Cupido
Conscia curarum et fidi internuntia cordis,
Quae dominae longa iuncta es amicicia,
Daphne, de nobis loquitur quid Panthia tecum
Deque suo sentit (dic, rogo) mancipio?
5
Estne oblita mei nulloque accenditur aestu,
Mutuus an pulchro pectore vivit amor?
O utinam vivat parilique calore calescas,
Panthia, sitque tuis ossibus ignis edax!
Quantum Aetnei ignes, Vesuvina incendia quantum
10
Et Lipareus ager flagrat et Aeolius,
Tantum nostra tuo flagrant precordia amore,
Ardet mens, animus totus et ingenium.
Nunc scio quid sit amor, nunc arcus, tela, sagittas
Sentio flagrantes experiorque faces;
15
Nunc te, celestis, nunc te, plebeie Cupido
Noscimus et quantum pollet uterque deus.
Dogmata divini memorant si vera Platonis,
Sunt geminae Veneres et geminatus Amor.
Celestis Venus est nulla generata parente,
20
Quae casto sanctos nectit amore viros;
Huic comes est magnus deus ambrosiusque Cupido,
Quem docti norunt egregiique mares.
Altera sed Venus est totum vulgata per orbem,
Quae divum mentes alligat atque hominum,
25
Improba, seductrix, petulans, lasciva, proterva,
Blandiloqua, illudens, imperiosa, procax;
Hec et ceston habet, qui nodus discolor omnes
Blanditias gestat, pharmaca, nequitias;
Hanc comitatur Amor, facibus qui pectora sevus
30
Vrit et infernis imperat et superis.
Subdolus, impostor, mendax, truculentus et asper,
Blanditiis pollens, fraudibus atque dolis,
Hic domitat pecudes, pisces, insecta ferasque,
Monticolas Faunos silvicolasque deos.
35
Hic mortale genus pharetra succinctus et arcu
Et face debellat celicolasque deos.
Pocula dat dulci circumlita melle, sed intus
Fel gerit et largam fundit amariciem.
Principio iuvat et mentes demulcet amantum,
40
Mox ferus exagitat despoliatque rapax.
Divitias lacerat, cum damno dedecus affert,
Emollit mentes ludificatque ferox.
Distrahit, exanimat, cruciat versatque rotatque
Carnificisque truci fungitur officio.
45
Improbe amor, quantis mortalia corda fatigas
Curis et quantis, saeve, cupidinibus!
Perfide, quot iuvenes iugulasti quotque puellas!
Quot tua precipitant spicula et insidiae!
Testis Abydenus iuvenis, tibi quem rapit Orcus
50
Helesponthiaco, Sexta puella, mari;
Testis Priamides, qui, dum Spartana petebat
Connubia, evertit seque suumque genus;
Testis Tarquinius, cui dat Lucretia raptos
Per vim concubitus imperiumque rapit.
55
Iphis Anaxereten dum non tolerare superbam
Sustinet, infoelix a trabe pendet onus.
Non pudet Alcidem gestare monilia collo
Lidia et ingenti ducere pensa manu.
Vertitur in fontem Biblis Phebeia, Cauni
60
Dum petit amplexus fratris et ille fugit.
Myrrha quoque infando correpta cupidine stacten
Sudat odoratam deliciasque parit.
Lesbia quin etiam perculsa cupidinis oestro
Sappho de celsa Leucade membra dedit.
65
Caelicolis risus Mars et Cytherea fuerunt,
Mulciberis vincti retibus atque dolis.
Quid memorem erumnas hominum cladesque deorum,
Quos tua percussit, dire Cupido, manus?
Ipse Panomphaeus quotiens fit fabula turpis
70
Iuppiter et solio labitur etherio,
Vt tua sectetur dictata, nec ire recusat
Sub iuga et imperium ferre Cupidineum!
Taurus in Europa est, Satyrus Nycteide, cycnus
In Leda, Alcmenen comprimit Amphitrion.
75
Ergo ego, cum videam superos ipsumque Tonantem
Ire sub imperium servitiumque pati,
Non gemo, non doleo de me, pharetrate Cupido,
Si figis castris lauta trophea tuis.
Cuncta feram patiarque libens, iam signa tubasque
80
Incipioque artes nosse Cupidineas.
Omnia iam novi: docuit stratagemata et astus
Sevus Amor, non sum tiro sed emeritus.
Me lachrime et longi doctum fecere labores,
Perpetua anxietas excubiaeque graves;
85
Panthia me docuit qui sint in amore dolores,
Affectus, curae, gaudia, damna, doli.
Nunc scio quas leges, quae iura aut dogmata sevus
Tradit Amor: scripsi singula et edidici,
Quae spes quive timor, quod bellum, foedera, quae pax,
90
Induciae fiant atque inimiciciae.
Nunc scio quanta gerat secum mens prelia amantum
Quantaque mobilitas dissidiumque premat,
Hoc velit, hoc nolit, cupiat quod spreverat ante,
Fluctuet ut glauci fluctuat unda sali,
95
Vt mens infelix alieno in corpore vivat
Vtque animus dominae migret in hospicium.
Nunc scio quam largi sunt fletus utque medullis
Ossibus et venis fervida flamma latet,
Vt sine febre dolet, sine morbo languet amator,
100
Vt somni vigiles, irrequieta quies,
Vt rubet, ut pallet subito mutatque colores
Sive pudor vexet pectora sive timor.
Nunc scio ut infractae voces mutilataque verba,
Vt coram domina cor salit atque tremit,
105
Vt quam longa gravi suspiria corde trahuntur,
Vt modicus risus, multus amaror inest,
Vt gaudet leta, plorat plorante puella,
Induit et vultus vultibus alterius.
Nunc scio ut infelix dominae vestigia querit
110
Et reperisse timet mobilitate levis;
Genua labant quotiens fastosae limen amicae
Transit et in toto corpore membra tremunt.
Nunc scio quantus amor supra caput instet amantum
Atque omnem sophiam consiliumque fuget,
115
Condita quam parvo sint larga absinthia melle,
Lurida vel quantum pocula fellis habent.
Malo ego Lerneae immedicabile virus Echidnae
Oraque Avernalis terna subire canis,
Cum Libyco nudas monstro exercere palestras
120
Erumnasque graves Herculeasque pati,
Quam colluctari tecum, pharetrate Cupido,
Et perferre tuas, imperiose, faces.
Numquam liber erit, numquam, mihi crede, beatus
Aut probus aut prudens quisquis amator erit.
125
Vita erumnosa est, mors est infamis amantum:
O felix, quisquis talia non pateris!
O felix, Veneri medium qui porrigis unguem
Et rides arcus, spicula, tela, faces!
Ast ego, quem sic dii voluerunt vivere, vivam
130
Emoriarque tuum, Panthia, mancipium.