Quod veriores sunt imagines ex libris quam ex nomismatis
Nil praestare queunt tibi fusa nomismata plumbo,
Nullus inest mutis usus imaginibus;
Nulla hinc utilitas, nulla est, mihi crede, voluptas:
Vix oculos pascunt talia, non animum.
5
Quare age, cum fictis veras mutato figuras
Et pro plumbosis chartea signa cape.
Est scriptis vivax facies, est forma perennis
Magnorum regum nobiliumque ducum.
Scriptis Caesarei proceres sanctique Catones,
10
Scriptis Pompeius noscitur atque Numa.
Haec verae effigies, haec sunt simulacra virorum,
Hi spirant vultus, haec monumenta vigent.
Id tibi scripta dabunt, quod nulla nomismata possunt;
Sic oculos poteris pascere, sic animum.