⟨Laus cuiusdam praesidis Bononiensis⟩
Sume serenatum nunc, culta Bononia, vultum,
Nunc cape diffuso gaudia plena sinu;
Protinus abscedat squalor luctusque laborque
Plena⟨que⟩ sint ludis omnia, plena iocis.
5
Nunc scelus improbitas, nunc furtum crimina fraudes
Terga dabunt, fugiet nunc mala nequicia.
Nunc probitas, nunc sancta fides, nunc iura pudorque
Florebunt, cuncti fasque piumque colent.
Nunc erit in precio virtus celoque relicto
10
Astrea hic figet dulce domicilium.
Preses adest sanctus recti laudator et equi,
Moribus ingenuis et probitate potens;
Doctrina[m] excellens Musis et Apolline dextro
Pierios fontes Aoniosque bibit.
15
Est mitis facilisque et mansuetudine Mosem
Iudeum exuperat Romuleumque Titum.
Ius dicens, cuncta expendens et singula librans
Egregia lites dexteritate secat.
Isto civiles disceptatore querele
20
Sedantur, rixis arbiter unus adest.
Sunt ad[d]itus faciles cunctis, responsa benigna
Pauperibusque satis divitibusque facit.
Vivere Aristides tali sub preside vellet,
Vellet Fabricius, vellet uterque Cato.
25
Felices duxit sentencia dia Platonis
Vrbes quas sapiens dux regit atque fovet.
Felix es certe nunc, Felsina, nunc tua curae est
Causa diis, nunc te munera magna fovent,
Quae tibi rectorem sanctum iustumque dederunt,
30
Qui facienda monet et fugienda vetat,
Cui divina placent animi bona, qui bona mentis
Fortune praefert corporeisque bonis.
Salve, magnorum rectorum maxime rector,
Prospere Nestoreos vivere digne dies!
35
Dii tibi dent quodcumque cupis quodcumque mereris,
Dent quecumque queunt maxima dona dare.
Dii tibi dent fulvo caput exornare galero,
Dii tibi dent solium sceptraque pontificis.
Suscipe queso novum nec dedignare clientem:
40
Qui tibi nunc tiro est, post erit emeritus.
Sic natura iubet: cernis que tamque vetusta
Nunc et senta situ, cuncta fuere nova.
Quotquot nunc tibi sunt fidi veteresque clientes,
Olim tyrones atque fuere novi.
45
Suscipe fronte, precor, leta vultuque Philippum
Atque meas musas litterulasque fove,
Litterulas quas Gallus amat, quas audit Iberus,
Laudat Germanus Pannoniusque probat;
Litterulas quas nostra frequens peregrinaque turba
50
Noscere festinant et didicisse velint.
Non pudet ad iuvenem seniores ire magistros,
Penitet haud nugas edidicisse meas:
Has inquam nugas, †quam olim† docentem
Spectarunt puerum Gallica gymnasia.
55
Non ventosa meum pervellit gloria pectus,
Non ego sollicitor ambitione levi.
Vera loqui fas est, de me sum vera loqutus
Nec te mendaci fallimus aucupio.
Quere, roga qui sim, rumorem consule de me:
60
Rumor enim verum dicere sepe solet.
Qui sim, litterule †meae†, si nostra probatur
Calliop[a]e et doctis lectio nostra placet.
Te rogo, virtutis cultor fautorque bonorum
Quique foves doctos Pieridasque colis,
65
Vt faveas nostre, si non est improba, cause
Vtque mihi praestes dulce patrocinium.
Pauca mihi dantur pro magno lucra labore
Estque meis merces frivola litterulis.
Nostra potes solo cumulare stipendia nutu,
70
Nostra potest [per] verbis vincere causa tuis.
Effice ut evadam voti te principe compos,
Efficito ut rata sint te mea vota duce.
Hoc si perficies, ut mens mea sperat et optat,
Mancipium efficiar tempus in omne tuum.
75
Iamque vale viveque tui memor, oro, Philippi,
Qui tibi se et Musas litterulasque dicat.