Filippo Beroaldo endecasyllabon ad Asinum Aureum

I dextro pede, Sidere et secundo

Felix pannoniam petas Aselle,

Te non aspera saxa, non uiarum

Scruppi, flumina, cespites, lacunae

5

Cliuorum salebrosa, senticeta

Delassent: iter hoc laboriosum

Transcurras sine claudicatione.

Commentaria nostra sarcinasque

Perfer nauiter, offerasque Munus

10

Petro Pontifici pio eloquenti,

Quo nil doctius elegantiusque,

Quo nil sanctius est benigniusque.

Is te comiter obuioque gressu

Gratanter capiet, statim refectum

15

Vnguento, Ambrosia, Toro fouebit.

Tunc molli satur educatione

Fies delicium tui patroni,

Gustabisque rosas, eris Torosus

Splendens Floridus aureusque Asellus.

20

I dextro pede, Sidere et secundo

Felix pannoniam petas Aselle.