Battista Mantovano adulescentia 1

Testo base di riferimento: Lee Piepho, 1989

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone

Altre sezioni


De honesto amore et felici eius exitu

 

Fortunatus

Fauste, precor, gelida quando pecus omne sub umbra

Ruminat, antiquos paulum recitemus amores,

Ne, si forte sopor nos occupet, ulla ferarum

Quae modo per segetes tacite insidiantur adultas

5

Saeviat in pecudes; melior vigilantia somno.

Faustus

Hic locus, haec eadem sub qua requiescimus arbor

Scit quibus ingemui curis, quibus ignibus arsi

Ante duos vel (ni memini male) quattuor annos;

Sed tibi, quando vacat, quando est iucunda relatu,

10

Historiam prima repetens ab origine pandam.

Hic ego, dum sequere primis armenta sub annis,

Veste solo strata sedi iacuique supinus

Cum gemitu et lacrimis mea tristia fata revolvens.

Nulla quies mihi dulcis erat, nullus labor; aegro

15

Pectore sensus iners, et mens torpore sepulta

Vt stomachus languentis erat quem nulla ciborum

Blandimenta movent, quem nulla invitat orexis.

Carminis occiderat studium, iam nulla sonabat

Fistula disparibus calamis; odiosus et arcus,

20

Funda odiosa, canes odiosi, odiosa volucrum

Praeda, nucum calyces cultro enucleare molestum;

Texere fiscellam iunco vel vimine, piscem

Fallere, scrutari nidos, certare palaestra,

Sortiri digitis res iniucunda, voluptas

25

Magna prius, tanti dum mens erat inscia morbi.

Colligere agrestes uvas et fraga perosus

Maerebam ut pastu rediens philomena cibumque

Ore ferens natis, vacuo sua pignora nido

Cum sublata videt: rostro cadit esca remisso,

30

Cor stupet et contra nidos super arboris altae

Fronde sedet plorans infelices hymenaeos;

Seu veluti amisso partu formosa iuvenca

Quae, postquam latos altis mugitibus agros

Complevit, residens pallenti sola sub umbra

35

Gramina non carpit nec fluminis attrahit undam.

Sed quid circuitu pario tibi taedia longo,

Dum sequor ambages et verba et tempora perdo?

Summa haec: vitales auras invitus agebam.

Quod si forte volens cognoscere singula dicas,

40

"Fauste, quis in syrtes Auster te impegerat istas?"

Me mea (verum etenim tibi, Fortunate, fatebor)

Me mea Galla suo sic circumvenerat ore

Vt captam pedicis circumdat aranea muscam.

Namque erat ore rubens et pleno turgida vultu

45

Et, quamvis oculo paene esset inutilis uno,

Cum tamen illius faciem mirabar et annos,

Dicebam Triviae formam nihil esse Dianae.

Fortunatus

Ludit Amor sensus, oculos praestringit et aufert

Libertatem animi et mira nos fascinat arte;

50

Credo aliquis daemon subiens praecordia flammam

Concitet et raptam tollat de cardine mentem.

Nec deus (ut perhibent) Amor est, sed amaror et error.

Faustus

Adde quod optatis nec spes erat ulla potiri,

Quamvis illa meo miserata faveret amori

55

Monstraretque suos oculis ac nutibus ignes.

Nam, quocumque isset, semper comes aspera: semper

Nupta sequebatur soror et durissima mater.

Sicque repugnabant votis contraria vota

Non secus ac muri catus: ille invadere pernam

60

Nititur, hic rimas oculis observat acutis.

Fortunatus

Qui satur est pleno laudat ieiunia ventre,

Et quem nulla premit sitis est sitientibus asper.

Faustus

Tempus erat curva segetes incidere falce

Et late albebant flaventibus hordea culmis.

65

Affuit (ut mos est) natis comitata duabus

Collectura parens quae praeterit hordea messor,

Ignorabat enim vel dissimulabat amorem;

Dissimulasse puto, quoniam data munera natae

Noverat, exiguum leporem geminasque palumbes.

Fortunatus

70

Pauperies inimica bonis est moribus; omne

Labitur in vitium, culpae scelerumque ministra est.

Faustus

Farra legens ibat mea per vestigia virgo

Nuda pedem, discincta sinum, spoliata lacertos,

Vt decet aestatem quae solibus ardet iniquis,

75

Tecta caput fronde intorta, quia sole perusta

Fusca fit et voto facies non servit amantum.

Iam tergo vicina meo laterique propinqua

Sponte mea delapsa manu frumenta legebat.

Nec celare suas nec vincere femina curas

80

Nec differre potest; tantum levitatis in illa est.

Fortunatus

Quisquis amat levis est, nec femina sola sed ipsi

Quos sapere et praestare aliis mortalibus aiunt,

Quos operit latus fulgenti murice clavus,

Quos vidi elatos regali incedere passu.

85

Tu quoque sic affectus eras dementior illa

Forsitan et levior. virgo data farra legebat,

At tu farra dabas; dic, quae dementia maior?

Perge; opus est verbis aliquando arcere soporem.

Faustus

Continuo aspiciens aegre tulit aspera mater

90

Et clamans "quo," dixit, "abis? cur deseris agmen?

Galla, veni, namque hic alnos prope mitior umbra,

Hic tremulas inter frondes immurmurat aura."

O invisa meis vox auribus! "ite," precabar,

"Ite, malam venti celeres dispergite vocem."

95

Si quis pastor oves ad pinguia pascua ducat

Et vetet adductas praesens decerpere gramen,

Vel si iam pastas potum compellat ad amnem

Et sitibundo ori salientem deneget undam,

Nonne importunus, naturae inimicus et excors?

100

Illa mihi vox visa Iovis violentior ira

Cum tonat et pluvius terris irascitur aer.

Non potui (et volui) frontem non flectere; virgo

Demissi in cilium de sub velaminis ora

Me aspiciens motis blande subrisit ocellis.

105

Id cernens iterum natam vocat improba mater;

Galla operi magis intendens audire recusat.

Vt pede, sic animo sequitur. tum providus ipse

(Namque dolos inspirat Amor fraudesque ministrat)

Nunc cantu, nunc sollicitans clamore metentes

110

Velamenta dabam sceleri, quo credere possent

Et soror et mater non audivisse puellam.

Falce repellebam sentes, ne crura sequentis

Levia, ne teneras ausint offendere plantas.

Fortunatus

Quisquis amat servit: sequitur captivus amantem,

115

Fert domita cervice iugum, fert verbera tergo

Dulcia, fert stimulos, trahit et bovis instar aratrum.

Faustus

Tu quoque, ut hinc video, non es ignarus amorum.

Fortunatus

Id commune malum, semel insanivimus omnes.

Faustus

Hoc animi tam triste bonum, tam dulce venenum,

120

Cottidie crudele magis crescebat in horas,

Vt calor, in nonam dum lux attollitur horam.

Pallebam attonito similis, lymphaticus, amens,

Immemor, insomnis. nec erat res ardua morbi

Nosse genus; frons est animi mutabilis index.

125

Vt pater advertit, mitem se praebuit ultra

Consuetum, quod et ipse suos expertus amorum

Sciret onus, blandoque loquens humaniter ore

"Dic," inquit, "dic, Fauste, quid hoc quod pectore volvis?

Infelix puer, haec facies testatur amorem.

130

Dic mihi; ne pudeat curas aperire parenti."

Fortunatus

Sit licet in natos facies austera parentum,

Aequa tamen semper mens est, et amica voluntas.

Faustus

Vt facilem pater affectum prae se tulit, ultro

Rem confessus opem petii. promisit; et ante

135

Quam brumale gelu Borealibus arva pruinis

Spargaret, agnati unanimes cum patre puellam

Despondere mihi. nec adhuc sine testibus illi

Congrediebar; eram medio sitibundus in amne

Tantalus. o quotiens misso cum bobus aratro,

140

Vt vacuis aliquando esset sola aedibus, ibam!

Omnia causabar, stivam, dentale iugumque,

Lora iugi, rullam; deerant quaecumque, petebam

E soceri lare. sola tamen deerat mihi virgo.

Non deeram mihi; piscator, venator et auceps

145

Factus eram, et sollers studia intermissa resumpsi.

Quidquid erat praedae, quidquid fortuna tulisset,

Ad soceros ibat; gener officiosus habebar.

Nocte semel media subeuntem limina furtim

(Sic etenim pactus fueram cum virgine) furem

150

Esse rati invasere canes; ego protinus altam

Transiliens saepem vix ora latrantia fugi.

His tandem studiis hiemem transegimus illam.

Ver rediit, iam silva viret, iam vinea frondet,

Iam spicata Ceres, iam cogitat hordea messor,

155

Splendidulis iam nocte volant lampyrides alis;

Ecce dies genialis adest, mihi ducitur uxor.

Sed quid opus multis? nox exspectata duobus

Venit, et in portum vento ratis acta secundo est.

Tum bove mactato gemina convivia luce

160

Sub patula instructis celebravimus arbore mensis.

Affuit Oenophilus multoque solutus Iaccho

Tempestiva dedit toti spectacula vico.

Et cum multifori Tonius cui tibia buxo

Tandem post epulas et pocula multicolorem

165

Ventriculum sumpsit, buccasque inflare rubentes

Incipiens oculos aperit ciliisque levatis

Multotiensque altis flatu a pulmonibus hausto

Vtrem implet, cubito vocem dat tibia presso.

Nunc huc, nunc illuc digito saliente vocavit

170

Pinguibus a mensis iuvenes ad compita cantu

Saltidico dulcique diem certamine clausit.

Et iam tres hiemes abiere et proximat aestas

Quarta: dies rapidis, si qua est bona, praeterit horis.

Si qua placent, abeunt; inimica tenacius haerent.

Fortunatus

175

Fauste, viden? vicina pecus vineta subintrat;

Iam (ne forte gravi multa taxemur) eundum est.