Filippo Beroaldo carmina edita 11

Cura dell'edizione digitale: L. Mondin, 2023

Altre sezioni


In cenam datam Principi Bentivolo a Mino Roscio

Luculli cenas sileat patinasque Vitelli

      Nec non Antoni prandia prisca fides;

Fercula pontificum nemo aut epulas Saliorum

      Iactet et Albanas Cesareasque dapes;

5

Iam patina Esopi cedat, iam luxus Apici

      Et Ptolemeorum prodiga luxuries;

Iam sua Campani taceant convivia, Poenus

      Quae sensit Poenis pernitiosa suis,

Nec Medi iactent reges Siculique tyranni

10

      Vana quaesitos ambitione cibos;

Omnia iam caedant convivia, prandia, cenae,

      Quae celebrant vates famaque cantat anus:

Fercula sunt regum, sunt haec ientacula divum,

      Haec nectar sapiunt pocula et ambrosiam;

15

Haec nitida, haec dubia est, haec est lautissima cena,

      Quam gens dat genti Roscia Bentivolae.

Iuppiter huic epulo si forte vocatus adesset,

      Diceret: "In celis talia non habeo".