Filippo Beroaldo alia carmina impressa 27

Cura dell'edizione digitale: L. Mondin, 2023

Altre sezioni


Panegyricus ad Illustrissimum Principem Ludovicum Sfortiam, Conclusio

Ad eundem epigramma

Hesperios inter ductores inclite princeps,

      Principe quo status hic sospite sospes erit,

Imperii columen, rerum tutela salusque,

      Eximia proavos qui probitate refers,

5

Suscipe pacata devotum fronte clientem

      Mancipiumque recens servitiumque fove.

Sunt tibi complures ex omni parte diserti,

      Est tibi Pierius turba verenda chorus,

Inter quos cupio numerari, maxime princeps,

10

      Inter quos unum da mihi queso locum.

Non erimus certe indecores, nec rustica nostra est

      Calliope et nobis dexter Apollo favet.

Accipe sinceri munuscula parva Philippi,

      Inspice si quid inest, quod placuisse queat.

15

Post lites et post decisa negocia rerum,

      Post bene formatum compositumque statum,

Tunc liber vacuusque meum percurre libellum,

      Atque hilari nugas perlege fronte meas.

Sexquihoram scriptis nostris impende; sed hora

20

      Sufficit: hoc nimium est, substrahe dimidium.

Vix legere incipies succinti scripta libelli,

      Pagina principium prima modumque dabit.

Iamque vale vivasque diu, mitissime princeps,

      Et superes Phrygios Nestoreosque dies.

25

Dii tibi dent quodcumque cupis quodcumque mereris;

      Dii mihi dent cupias ut meminisse mei.