Battista Mantovano adulescentia 4

Testo base di riferimento: Lee Piepho, 1989

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone

Altre sezioni


De natura mulierum

 

Alphus

Ianne, caper (video) macer est tuus. esse solebat

Acer et elatis in caelum cornibus ire;

Nunc deiectus humi flaccis piger auribus herbam

Olfacit et summis attingit gramina labris.

Iannus

5

Languet, et ex isto languore facetia surgit

Quae, quotiens memini, risum ciet. edita nondum est;

Edita cum fuerit, totus mirabitur orbis.

Alphus

Ianne, soles narrare sales lepidissime et ore

Suaviloquo; dic ergo tuus cur langueat hircus.

Iannus

10

At dulce id facinus non est narrabile gratis;

Quid pretii sperare licet? quae dona reporto?

Alphus

Ianne, ubi congessit nidos philomena docebo.

Iannus

Qui leviter spondet promisso eludit inani.

Alphus

Qui non credit, inops fidei. sed pignore tutum

15

Te faciam; duo tela mea deprome pharetra.

Iannus

Incipiam. Nymphae Parnasides, ora movete

Et memorate mei dira infortunia capri,

Ac philomenaeos Alpho concedite nidos.

Conductus mercede puer praefectus ovili

20

Assidue pascebat oves, caprum atque capellas.

Servitium nobis pueri fuit utile, donec

Virgine conspecta quae tum huc veniebat aquatum

Tabuit. ex illo vecors iam tempore factus

Frigidius curare gregem, contemnere caulas

25

Coepit et exhausto subvertere cuncta cerebro.

Cum sopitus erat, poterat vigil esse videri,

Nugabatur enim; quando vigilabat, inerti

Corporis officio volvebat somnia mente.

Hunc ergo in saltu ludens per cornua caprum

30

Viminibus validis inter dumeta ligarat

(Quarta dies hodie) tentans an vincula possit

Vincere cervice ac praedurae robore frontis.

Quaesitum interea nidos nemus omne pererrat.

Corda subit virgo, dilecta recogitat ora,

35

Ora, sinus et quae fari pudor; omnia volvit.

Lux fugit interea; capri redit immemor. alta

Nocte recordatus surgit, pavidusque per umbras

Dum graditur, ruit in foveam quae fronde saligna

Captandis obducta feris et stramine sicco

40

Instar erat putei fundo irremeabilis alto.

Est caper in vinclis, puer est in carcere, pastor

Nullus oves curat. iam tertia luxerat hora;

Miror, oves resero ac numero caprumque requirens

Obstupeo; puerum clamo, magalia lustro.

45

Vera loquar: magicis ne forte liquoribus unctus

Extimui ascenso migrasset in aera capro.

Namque striges tali fama est ope nocte vagantes

Ad quaedam longinqua procul convivia ferri.

Attonitus tandem pecudes ad pascua duco.

50

Dumque pedum meditans subeo nemus, ecce per umbras,

Ecce procul caper in dumis strepit atque reluctans

Cornibus adversis contra sua vincula pugnat.

Terruit incautum subito feralis imago

Et nil tale ratum; firmato pectore tandem

55

Nosco animal subiensque rubos seco vincula runca.

Sero domum rediens video per pascua longe

Turbam exsultantem risu iuveniliter alto.

Vt prope constitimus meque agnovere, salutant

Et "tuus ecce," aiunt, "puer hic, o Ianne, luporum

60

Erutus e foveis. dum nocte perambulat agros,

Incidit in casses." et sic inventus uterque,

Et caper et pastor. caper haec incommoda passus

Languet adhuc; puer imprudens insanior hirco est.

Virgo superbivit mox, ut se audivit amari,

65

Et pueri simulans curam ignorare pudorem

Fingit, ut ad formam faciat pudor. ora sinumque

Ornat et in terram versis incedit ocellis

Callida; vulpina rem simplicitate gubernat.

Haec studia, hi casses, haec sunt mulieribus arma.

70

Ille sua sperans Galatea aliquando potiri

Contempta mercede suos sectatur amores.

Propterea plaustro, stiva bobusque relictis

Ad pastoris opus redeo; subiecta furori

Ista iuventutis levitas rura omnia vexat.

Alphus

75

Quod nequit ingenium, casus facit. o stupor, o sors

Ingeniosa, o res risu celebranda bimestri!

Ianne, fides servanda; tibi philomena laborat.

Sed quod tam vafro memoras de virginis astu

Rettulit in mentem quae psallere saepe solebat

80

Carmina femineis olim de fraudibus Vmber.

Iannus

Dic Vmbri, dic, si quid habes. meditare parumper

Et verba et numeros; Vmbri est memorabile carmen.

Alphus

Est (ut ais) sed non gratis, memorabile carmen.

Quas referes grates? et quid mercedis habebo?

Iannus

85

Accipe: promissis absolvo et spicula reddo.

Alphus

Dum vado ad ventrem post haec carecta levandum,

Ianne, meum tu coge pecus, ne vitibus obsit.

Iannus

O aries, aries, qui tortis cornibus atrum

Daemona praesentas, semper vineta subintras.

90

Non sapies donec fossa tibi lumina fronte

Eruero. non sunt porrecta in iugera centum

Pascua sat, nisi pampineos populeris et agros.

Alphus

Ianne, recordatus redeo, sed plurima forsan

Nondum nota tibi referam. cognoverat Vmber

95

Omnia quae fas est homini perdiscere, caelos,

Sidera, tellurem, ventos, mare, flumina, fontes.

Viderat et Rhodopen atque alta Ceraunia et Ossam,

Gallica regna, Ararim, Rhodanum Tiberimque Padumque.

Attica Romanis referebat carmina verbis

100

Ore utroque potens et lingua primus utraque.

Hunc unum nobis invidit Graecia et ipsi

Arcades et Thracum saltus et Thessala Tempe.

Si quid erit quod forte velis tibi notius esse,

Candidus illius semper documenta secutus

105

Non procul hinc; haec ille tenet, nos ille docebit.

Sed iam septiforem flatu experiamur avenam.

Ante tamen Nymphae precor ut Libethrides adsint,

Praesertim quae plus meminisse Polymnia fertur.

"Femineum servile genus, crudele, superbum,

110

Lege, modo, ratione caret. confinia recti

Neglegit, extremis gaudet, facit omnia voto

Praecipiti, vel lenta iacet vel concita currit;

Femina semper hiems atque intractabile frigus,

Aut Canis ardentes contristat sidere terras.

115

Temperiem numquam, numquam mediocria curat;

Vel te ardenter amat vel te capitaliter odit.

Si gravis est, maeret torvo nimis hernica vultu;

Si studeat comis fieri gravitate remissa,

Fit levis, erumpit blando lascivia risu

120

Et lepor in molli radiat meretricus ore.

Flet, ridet, sapit, insanit, formidat et audet,

Vult, non vult, secumque sibi contraria pugnat

Mobilis, inconstans, vaga, garrula, vana, bilinguis,

Imperiosa, minax, indignabunda, cruenta,

125

Improba, avara, rapax, querula, invida, credula, mendax,

Impatiens, onerosa, bibax, temeraria, mordax,

Ambitiosa, levis, maga, lena, superstitiosa,

Desidiosa, vorax, ganeae studiosa, palatum

Docta, salax, petulans et dedita mollitiei,

130

Dedita blanditiis, curandae dedita formae.

Irae odiique tenax in idonea tempora differt

Vlciscendi animos infida, ingrata, maligna,

Impetuosa, audax, fera, litigiosa, rebellis.

Exprobrat, excusat tragica sua crimina voce,

135

Murmurat, accendit rixas, nil foedera pendit,

Ridet amicitias, curat sua commoda tantum.

Ludit, adulatur, defert, sale mordet amaro,

Seminat in vulgus nugas, auditaque lingua

Auget et ex humili tumulo producet Olympum.

140

Dissimulat, simulat doctissima fingere causas

Ordirique dolos fraudique accomodat ora,

Ora omnes facili casus imitantia motu.

Non potes insidias evadere, non potes astum

Vincere; tantae artes, sollertia tanta nocendi.

145

Et quamquam videas oculis praesentibus, audet

Excusare nefas. potis est eludere sensus

Sedulitate animi; nihil est quod credere possis

Et nihil est quod non, si vult, te credere cogat.

His facient exempla fidem. quae crimina non sunt

150

Feminea temptata manu? dedit hostibus arcem

Decepta ornatu bracchi Tarpeia sinistri,

Saeviit in natos manibus Medea cruentis,

Tyndaris Aegaeas oneravit navibus undas,

Scylla hostem sequitur patri furata capillum.

155

Fratrem Byblis amat, subicit se Myrrha parenti,

Concubitus nati longaeva Semiramis ardet.

Causa necis vati coniunx fuit Amphiarao,

Occidere viros nocturnis Belides armis,

Orphea membratim Cicones secuere poetam.

160

Cognita luxuriae petulantia Pasiphaaeae,

Phaedra pudicitiam contra crudeliter ausa est.

Decepit Iudaea virum Rebecca suamque

Progeniem velans hircino guttura tergo,

Porrigit Alcidae coniunx fatale venenum,

165

Decipit Hippodame patrem. Lavinia Troes

Implicat ancipiti bello, Briseis Achillem

Depulit e castris, demens Chryseide factus

Fulminat Atrides et sentit Apollinis iras.

Eva genus nostrum felicibus expulit arvis.

170

Credite, pastores (per rustica numina iuro)

Pascua si gregibus vestris innoxia vultis,

Si vobis ovium cura est, si denique vobis

Grata quies, pax, vita, leves prohibete puellas

Pellanturque procul vestris ab ovilibus omnes,

175

Thestylis et Phyllis, Galatea, Neaera, Lycoris.

Dicite, quae tristem mulier descendit ad Orcum

Et rediit? potuit, si non male sana fuisset,

Eurydice revehi per quas descenderat umbras;

Rapta sequi renuit fessam Proserpina matrem.

180

At pius Aeneas rediit, remeavit et Orpheus,

Maximum Alcides et Theseus et duo fratres,

Vnus equis, alter pugnis bonus atque palaestra,

Et noster Deus, unde salus et vita resurgit.

Haec sunt, pastores, haec sunt mysteria vobis

185

Advertenda: animi fugiunt obscena viriles,

Femineas loca delectant infamia mentes."

Vt semel in scopulos vento contortus et unda

Nauta scit incautis monstrare pericula nautis,

Sic senior longo factus prudentior usu

190

Praeteritos meminit casus aperitque futuri

Temporis eventus vitaeque pericula monstrat.

"Si fugiunt aquilam fulicae, si retia cervi,

Si agna lupum, si damma canem, muliebria cur non

Blandimenta fugis tantum tibi noxia, pastor?

195

Est in eis pietas crocodili, astutia hyaenae;

Cum flet et appellat te blandius, insidiatur.

Femineos, pastor, fugito (sunt retia) vultus;

Non animis, non virtuti, non viribus ullis

Fidito, non clipeo cuius munimine Perseus

200

Vidit saxificae colubros impune Medusae.

Monstra peremerunt multi, domuere gigantes,

Evertere urbes, legem imposuere marinis

Fluctibus, impetui fluviorum et montibus aspris,

Sacra coronarunt multos certamina; sed qui

205

Cuncta subegerunt sunt a muliere subacti.

Rex qui pastor erat funda spolioque leonis

Inclutus, et natus qui templa Sionia fecit

Primus, et excellens invicto robore Samson

Femineum subiere iugum; minus officit ignis,

210

Saxa minus, rhomphaea minus, minus hasta, minus mors.

Nex formae contenta suae splendore decorem

Auget mille modis mulier: frontem ligat auro,

Purpurat arte genas et collocat arte capillos,

Arte regit gressus et lumina temperat arte.

215

Currit, ut in latebras ludens perducat amantem;

Vult dare, sed cupiens simplex et honesta videri

Denegat et pugnat; sed vult super omnia vinci.

Femina Caeciaco (res mira) simillima vento est

Qui trahit expellens mendaci nubila flatu.

220

Quisquis es (expertus moneo) temptare recusa,

Dum licet, hic fragilis quot habet fastidia sexus.

Immundum natura animal, sed quaeritur arte

Mundities; id luce opus est, ea somnia nocte.

Deglabrat, lavat et pingit, striat, unguit et ornat

225

Tota dolus, tota ars, tota histrio, tota venenum.

Consilio speculi gerit omnia; labra movere

Discit et inspecto vultum componere vitro,

Discit blandiri, discit ridere, iocari,

Incedens umeros discit vibrare natesque.

230

Quid sibi vult nudum pectus? quid aperta superne

Rimula quae bifidam deducit in ubera vallem?

Nempe nihil, nisi quo virus penetrabile sensum

Plus premat et Stygiae rapiant praecordia flammae.

Hi iuvenum scopuli, Syrtes, Scyllae atque Charybdes;

235

Hae immundae Phinei volucres quae ventre soluto

Proluvie foeda thalamos, cenacula, mensas,

Compita, templa, vias, agros, mare, flumina, montes

Incestare solent; hae sunt Phorcynides ore

Monstrifico extremis Libyae quae in finibus olim

240

Aspectu mutare homines in saxa solebant.

"Carmina doctiloqui cursim recitavimus Vmbri.

Quae si visa tibi nimium prolixa, memento

Ipsius id rei vitium, non carminis esse.

Non longum est carmen, mulierum amentia longa est.

Iannus

245

O memorande senex, quo se vetus Vmbria tantum

Iactat et ipse tuae Tiberis conterminus urbi,

Martia non ab re tantum te Roma vocabat.

Ipsa tuas artes et non trivialia norat

Carmina. te vita functum flevere Latinae

250

Naiades et Graiae. tua molliter ossa quiescant

Semper et in summo mens aurea vivat Olympo.