse lyra.

Nam neque Syllani tantum te, Cosme, Quirites

      Extinctum lachrimis condoluere novis,

15

Sed superi, quorum lugendi rarior usus

      Et procul a tristi vivere maestitia.

Quod bene de cunctis adeo si, Cosme, fuisti

      Promeritus, vita dum fruerere pia,

Vt sua nunc maestis tundentes pectora palmis,

20

      Heu, doleant mortis fata severa tuae,

Non precor, e nostro discedat corpore luctus

      Aut sim praecipuae condicionis ego,

Hoc precor, usque adeo laxentur membra dolore,

      Vt pateat stupido pectore vocis iter,

25

Qua liceat, maesto dum fundimus ore querelas,

      Fortunae miseras condoluisse vices,

Qua liceat, patriae dum dantur iusta parenti,

      Debita flebiliter publica damna queri.

Tempus erat, Titan quo fervida signa per orbem

30

      Acrior Herculei terga leonis adit,

Cum prope iam positus supremo in limine vitae

      Senserat extremum Cosmus adesse diem.

Ergo non vanos metuens in corde dolores,

      Inscia quos hominum turba timere solet,

35

Sed constans, veluti qui dudum certus eundi

      Sidereas cuperet rite redire domos,

Advocat hic natum, qui verba extrema parentis

      Audiat, heu, levibus non referenda modis.

Qui simul ac, monitus servaret ut ille paternos,

40

      Divini subiit ora verenda patris,

Naturam nivei Medices imitatus oloris

      Suprema moriens talia voce dedit:

Si morbus gravior tristi vitiata senecta

      Corpora nostra vetat vivere posse diu,

45

Te precor, ut nostri tantas de pectore curas

      Et medicam mittas, quam, Petre, quaeris, opem

Nec tu Parcarum tristem durumque tenorem

      Tam levibus curis flectere posse puta.

Nam me fata vocant, video, nam Iuppiter ipse

50

      Me iubet humanas deseruisse vices.

Non invitus eo nec me mortalia tangunt

      Vota nec est vitae iam mihi cura meae.

Mortales pridem meditans deponere curas

      Me procul hac humili tollere sorte paro,

55

Corporis ut caecis tenebris vinclisque solutus

      Extremum valeam carpere mente bonum.

Quo facere id possim, curas tu, nate, paternas

      Suscipe; sunt humeris pondera digna tuis.

Quarum nulla magis me me nunc urget euntem

60

      Nec magis ingenium degravat ulla meum,

Quam me, quae semper vita mihi carior ipsa

      Extitit, heu, patriam linquere, nate, piam,

Quod te per geminos, tua pignora cara, nepotes

      Oro perque meum, Petre, senile caput,

65

Ardenti ut studio Lydos tueare penates

      Et procul infesto semper ab hoste tegas

Et, quae nunc multos est iam servata per annos,

      Florentis placidus otia pacis ames.

Concordes, moneo, semper complectere cives

70

      Et quibus est patriae maxima cura suae.

His, precor, ut sociis Etrusci frena leonis

      In rectum semper flectere, nate, velis.

Nec tu iustitiae monitus contemne severos,

      Dum statues urbi libera iura tuae,

75

Nanque potes duros populi vitare tumultus

      Hac duce, dum meritus quemque tuetur honos.

Quin, ubi te iustis reges populique videbunt

      Legibus Etruscas instituisse domos,

Vndique convenient ad te, mi nate, frequentes,

80

      Qui rebus cupient consuluisse suis.

O quam conspicies hanc urbem quantaque cernes

      Tempore Lydorum surgere regna brevi,

Cum tibi vel reges potius parere monenti,

      Quam reliquis mores imposuisse, volent.

85

Hic ego, si tenues fuero dilapsus in auras,

      Vt nequeam sedes, nate, videre novas,

Attamen, Etrusci, gaudebo, ut regna leonis

      Accipiam monitis aucta fuisse tuis,

Nam me, quae tenuit vivum tellure repostum,

90

      Suscipiet patriae maxima cura meae.

Iamque vale et nostrum pompis ornare sepulchrum

      Desine; quod terra est, fac, quoque terra tegat.

Vix ea finierat, cum fama accita sinistra

      Advolat huc celeri patria maesta gradu;

95

Nanque suburbanum, quod te, tum, Cosme, tenebat,

      Casibus illa petens venit abacta novis.

Ergo, ubi divini subiit penetralia Cosmi

      Atque patrem vidit patria maesta pium,

Tristibus extemplo Cosmum complectitur ulnis

100

      Effundens querulis verba dolenda modis:

Quis me, quis miseram, genitor carissime, natam,

      Quis me, quis sine te vivere posse putet?

Cui, modo si moreris, cuinam deserta relinquar

      Quisve suo poterit me refovere sinu?

105

Quid vos, fata, iuvat, saevissima numina, tristi

      Funere divinum sic temerare patrem?

An quoque, quod sacrum est, audetis tollere, Parcae,

      Nec pudor est sanctos perdere morte viros?

Quin ego crediderim mortem tibi posse parari,

110

      Iuppiter, et nigros posse subire rogos,

Si modo sic rapitur superum dignatus honore

      De nostro Medices in cava busta sinu.

Dixerat et lateri post haec affixa paterno

      Hinc oculos nusquam dimovet illa suos

115

Et modo defessi permulcet membra parentis

      Et modo dat canis oscula maesta genis.

Interdum saevam tentat si flectere mortem,

      Aut lachrimis posset fata movere piis.

Ast, ubi tot cernit precibus nil fata moveri

120

      Aspera, sed cursum continuare gravem,

Quod superest, cari morientia lumina patris

      Cogitat, heu, tristi composuisse manu;

At nequit infelix subitis exterrita monstris

      Officium patri reddere nata pio.

125

Nanque, ubi perspexit gelidos miserabilis artus

      Extremis Cosmum deseruisse rogis,

Heu, gelidum magno pectus stupefacta dolore

      Concidit in patrios exanimata sinus.

Post, ubi iam stimulis urgens gravioribus illi

130

      Excussit stupide languida membra dolor,

Consurgit pugnis pectus percussa decorum

      Et lachrimis maestas irrigat inde genas.

Hinc, quaecunque venit, gravibus loca questibus implet,

      Dum dolet extinctum patria maesta patrem:

135

Quis te, Cosme pater, saevus mihi casus ademit

      Quisve sacrum potuit vis temerare caput?

Quis te, quis nobis invidit, Cosme, deorum

      Aut quae te rapuit livida Parca mihi?

Cui tantum de te concessum, Cosme, quis ausus

140

      Aeternum tristi perdere morte virum?

An passa est rerum natura extinguere Cosmum?

      Ah, potuit tantum sustinuisse nefas,

Vt modo sustulerit, tali quem sorte creatum

      Ipsa quidem summa finxerat artis ope,

145

Esset ut in terris aliquis, qui mente valeret

      Divina superos aequiperare deos,

Cui foret in cunctis ea mens praesaga futuri,

      Qui foret aut tanto praeditus ingenio,

Vt nihil instaret dubium mortalibus usquam,

150

      Quin hic non acie cerneret ante gravi?

Hinc igitur, quotiens olim te, Cosme, videbam

      Insigni egregios arte praeire viros,

Dum tua consiliis peterent oracla futuris

      Vndique vel summi, turba verenda, duces,

155

Verius et post haec a te responsa referrent,

      Quam possint aliquo reddier illa deo.

Non ego credebam, sic mors inferre per aevum

      Auderet nigras in tua terga manus,

Sed te divina victurum sorte putabam,

160

      Aurea dum geminus pasceret astra polus.

Nunc moreris nec me tecum trahis ecce volentem

      Nec sinis in sortem, Cosme, venire tuam.

Heu, quibus inveniam te nunc, pater optime, terris

      Aut ubi, qui pariter me colat, alter erit?

165

Quid primum deserta querar? Quis damna rependet

      Tanta, quis aut Fesulas temperet arte domos?

Vnus enim noras penitus, quaecunque fuissent

      Sive gerenda domi sive gerenda foris.

Saepe alias quamvis divino in pectore virtus

170

      Laudibus eluxit concelebranda novis,

Hoc tamen egregias Medicis cognovimus artes

      Tempore, quo Lydos presserat ipse furor.

In mea cum miseri saevirent viscera cives,

      Cum timui socias in mea damna manus,

175

Passus es antiquas nimirum linquere sedes,

      In me ne videas vertier arma, pater.

Cum saperes, diro cessisti, Cosme, furori

      Non veritus caros deseruisse Lares,

Ne, tu si contra contendas viribus, ipsum

180

      Cresceret alterna seditione malum,

Tum, si fata mihi tandem meliora venirent,

      Restares patriae spesque salusque tuae.

Ergo, ubi tu Fesulam per me revocaris ad urbem,

      Publica res Medicae noscat ut artis opem,

185

Huc populi patrumque humeris suffulte redisti;

      Quanto candidior hac fuit illa dies.

Sic, ubi compositos Medicum virtute Quirites

      Maximus in placida pace revinxit amor,

Ex illo semper, Medices, tibi maxima cordi

190

      Cura fuit, patrium surgeret imperium.

Hinc memini, summas dum rerum flectis habenas

      Dumque doces Tuscos candida iura patres,

Insubris e Laribus nostris horrenda Philippi

      Agmina consiliis pulsa fuere bonis,

195

Protinus antiquum cum, Piccinine, Mucellum

      Sub iuga credebas posse venire tua.

Nam, licet hoc Lydi trepidarent tempore cives,

      Dum timor insolitos vertit ad arma viros,

Constanti Medices a cunctis pectore Cosmus

200

      Civibus ingentem iussit abire metum

Atque suis tandem melius confidere rebus,

      Dum monet hostiles pellere ab urbe minas,

Donec in Anglari Nicolaus valle subactus

      Milite de nostro maxima damna tulit.

205

Singula sed referam quid nunc bene gesta parentis,

      An, premat ut gravius pectora nostra dolor?

Sed, premat usque licet, moriar prius ipsa, necesse est,

      Praestita quam taceam, candide Cosme, tua.

Tu nostris Calabrum pulsasti e moenibus hostem,

210

      Tu Lusitani fortia castra ducis.

Si quis, at, iniustus surgebat forte tyrannus

      In me, quam primum te duce pulsus erat.

Sicque graves casus et summa pericula summis

      Vitabat studiis Tuscia prisca tuis.

215

Vrbibus Etruscis nec te divinius usquam,

      Consilium patriae qui daret, alter erat.

Acrius ingenio, Medices, te nemo videbat,

      Temporibus dubiis quae faciunda forent.

Ergo, ferox Arago nostros cum forte Quirites

220

      Fideret insolito posse domare iugo,

Consilio tantum, tantum pietate fideque

      Publica res per te constabilita fuit,

Vt Calaber Medica pulsus virtute tyrannus

      Inceptis caderet turpiter ille suis.

225

Nec satis est acies penitus delere molestas,

      Quae me vexassent Marte furente graves,

Sed mihi perpetuos demisti, Cosme, timores.

      Aspice, quas vires patrius ardor habet.

Aspice, quo Medices patriae succensus amore

230

      Hostiles Tusca pellat ab urbe minas.

Ne quis, enim, Lydos auderet forte Quirites

      Viribus interdum sollicitare novis,

Cum duce Bebriaco foedus percussit amicum,

      Civibus Etruscis quod violare nefas.

235

Cum meminisset, enim, qua Gallus mente Philippus

      Saepius indixit bella gerenda mihi

Vtque suis cuperet Lydum domitare leonem

      Viribus et Tuscos diripuisse Lares,

Cum bene novisset post haec te, maxime rerum,

240

      Sfortia, militibus consuluisse meis

Quantaque praeterea constanti e pectore virtus

      Surgeret et quantum mens agitaret opus,

In me ne posset Ligurum saevire tyrannus,

      Amplius ingenuo prospicit ille gravi.

245

Inde videt Lydos monitis hortatus honestis,

      Ne desint summo praemia summa viro.

Nam, tibi Caesareas cum forti e pectore vires

      Cerneret in bellis enituisse novis,

Vt posses armis magnos sperare triumphos

250

      Fortibus et priscos aequiperare duces,

Ni te deficiant comites, qui forte ministrent,

      Sfortia, virtuti commoda quaeque tuae,

Non cessat Medices opibus contendere magnis,

      Non cessat vires accumulare tuas.

255

Sic, dum consiliis Medicum suffultus et auro

      Expugnas populis moenia saeva meis,

Insubris imperio quondam subiecta Philippi

      Gallica pro meritis sunt data regna tibi.

Hinc me maiori iam nunc pietate tueris,

260

      Hinc manet in socio maior amore fides,

In me quam fuit aut odium crudele tyranni

      Illius aut in me quam gravis ira fuit.

Nec tamen, heu, saevam potuerunt flectere mortem

      Tot merita in patriam, Cosme benigne, tuam.

265

Quae cum sint, aderit quisquam, qui lumina nostra

      Perpetuis lachrimis posse carere putet?

Adde huc optatae per te tot commoda pacis,

      Adde huc et nati munera magna tui.

Nam, cum pauca mihi veteris vestigia belli

270

      Restarent Medica frena tenente domo,

Cum Veneti Tuscam cuperent turbare quietem,

      Cum raperet nostros Appulus hostis agros,

Mittitur in foedus Cosmi genitoris alumnus,

      Comprimat ut motus, Mars violente, tuos.

275

Qualis, enim noram, Petri de pectore virtus

      Surgeret aut similis quam foret ille patri.

Nec spes destituit, dum tantae pondera molis

      Sustinet atque iras temperat arte graves.

Dum Petrus egregiam percusso foedere pacem

280

      E Veneto rediens attulit usque sinu,

Sic nati virtute nova, virtute parentis

      Tradita sunt Italis otia longa viris.

Ast, ubi me diris iactatam saepe procellis

      Accipit in tutos mollior aura sinus,

285

Erigis auratos, insignis Cosme, penates,

      Vt vetus Etrusca crescat in urbe decus.

Hinc in honore deum cunctos celebranda per annos

      Condita sunt opibus candida templa tuis;

Candida templa quidem Fesulis suffulta columnis

290

      Quae sint ingenii signa notanda pii.

Nam, quicunque novas spectabit protinus aedes,

      Quas addis sacrae, candide Cosme, cruci,

Quique pio Marci constructum nomine templum

      Viderit aut cameris atria longa novis,

295

Laurenti cernet nitidum quicunque lacunar

      Auratas tecto versicolore trabes

Aut canonum surgens templum sedemque sacratam

      Viset et ut pulchra fornice tecta nitent,

Asseret hic, dudum qui iam tot templa, tot aedes

300

      Ingenti Medicum condidit aere sacras,

In terris olim nulli pietate secundus

      Extitit aut superum relligione deum.

Nec tegit haec pietas Cosmum; tot sacra colenti

      Improba mors nigras iniicit ecce manus.

305

Nec iuvat, heu, doctas semper coluisse Camenas

      Illarumque choris usque fuisse ducem.

Nam, quicunque sacrum cupiens libare liquorem

      Sperabat vitreo spargere fonte caput,

Te duce Cirrhaeas hinc est deductus in oras

310

      Votaque complevit te duce, Cosme, sua.

Quicquid enim, Medices, uni tibi forte placebat,

      Quicquid et ingenium sanxerat inde tuum,

Hoc alacres itidem Nysae sub vertice Musae

      Numine firmarunt tempus in omne suo,

315

Quo te non patrii tantum dixere poetae,

      Qui cuperent frondes carpere, Cosme, sacras,

Sed quoque Bebriaci divino carmine vates,

      Sed quoque te Latii concinuere viri,

Qualia Pierias tentabant gaudia mentes,

320

      Qualia Castalii pectora sancta dei,

Bellerophonteas cum te ductante cohortes

      Spectabant auctos ex Helicone choros.

Nunc mecum, heu, lugent communia damna querentes

      Communemque dolent numina maesta patrem.

325

Nec tantum Caesar, qui fessas dicitur omnes

      In placido Musas continuisse sinu,

Ad lachrimas movit divarum lumina quondam,

      Dum subit extremos morte iubente rogos.

Nunc Medices quantum fato correptus iniquo

330

      In luctum maestas compulit ire deas.

Et merito. Quis enim Latiis erat alter in oris,

      Qui daret, heu, doctis praemia tanta viris?

Num quis erat, Medices, qui non donatus abiret,

      Nomine qui ferret scripta legenda tuo?

335

Ille domum de te suscepit, Cosme, Laremque,

      Hic etiam de te praedia laeta tulit.

Divitiis alius Medicum ditatus et auro

      Invenit ingenio munera quanta suo.

Quid referam, summo quos es dignatus honore

340

      Aut duce te summum qui tenuere gradum?

Enumerare mora est, quot iam, dum praemia dignis

      Digna paras, artes edidicere bonas.

Hinc oratores, hinc sunt mihi, Cosme, poetae,

      Hinc sunt philosophi, turba verenda, graves.

345

At bona quot nobis tecum modo rapta fuerunt?

      Decidimus quanta spe modo, care pater?

Per te iam virgo terris Astraea redibat,

      Vt tecum fraudes pelleret illa malas.

Iam mihi, iam, Medices, te consultore redibant

350

      Aurea Saturni saecla benigna senis.

Iam fore credebam me tandem, Cosme, quod olim

      Caesaris Augusti tempore Roma fuit.

Fallor at infelix fatis confisa malignis;

      Fallor, ut in lachrimis tempora longa teram.

355

Nam mihi quae veniat sine te modo, Cosme, voluptas?

      Pectora quid sine te nostra iuvare queat?

Quid prodest, placida quod per te pace fruamur,

      Quidve iuvant populos otia longa meos?

Si moreris, vitae, Medices, pars maxima nostrae,

360

      Si pater amplexu velleris usque meo,

O saltem exequiis patrium celebrare sepulchrum

      Si visses meritis pignora cara, pater,

Haec aliqua, heu, nobis solatia, Cosme, tulissent,

      Haec lachrimas poterant imminuisse graves.

365

At tu, quem vitam servasti semper in omnem,

      Cum moriens cuperes hunc adhibere modum,

Vsque vetas ullis efferri funera pompis

      Aut Mausoleo condier illa novo.

Ast ego, quae nullis astringor legibus usquam,

370

      Libertas monitis cui data, Cosme, tuis,

Ipsa quidem tali semper dignabor honore,

      De te quae restant maxima facta, pater,

Temporibus priscis quali dignatus honore

      Etrusca nullus civis in urbe fuit,

375

Denique vel qualem Ciceroni Roma togato

      Libera vix uni praebuit una viro.

Nanque pater patriae Tusca vocitaberis urbe,

      Libera dum populis iura petita dabo.

Haec tibi, dum magnum radiis sol circuet orbem,

380

      Constabunt titulis nomina iuncta tuis,

Haec tibi non fatum, non invidiosa vetustas,

      Non tibi longa licet auferat ulla dies.

Dixerat et variis tandem confecta querelis

      Reiicit in fratrem languida membra Petrum.

385

Ille sinu accipiens dictis solatur amicis

      Ac fessam luctu sublevat inde gravi.

Si visum est Medicen fatis extinguere Cosmum,

      Si patre nos privant numina terna pio,

Niteris in vetitum; nam, Ditis busta tenebras

390

      Cum semel intrarunt, ianua clausa manet

Nec revocare datur, cum fuscae ianitor aulae

      Obseret aeterna limina dura sera.

Disce igitur querulis iam finem imponere verbis,

      Disce tuis lachrimis nunc adhibere modum,

395

Ne tibi, ne dubita, desit, qui publica curet

      Munera, qui Fesulas temperet arte domos,

Nam mandata pater, quibus haec tua damna leventur,

      Extremis moriens vocibus ipse dedit.

Praeterea claros Tusca de gente Quirites

400

      Nonne, soror, cernis tot superesse tibi?

En Florentini proceres sanctusque senatus

      Fluctibus en assunt, portus et aura, tuis.

His licet ingenti vexentur corda dolore

      Et veniat luctus ut tibi causa gravis,

405

Hi tamen edocti Cosmi virtute parentis

      Te poterunt tantis eripuisse malis.

His igitur ducibus lachrimis conabor ab istis

      Ad laetos tandem te revocare gradus.

Annuit illa viro et, quotiens solatia quaerit,

410

      Ad notos Medicum confugit ipsa Lares.

 

12. epitaphium in Cosmum Medicen patrem patriae

Etruscis fuerit Cosmo quid maius in oris?

      Omnia si memores, non reperire queas.

Et tamen emoritur Medices. Quis credere possit

      Maxima tam minimo marmore busta tegi?

 

13. aliud in eundem

Fallitur hic, quisquis Medicen putat esse sepultum

      Cosmum, vivit enim, pars meliorque viget.

Illius hac cineres, fateor, conduntur in urna,

      Cosmus at in superas se tulit ipse domos.

 

14. aliud in eundem

Conservatores patriae satis esse tuendos,

      Hanc, quicunque putas, hanc venereris humum.

Cosmus enim Medices iacet hic, quo maior Etrusco,

      Dum regeret patriam, nullus in orbe fuit.

 

15. aliud in eundem

Discite vos, Lydi, Cosmo bene discite, cives,

      Rebus ab hoc vestris imposuisse modum,

Nam, licet Etrusca maius nihil esset in urbe,

      Vult tamen hoc humili marmore busta tegi.

 

16. carmen in Cosmi Medicis patris patriae cadaver
post aliquot annos integrum repertum

Quid mirer Cosmi Medicis durasse tot annos

      Mortis ab extremis integra membra rogis?

Hinc spectare licet, qua te natura creatrix

      In lucem, Medices, condicione dedit,

5

Scilicet, ut vivens animus tua corpora nusquam

      Linqueret, heu, saevae diripienda neci,

Sed, velut est, cunctos semper victurus in annos

      Iuncta simul menti sic tua membra forent.

At, postquam natura videt non posse tueri,

10

      Ipsa quod egregia finxerat artis ope,

Id quia fata negant, negat id quia Iuppiter altus,

      Ortum quicquid erit, vivere posse diu,

Quod potuit, fecit, cunctos ut semper in annos

      Par foret atque animo corpus inane suo,

15

Vt, cum iuncta diu simul haec habitare nequirent,

      Id cuiquam nulla sit quia sorte datum,

Altera pars superis aeternum vivat in oris,

      Altera perpetuos duret in orbe dies.

 

17. ad Petrum Medicen de spe in eum concepta

Mos erat in Latio, populus cum victor ab hoste

      Romuleus niveis ibat eburnus equis,

Vrbs Romana novos ductans cum laeta triumphos

      Vidit honoratos inter et arma duces,

5

Vt quoque diversis Latia virtutibus urbe

      Numinibus veluti templa dicata forent.

Hinc Titus et Paci, rediit cum victor ab hoste,

      Condiderat spoliis templa decora novis.

Romae cultus Honos, Victoria culta, sed illis

10

      A duce Marcello templa duobus erant.

Cana Fides aris albo circundata panno

      Ipsa suis prisco tempore culta fuit.

Ah quotiens populus, saevum, Romanus, in hostem

      Dum fertur, votis spem vocat ante suis.

15

Ah, quotiens victor rediens nova sacra piavit,

      Spes, sibi quod per te vota secunda forent.

Haec diversa locis, haec aurea templa per urbem

      Sunt quoque diversis condita numinibus.

At Medices summas dum rerum tractat habenas,

20

      Dum Petrus Etruscos temperat arte Lares,

Omnibus eduxit templum virtutibus unum,

      Quod, nisi me fallit, stat tibi, Petre, domi.

Hic aris sumit positis libamina prima,

      Quae dea de superis dicitur Erigone.

25

Aurea divinis nec non Concordia votis

      Praecipue, Medices, est, Petre, culta tibi.

Quid sacra nunc referam, patria quot sede litasti,

      Vt Pax Etruscas visat amica domos?

A te Spes certis etiam certissima signis

30

      Creditur, o Medices, in tua sacra coli.

Hinc est, quod cunctos sequor hanc ego laetus in annos

      Pollicitis fisus tempus in omne suis.

Vt reliquae quoniam solidae celebrantur in aevum

      Virtutes Medicis, sacra pianda, focis,

35

Sic quoque sic posito viridi de marmore templo

      In Medica colitur Spes dea certa domo.

 

18. ad Laurentium Medicen de equestri certamine

Mirentur reliqui, galea cur tectus et armis

      Tam poteras longae taedia ferre morae;

Ast ego nil miror, praesentia numina quando

      Perspexi Medici semper adesse pio.

5

Ante oculos iuvenem stimulans gestabat Apollo

      Laureolam, ducibus praemia certa bonis.

Hinc Pallasque manus ac tela regebat in hostem,

      Semper ut adversum stringeret hasta caput.

Quin etiam variosque tibi Venus aurea flores

10

      Legerat ipsa suis saepta Cupidinibus

Hos, bene dum lato meditaris proelia campo,

      Ludicra, si caderes, sternat ut illa tibi;

Vnde potes, Medices, iuvenis fortissime, fortes

      Hi licet extiterint, exuperasse viros,

15

Laurenti, primam donec tibi sumere palmam

      Contigit, o populi fama decusque tui.

 

19. ad Laurentium Medicen

Quod bene Pieridas doctus mulcere puellas

      Saepius ad citharam carmina sancta canas,

Rursus et insignis venias fulgentibus armis

      Defendens patriae libera iura tuae.

5

Vel multi dubitant, num te divinus Apollo

      Intret, ut Etruscos visat amicus agros,

An sis Mars potius, caelo qui nuper ab alto

      Veneris. ut patrios sic tueare Lares.

Ast ego nil dubito, cum sis utrumque deorum

10

      Complexus, nam tu numen utrumque tenes,

Sed, pravis quotiens mavis inferre timorem,

      Audeat in patriam ne quis inire dolos,

Laurenti, faciem Gradivi sumis et arma,

      Sis quibus auxilium, portus et aura, tuis.

15

Inde, probis quotiens animos das civibus aut cum

      Exponis meritis praemia digna viris,

Sumis Apollineos habitus et pectore toto

      Concipis aurata verba canenda lyra

Atque ita tam suavi profers modulamine carmen

20

      Et tam divinos concinis ore modos,

Vt Phoebus veluti superos deducit ad ipsam

      Temperiem cithara carminibusque sacris,

Sic cives numerisque tuis fidibusque canoris

      Ad pacem Lydos composuisse queas.

 

20. ad Petrum Medicen

Aureus es totus, Medices; tibi cuncta refulgent

      Aurea, sunt mores, aureus est animus.

Aurea quin etiam surgit de pectore virtus,

      Sunt, Petre, quae dicis, aurea, quaeque facis.

5

Te duce pax rediens ramo felicis olivae

      Aurea per populos ambulat ecce tuos.

 

21. ad Laurentium Medicen

Si tibi iam pridem, Laurenti edocte, nitentes

      Ornavit merito laurea casta comas,

Attamen, es pacis quoniam tu proximus auctor,

      Proxima quod patri pondera mente geris,

5

Te quoque felicem capiti decerpere olivam,

      Quam geris, et lauro conseruisse decet.

 

22. ad Laurentium Medicen

Aurea cum primum Dictaeus saecula princeps

      Condiderat priscis saecula nota viris,

Visa pudicitiae vestigia prima fuerunt,

      Tunc castas tellus coepit habere nurus.

5

Romuleam post haec eadem celebrata per urbem

      Vltima Tarquinio regna tenente fuit,

Candida cum sacri Lucretia casta pudoris

      Matribus exemplum grande dedit Latiis.

At nunc Etruscas similis dea rursus in oras

10

      Ex illo tandem tempore casta redit,

Talia sed sumpsit formosae membra puellae,

      Qualia Tyndariden vix habuisse putem.

Adde, quod et voluit Lucretia casta vocari,

      Cum memor antiqui nominis illa foret,

15

Quae licet humano lateat sub pectore diva

      Atque hominis speciem praebeat ipsa novam,

Attamen, ut primum, Medices tu callide, nosti

      Rite sub humana fronte micare deam,

Illam, qua teneris fueras imbutus ab annis,

20

      Coepisti pura purus amare fide

Et, facies quanquam patria discedere ab urbe

      Dicitur, et Tuscas linquere velle domos.

Nam, cum, Laurenti, non sit mortale, quod optas,

      Cum te nil praeter vota pudica iuvet,

25

Haec, quascunque petat sedes, ubicunque moretur,

      Te, quod semper erit, semper amare decet.

 

23. ad Laurentium Medicen

Vt bene conveniunt, per te quia clareat uxor,

      Clarici, Medices, nomina clara tuae,

Vt te, quod laurum nomen petat et tua virtus,

      Clarius urbe tua cernitur esse nihil,

5

Sic, superos, pulchra faciat te prole, rogamus,

      Tu velut es, clarum clara puella patrem.

 

24. eulogium Petri Medicis Cosmi patris patriae filii

Quid totiens in nos ruitis, crudelia fata,

      Dum cupitis Medicam sic temerare domum?

Nonne satis damni tulimus, cum morte nefanda

      Sustuleras Cosmum, Parca maligna, patrem?

5

An quoque vos graviter livor malus urget et atras

      Omnibus iniicitis invidiosa manus?

Sic est; invidia patrii solatia casus

      Tanta quidem per vos rapta fuisse puto.

Vos Petrum rapitis, ne sit, qui forte rependat,

10

      Quod tulimus Cosmo deficiente malum.

Iustior Etrusca quisnam fuit alter in urbe

      Aut bene promeritis qui magis aequa daret?

Testis erit, Medices, sanctus tibi, iuste, senatus,

      Dum pia dat populis te duce iura suis.

15

Romani summa quamvis virtute Catonem

      Vel summos referant aequiperasse viros,

Laudibus in caelum tollat licet ipsa vetustas,

      Quas condis, leges, sancte Lycurge, pias,

Nil tamen ad Medicen, si nunc bene cuncta requiras,

20

      Quae bonus Etrusca gessit in urbe Petrus.

Sed, quanquam numero tot sunt ea facta, canentis

      Vt neque cuiusquam lingua referre queat,

Non tamen inveniam, te nunc quod dicere possim

      Iustius in cives, Petre, dedisse tuos,

25

Quam gravis, heu, furor Etruscam cum perculit urbem,

      Impulit et Tuscos cum capere arma patres,

Nanque piis Cosmi monitis instructus et arte

      Non sinis, ut gravius crescat in urbe malum.

At, quicunque fuit furiis agitatus iniquis,

30

      Instruis hunc patria doctus ab arte virum,

Ne, sese velit, heu, miserum patriamque suamque

      Perdere nec sanctos eviolare focos.

Quae vox ut primum populi pervenit ad aures,

      Sensit et id magnum commonuisse Petrum,

35

Non aliter, quam cum varie spirantibus Euris

      Tempestas medio nascitur atra mari;

Si tamen adveniens placidum caput efferat undis

      Neptunus, tristes ii posuere minas,

Sic, populus licet ipse faces cepisset et illa,

40

      Heu, gravis impulerat quae capere, arma, furor,

Vt natum pietate gravem videre parenti

      Persimilem patriae tot bona ferre suae,

Deponunt animos ponuntque ferocia patres

      Syllani penitus corda volente Petro.

45

Hinc est concursus Medicas ita factus ad aedes,

      Quantus ut extiterit, non memorare queas,

Et procul: O Cosmi stirps o generosa parentis,

      Publica cuius et est iuncta salute salus.

Nos tibi confisi venimus precibusque pudicis

50

      Oramus, patriam nunc tueare piam,

Haec tibi nanque suos commendat maesta penates

      Inque tuos refugit fluctibus acta sinus.

Quam tamen ut possis melius servare, precamur,

      Incolumi caveas ut tibi, Petre, prius

55

Hancque prius tutare domum, qua stante putamus

      Triste nihil patriae posse nocere tuae.

Hoc cupiunt omnes pueri matresque virique,

      Hoc plebs, hoc populus concupit ecce tuus.

Morte tua, nam, si nimis invidiosa fuere

60

      Fata quidem nobis invidiosa nimis,

Hoc tamen inde boni capimus, quod stantibus istis

      Aedibus et salvis tempus in omne tuis

Civibus aeternum stabunt ea moenia Tuscis,

      Stabit et excelsis curia Tusca minis,

65

Hac domus ista trium nam condicione sororum,

      Hoc Iovis imperio constabilita fuit,

Audeat, ut, quicunque tuos violare penates

      Impius aut Medicas perdere fraude domos,

Publicus hic hostis fiat, penitusque necesse est,

70

      Inferat ut patriae bella gerenda suae.

Quos Petrus ut populi monitus accepit et acer

      Haec sibi cognovit, quae faciunda forent,

Nec mora; se natosque duos sedemque paternam

      Civibus exposuit rite tuenda bonis.

75

Hinc totum sese ad patriam sic vertit et omnes

      Sic opibus cives consilioque fovet,

Quattuor ut spatio sedans mala cuncta dierum,

      Quod grave pendebat, pelleret urbe nefas.

Quid tamen, heu, patrios Medica virtute penates

80

      Hostibus a saevis eripuisse iuvat?

Quid vacuam tanto patriam fecisse periclo,

      Arpinas quantum depulit urbe Remi,

Tempore quo dirus docuit Catilina Cethegum,

      Arma vel in patrios impia ferre Lares?

85

Consulis egregio, nam, si defensa benigi

      Hostibus expulsis munere Roma fuit,

Non tamen extiterit Ciceronis gloria maior,

      Quam tua, pro meritis quae tibi, palma, venit.

Nam, procul a patria quanquam bonus ille senator

90

      Coniuratorum iussit abire manus,

Civili non id sine sanguine fecit, at ipsos

      Auctores scelerum sustulit ante malos.

At contra Medices patria virtute tumultum

      Sic bonus Etrusca reppulit urbe gravem,

95

Vt neque sit coeptus quisquam sceleratus haberi,

      Ni sibi qui celerem corripuere fugam.

Non laqueo quisquam periit saevaque securi

      Percussus Tusca civis in urbe fuit,

Tu solus tu nanque nefas, divine, putasti

100

      Civili miseram sanguine tingere humum.

Nec tamen, haec quamvis ita sint, tibi saeva pepercit,

      Ausa sed est sanctum tollere, Parca, virum.

Nam, tibi si solum virtus haec una fuisset

      Aut tibi si iusti nomina sola forent,

105

Debuit ipsa tamen tantae virtutis alumnum

      Lurida mors manibus non temerare suis.

Sed, cum iustitiae divinis artibus olim

      Non modo Tyrrhenos viceris usque tuos,

Omnibus at fueris nec non clementior unus,

110

      Quos aluit placidis Arnus Etruscus aquis.

Quid tantum morti de te licuisse putemus,

      Vt geminas in te laeserit illa deas?

Nam, cum sint hominum propriae patris atque deorum

      Virtutes, animo quae placuere tuo,

115

Hae te divinum faciebant rite nec ipsos

      Mortales inter connumerandus eras.

Tu tamen emoreris nec te tua maxima virtus

      Protegit a nigris, Petre benigne, rogis.

Quid fieri non posse putem, si pectora summi

120

      Summa tui, Medices, mors subitura rapit?

Non magis in tota quicquam fuit urbe severum

      Te, Petre, dum Medica proteris arte nefas,

Tristior haud alter fuerat, dum legibus aequis

      Prospicis, ut sceleris fiat in urbe nihil.

125

Si tamen aspiciant homines, quam semper in omnes

      Te mitem patria gesseris arte probos,

Laetius in tota dicent nihil urbe fuisse

      Nec mage quod mentes attrahat arte bonas.

Caesaris ingenium laudant si forte, quod acer

130

      Omnibus ignovit vel quibus hostis erat,

Tu, Petre, laudandus magis es, quia parcis et illis

      Non modo, quos error compulit in furias,

Perdere sed qui te natosque tuosque parabant,

      Funditus ac Medicam tollere fraude domum.

135

Haec, ego, qui faciunt, non iam mortalibus ipsis,

      Sed similes superis esse putabo deis.

At nihil est tutum morti; nanque optima semper,

      Heu manibus veniunt dilaceranda suis.

Dicite, de tanto, cives, quid principe restat?

140

      Quid, nisi, vix tandem parva quod urna capit?

Quem modo de Latio populi regesque petebant,

      Quem modo, quem summi turba verenda, duces

Hunc cito de manibus patriae sua fata dolentis

      Improba mors rapiens in cava busta trahit.

145

Ergo quis infandum possit narrare dolorem?

      Quis possit lachrimas explicuisse graves?

Qui tibi tunc sensus, Lucretia casta, fuerunt,

      Qualis in exangui pectore languor erat,

Cum complexa viri corpus frigentis et ora,

150

      Heu, cadis in miseros exanimata sinus?

Vix duo, vix maestam fratres - miserabile visu -

      Coniuge te poterant vellere casta pio.

Heu, quem non dolor ille tuus, dolor ille coegit

      In Lachrimas hominem protinus ire novas?

155

Movisses tigres duras, maestissima coniunx,

      Durius aut si quid gignere terra potest.

Tu fatum crudele vocas, crudelia certe

      Sidera, quae tantum sustinuere nefas.

Quis dolor, heu, natas tenuit matremque nurumque,

160

      Oscula cum lachrimis mixta dedere piis?

Clamor, at, iste domus ubi tam lachrimabilis aures

      Venerat ad populi, vox miseranda, tui,

Tam magni subito dederat nova signa doloris,

      Maestus ut ad lachrimas moverit ille feras.

165

Vrbe quis in Tusca fuit hoc clementior alter?

      Hic ait et lachrimis irrigat ora piis.

Ille timens rebus dubiis maestissimus ipsam,

      Heu, patriam tanto cive carere dolet

Et dolet et tantos effundit pectore questus,

170

      Hoc nihil ut populo tristius esse putes.

Morte nec, heu, Petri cepit minus ille doloris,

      Romani quondam quam subiere patres,

Te male cum ternae rapuere, Auguste, sorores,

      Civibus extiteras qui decus omne tuis.

175

At mirum potuit, Medices, cui forte videri,

      Si modo te populus luxit, amate, tuus,

Te duce cum semper duro defensus ab hoste

      Servarit patriae libera iura suae?

Hoc mirum, hoc est, Petre, tuo tot funere reges,

180

      Tot lachrimas summos non tenuisse duces.

Nam, qui Bebriacas ductat virtute cohortes,

      Qui tenet anguigerae tecta superba domus,

Te, Medices, comitem non aspernatus honestum,

      Quas. geris in rebus, te caruisse dolet

185

Et dolet et, patres quae damna gravissima Tuscos

      Ceperit et populos, edocet inde, tuos,

Hinc rex ille novus, cui paret Apulia, certe

      Tristis in interitu dicitur esse tuo,

Non aliter, quam si cari sibi fratris adempti

190

      Viderit in nigris membra perusta rogis.

At modo quid referam, Medices, mortalia corda

      Interitu graviter congemuisse tuo?

Nos quoque, nos superas etiam tua fata dolentes

      Protinus in lachrimas sensimus ire deas.

195

Nam vos, quae Cirrhae tandem iuga summa tenetis,

      Vos, quae Castalia membra levatis aqua,

Vos etiam Medicis tam tristi in funere Petri

      Tristibus a lachrimis abstinuisse negant,

Et merito, quis enim tota fuit alter in urbe,

200

      Qui mage promeritis praemia digna daret,

Maiori aut doctos qui sit dignatus honore,

      Qui magis aut summis faverit ingeniis?

O spem fallacem, tuto quae perfida portu

      Saepe ruens miseris irrita vota facit.

205

Sperabant cives quot, dum tibi vita manebat,

      Te duce vel summum posse tenere gradum?

Magnorum iusta docti quot sorte laborum,

      Heu, sibi credebant praemia certa dari?

In luctu nunc ecce gravi lachrimisque senescunt

210

      Nec sine te quisquam vivere posse putat.

Quin etiam tristes, tua maxima numina, Musae,

      Hactenus Etruscas quae coluere domos,

Quaerere nunc alias sedes voluisse putantur,

      Amplius et Tuscum nolle habitare nemus.

215

Et facerent gravibus nimirum casibus actae,

      Publica ne videant orba parente suo,

Has natus nisi, Petre, tuus monuisset, ut illam

      Incolerent sedem quam tenuere diu.

Nam, videt has ubi forte deas Laurentius acer

220

      Etruscis iam iam cedere limitibus,

Has verbis revocans nimirum hortatur amicis,

      Hortos ut teneant, quos habuere prius,

Vt sacrum, Pario qui constat marmore, fontem

      Hauriat, ut quondam, quaeque Camena, domi,

225

Ne dubitent, ut morte patris linquantur inanes,

      Sedibus aut careant, quas dedit ante pater,

His ducibus nanque ille deis tua damna, rependet

      Filius et quod res publica triste tulit,

Vt, Petre, quod fueras Cosmo, divine, parenti

230

      Filius, hoc itidem fiat et ipse tibi.

 

25. ad Laurentium Medicen

Vt Cosmus Medices fuerat pater urbis Etruscae

      Vtque Fluentinas texit ab hoste domos,

Vt Petrus hinc summi tenuit praecepta parentis,

      Dum Lydos Medica temperat arte Lares,

5

Sic es virtutes tu nunc utriusque secutus

      Sicque patrem solers, sic imitatus avum,

Vt, quot, Laurenti, laudes adiere vel ambo,

      Vnus tot factis promereare tuis.

 

26. ad Laurentium Medicen de Lucretia eius filia

Credimus historiae si quid, Lucretia priscis

      Exemplar summi casta pudoris erat;

Temporibus nostris etiam Lucretia mater

      Vna pudicitiae gloria summa fuit.

5

At modo, cum nuper Romano a sanguine creta

      Sitque tuo, Medices, orta puella tibi,

Antiqui referat quae nomina sancta pudoris,

      Quae simul et matris nomina sacra tuae,

Vt puto, si vitae non fila abrupta trahantur,

10

      Castior una tibi nata duabus erit.

 

27. ad Laurentium Medicen de legatione
sua ad pontificem maximum

Qui petis auspiciis Romam maioribus urbem,

      I, Medices, patrios defer in astra Lares,

I modo, sed nostri nusquam tibi cura recedat,

      Sic, quodcunque velis, dent pia fata tibi,

5

Nam, nisi prospicias, veluti cupis, optime, nobis,

      Ni tuus aeternum nos tueatur amor,

Non queat aut quisquam nostrum bene fungier aura,

      Non queat aut rebus consuluisse suis.

 

28. ad Laurentium Medicen

Si tibi Pierides curae, si Phoebus Apollo,

      Es quibus Etrusca solus in urbe pater,

Te precor, o vates vatum, tibi cura supersit

      Musarum, veluti sic tua turba sumus.

 

29. ad Laurentium Medicen

Mirantur multi, cur vel pater ante vel ipse,

      Par fuit ingenio cui grave nomen, avus

Haud mihi pauperiem mites duxere levandam,

      Qua nimis infelix tempora longa premor,

5

Praesertim, cum, quae fuerim meditatus in illos,

      Haec utrisque viris grata fuisse ferant.

Ast ego nil miror, cum sim mihi conscius ipsi,

      Quam fuit, heu, rebus fors inimica meis,

Quam nulli quondam fuit exuperanda tuorum,

10

      Optarint quamvis vel bona cuncta mihi,

Durities fati et quoniam mihi tanta maligni,

      Tam fuit et nostris invidiosa bonis,

Posset ut illa gravis Medices utrosque benignos

      Vincere, ne dederint, quae cupiere, bona.

15

At, cum pro summis, Laurenti maxime rerum,

      Summa tuus meritis sidera tangat apex,

Vt modo non homines tantum superasse vel omnes

      Dicaris, placidis quos tulit Arnus aquis,

Sed quoque vel supero par nunc habeare tonanti,

20

      Sidera cui parent, cui mare, terra, polus,

Cum sapiens Parcas et inexorabile fatum

      Subiicias pedibus, vir memorande, tuis,

Vt neque, fatorum, fiant, quae postulet ordo,

      Amplius, haec sed, quae sint tibi visa prius.

25

En, age, ne dubita sortem superare malignam,

      Victori victas en dabit illa manus.

Annue tu tantum; duce te bona cuncta sequentur,

      Censueris monitis quae mihi danda tuis.

 

30. ad Laurentium Medicen

Cum peterem summum, Medices, tibi fisus honorem,

      Sis utinam cuius tu dator usque tuis,

In me quam bonus es, licuit spectare volenti,

      Mens bona quamque tibi, quam bonus est animus.

5

Nam mihi respondes haec te, quae forte petissem,

      Facturum verbis non modo cuncta bonis,

Vtile sed censes addendum mitis honesto,

      Socratis ut ratio te docet arte gravis,

Quem cum forte sequi divino ex ore locutum,

10

      Rebus ut in reliquis, hac ita parte velis,

En, age, sic semper tibi sit pulcherrima proles,

      Sic videas natos tempora longa senes,

Sic leo Tyrrhenus semper tua iussa facessat

      Teque volens patriae dictitet usque patrem.

15

Incipe, sive prius dandum mihi ducis honestum,

      Vtile seu potius praeposuisse iuvat;

Incipe, nam laus magna tibi tribuetur, amici

      Si dum tam fidi causa salutis eris.

Diceris fati sortem superasse malignam,

20

      Vix ea cum summo sit superanda Iovi.

 

31. ad Laurentium Medicen de adventu
Elionorae regis Apuliae filiae

Aeneam velut Anchises Simoentis ad undam

      Protulit, unde Phrygum surgat in astra genus,

Vt domus Aeneadum Latias penetraret in oras,

      Conderet atque tuos longior, Alba, Lares,

5

Sic hos divina Medices sibi sorte penates

      Cosmus inauratos condidit ante pater,

Vt genus inde suum Tuscas bene temperet urbes

      Legibus et patrias ut regat arte domos

Vtque sit hospitium regum strips tanta novorum,

10

      Vt domus haec ducibus sit decus una bonis.

Iulius hinc rursus Medica viget alter in aede,

      Nomina qui referat, pulcher Iule, tua.

Hinc rursus lauri silvam Laurentius heros

      Plantat, ut haec ramos tendat in astra suos,

15

Quae tamen in nullum iam desinat inde Neronem,

      Dum malus in scelerum rex genus omne ruit,

Sed quae perpetuos vireat mansura per annos,

      Laurenti, Tuscae dum pater urbis eris,

Dum genus Etrusca perstabit in arce tuorum,

20

      Dum dabit et patriae candida iura tuae.

 

32. ad Laurentium Medicen

Tam bene conveniunt divino carmine, vates,

      Haec tibi, Laurenti, quae bona summa canis,

Quam bene, qui summas rerum pertractat habenas,

      De summo summus disputat ille bono.

 

33. ad Laurentium Medicen

Mittimus ista tibi Troia ex ardente recepta,

      Dum nos infidi iactitat unda maris.

Si quando Latium dabitur portusve quietus,

      Vt duce te iam nunc cernitur ille mihi,

5

Tunc ea dona tibi, quae pax gerit aurea secum

      Quaeve quies, Medices, continuata dabo.