1. Venetae classi in Turcos proficiscenti felices
ominatur eventus, originem Venetae urbis
obiter complexus
Bella parant Veneti Turcos fusura ruentis,
Iam nova velivolo classis itura mari est.
Vota mea expectant quales diuturna triumphos,
Expectat Venetos gloria quanta patres!
5
Nunc erit Euboicos ulcisci clade labores
Tempus et iniusta corpora caesa manu.
Aeole, ventorum flatus emitte secundos
Impleat ut facilis candida vela Notus,
Et fluctus mulce placido, Neptune, tridenti
10
Tranquilla ut tutas praebeat unda vias.
Caeruleus Triton lituo comitetur adunco
Exanclaturas barbara bella rates.
Gratia magnanimo summa est referenda Leoni:
Solus is eversas sustinet orbis opes,
15
Cumque premat populos crudeli caede Pelasgos
Turcus et in Latium bella cruenta paret,
Hic pro communi solus capit arma salute
Caedit et hostiles, Marte iuvante, manus.
Dii faciant igitur Pelopea per oppida turmas
20
Diffusas nostro pellat ab orbe procul,
Nec prosint celeres mitti post terga sagittae
Quas iacit averso perfidus hostis equo!
Ferre iugum discat Venetum superata Corinthos
Et Lacedaemoniae diripiantur opes.
25
Omnia quae bimaris spacio clauduntur ab Isthmi
Oppida sint nostri sub dicione Ducis.
Quis neget antiquis Venetos ex urbibus ortos,
Romanae ac Phrygiae nobilitatis opus,
Iure gubernandas quibus ingens cedat habenas
30
Qua circumfusa cingitur orbis aqua?
Fundamenta tibi veteres, Aquileia, Quirites
Obvia barbaricis opposuere minis.
Italiam suetus terrere, exterritus abs te
In Latiam rueret ne ferus hostis humum.
35
Corniger hinc imis qua se liquentia ripis
Fert, Opiterginas Ilion auxit opes.
Inde erat Altinum, nomen de moenibus altis,
Quod Tarvisani praeterit unda Silis.
Hos Veneti tenuere locos, Antenora fausto
40
Sidere ad Euganeos turba secuta sinus.
Oppida condiderant Venetos diversa per agros
Clara domi, bello fortia, pulchra situ.
Attila Pannoniis irrumpens dirus ab oris
Funditus inphanda sustulit illa manu.
45
Terra parum tuta est, vicinas vulgus in undas,
Adriaci fato praecipiente fugit.
Tota suos illuc transfert Aquileia penates
Et quae concordis nominis omen habet.
Cura Opiterginos eadem Altinumque fatigat
50
Ponere fortuna sub meliore larem.
Tarvisio cives aliquot venere potentes,
Misit non paucos urbs Patavina suos.
Areolae extantes undis scopulique frequentes
Hortantur subitas aedificare casas.
55
Reicit effusas tellus aggesta lacunas,
Firmato palis obicibusque solo.
Huc bona comportant ingentes plurima naves,
Quoslibet huc fructus terra propinqua vehit
Quippe Silis Tarvisanis huc fontibus ortus,
60
Huc Meduacus aquas miscet uterque suas,
Non procul inde Athesis, Padus et Liquentia, Plabis
Hostia non parvae commoditatis habent.
Nunc ubi Mygdoniis fora sunt miranda columnis,
Turris et assurgens sidera celsa ferit,
65
Tollitur auratum pario de marmore templum
Atria longaevi stant ubi celsa Ducis,
Saepta gravem cohibent ubi diis accepta senatum,
Praebebat glaucos piscibus alga toros.
Moenia iam stabant, Venetis poteratque videri
70
Exulibus magnos consuluisse deos,
Si modo quae vates Apono consultus in atro
Edidit eventus sunt habitura suos,
Auguris antiqua veniens ab origine, qui iam
Vidit ab Euganeo pila cruenta iugo:
75
"Pannoniis regio licet ignibus ardeat omnis
Noster erit domito magnus in orbe cinis.
Vrbs erit a Venetis nomen sumptura colonis
Altera ceu mundi Roma futura caput".
En cinis hic ingens factus totumque per orbem
80
Horrescunt Venetas terra fretumque minas.
Hunc illum superant bellis victricibus hostem
Protenduntque amplis finibus imperium.
Quid memorem Venetis ut quaelibet insula sceptris
Longaque litoreae pareat ora plagae?
85
Singula quid memorem iusto quae Marte subacta
Parca vel oblata deditione tenent?
Nam loca cum diris premerentur multa tyrannis
Iustitia et saevo sub pede pressa foret,
Sponte patrocinium Veneti petiere senatus
90
Quo duce tranquilla pace fruuntur adhuc.
Roboris hoc proprium Veneti, superare superbos,
Protegere afflictos inclyta gesta monent.
Dii iubeant igitur fatorumque integer ordo
Omnia quae certa tempora lege gerunt:
95
"Si qua meis fiet Venetis iniuria, si quis
Caelicolis gratum laeserit imperium,
Protinus extremam mittant sua sub iuga tubam
Et si gens aliqua est ulteriore situ".
2. Thaliae suae blanditur cuius ductu
Candida iram posuerit, qui spe fovente
ad reconciliatam gratiam duravit
Cinge triumphali felices fronde capillos
Semper, io, votis apta Thalia meis.
Vicimus: assiduae tandem valuere querelae
Iratam nobis conciliare deam.
5
Ergo eris ipsa mihi fulvo preciosior auro,
Si potes adversis addere rebus opem.
Sollicitas aegro pellis de pectore curas
Nimirum ingrata est te sine vita mihi.
Tu me Castalias fessum deducis ad undas
10
Arida de sicco cedat ut ore sitis.
Emathiae gelida refoves tu frondis in umbra
Cum canis Icarii signa proterva micant,
Securoque graves pellis de pectore curas
Neve premant animum nubila fusca facis.
15
Et, quod praecipuum est, iratae verba puellae
Aspera facunda flectere voce potes.
Nuper enim dominam de me mala multa querentem
Molliit ante tua Pamphila mota prece.
Errabam solus latam de more per urbem
20
Concipiens animo nihil nisi triste meo,
Tum solitum maestus lento pede limen adivi
Et sat adhuc faciles non ratus esse vias.
Interea fundens imo suspiria corde
"Aeternum" dixit "ianua clausa, vale.
25
Praecipiti infelix occumbam morte necesse est,
Cedunt immodicis corpora pressa malis".
Talia vix fueram summissa voce locutus,
Pallentes lachrymis immaduere genae;
En micat ex altera rutilans mihi stella fenestra
30
Diripiens oculis lumina nostra suis.
Candida nec servum potuit sufferre dolentem
Quin oculis veniae nuntia signa daret.
Tunc instaurato collegi corpore vires,
Fessa pererravit tunc novus ossa vigor.
35
Tristia tunc lachrymis nihil obfuit ora rigasse
Praecipuum lachrymae pignus amoris habent.
Ni spes invisam fovisset credula vitam
Iam proprio caesus saepius ense forem.
Sperasset quicquam si forte miserrimus Iphis
40
Exemplo poterat tot mala ferre meo.
Si nimium lenti sperasset Phyllis amantis
Attica ad Ismarios vela redire sinus
Vixisset, laqueo nec se furibunda necasset
Demophoonteae cum rediere rates.
45
Speranti victum dant annua rura colono
Praemiaque exacti magna laboris habet.
Spes etiam fuso cupientes hoste triumphum
Ductores ineant bella cruenta facit.
Quid? Quod saepe reos tenebroso carcere nexos
50
Iudice sub tetrico liberat illa dea.
Quin etiam dubiis longinqua per aequora ventis
Litora iactatus navita fida petit.
Cum mihi succurrunt quae sum dispendia passus
Tot mala ferre alium vix potuisse puto.
55
Haec aequa quia mente tuli superata laborum
Meta dedit placida denique mente frui.
Et si qua insomnis totas mihi ducta per horas
Nox fuit immensis pervigilata malis,
Nunc iuvet expertem curarum ducere vitam
60
Et dare securo membra levanda toro.
3. poetica arte et amore contentus divitias
prorsus temnit
Non peto Campanis manent mihi Caecuba proelis
Apulus aut Cererem, Candida, fundat ager.
Vrna venaphranos servet non multa liquores
Ioniumve legat navis onusta salum.
5
Me iuvet ambrosiam Cirrhaea per avia pastum
Castalio cupidam pellere rore sitim,
Teque meis unam semper celebrare libellis
Miratum mores, sancta puella, tuos.
Hoc satis est, alii merito sine fine laborent
10
Dives ut immensas arca recondat opes.
4. autumnum venisse lamentatur,
quo illi puella relicta rus vindemiae
procurandae gratia sit proficiscendum
Pleias autumnum pulso iam retulit aestu
Stellaque ferventis cessit iniqua Canis.
Caerea iam curvat maternos uva racemos,
Pressa suo vitis pondere tangit humum.
5
Nunc ego desertos invitus mittor in agros
Ruraque veloci cogor adire pede,
Reddat ut Icarium nudo pede pressa liquorem
Congesta et summos impleat uva lacus.
Icare, crudeles merito luis, improbe, poenas:
10
Nempe tulit iustas ebria cura manus.
Dulcia miscuerant mortales caecuba nondum,
Setini fuerat gratia ulla cadi
At rabidam gelidis Acheloia pocula lymphis
Tunc ope sedabant nobiliore sitim.
15
Nullus amans charae faciem linquebat amicae
Perpetuus vinctum quemque tenebat amor.
Ast ego nunc solus per devia rura vagabor
Nullus ubi insueto tramite fecit iter.
Hic mihi non lepores canibus agitare fugaces
20
Cura sit, aut capreis opposuisse plagas,
Non querulam visco libeat fraudare volucrem,
Aut prehensam incauto detinuisse pede.
Haec alii faciant quorum Venus annuit igni,
Omnia quis dexter vota secundat amor.
25
Sola erit hic nobis (quis credat?) magna voluptas
Nostra sub arborea vulnera fronde queri
Et lachrymis veteres fusis renovare dolores
Quaeque homini quondam vix patienda tuli.
5. Glaurae fontis ac loci eius amoenissimi commendatio
Glaura per umbrosas gelido qui flumine valles
Laberis, o Musae Pegasi lympha meae,
Crediderim nymphas vitreis habitare sub undis
Arcanumque aliquod numen inesse tibi,
5
Antraque muscoso circumpendentia topho
Qua non est satyris gratior ulla domus.
Has ego crediderim Phaunos errare per umbras
Hic placidos sedem Panas habere suam,
Et Dryades festas hic exercere choreas
10
Icarius torret cum magis arva Canis.
Continuat maestas dulcis Philomena querelas
Ismarii crimen conqueriturque ducis.
Nulla voluptati desunt hic commmoda plenae:
Hac ego perpetuo vivere valle velim.
6. somnium quo illi rusticanti puella apparuit
visa de eius perfidia suspicari
Nox erat et medium rutilis iter egerat alis
Cederet ut fratri rosida Luna suo
Cristatusque diem cantu praedixerat ales
Stellaque in aequoreas quaeque ruebat aquas,
5
Et tandem fessa curis de mente fugatis
Mulcebat placidus languida membra sopor.
Tum pater emittit reseratis somnia portis
Somnus et ambiguis fallit imaginibus
Pronaque mens ut cuique sua est, ita lusus inanis
10
Quoslibet intentos ad sua vota trahit.
Visus eram medio Phoebi exurentis ab aestu
Fessus in herboso procubuisse toro.
Populus umbrosis rivo superaddita ramis
Fontanas densa fronde tegebat aquas.
15
Hic volucres querulis complebant vocibus auras,
Threicium flebat garrula mater Itym.
Prata colorabant varii redolentia flores
Candida Puniceis lilia mixta rosis.
Vix tot crediderim nituisse coloribus arva
20
Aetnaeae quondam florida Siconiae
Cum vaga Persephone, maestae pia cura parentis,
Ablata est niveos flore referta sinus,
Qualia Phama refert manes habitare beatos
Molles ubi Zephyro calta fovente viget.
25
Visa mihi fusis per eburnea colla capillis
Candida summissa talia voce queri:
"Ausus es an nostros alio traducere amores?
Mobilior foliis quae levis aura quatit,
Ausus es an nobis aliquam praeferre puellam?
30
Nescio quid magni suspicor esse mali.
Phoebeos anno spatium mihi longius ortus
Bis traxi et noctes te sine sola duas.
Tu ferus interea nostrique oblitus amoris
Tu potes a vultu durus abesse meo.
35
Interea lentus florentia rura pererras
Dum recolo luctus sola relicta meos.
Sacrilegae timui quotiens periuria linguae!
Et tamen incautae sunt data verba mihi.
Haec ne fides totiens superos promissa per omnis
40
Te sine me nullum vivere posse diem?
Quid tibi nunc Veneris si laesa potentia magnae,
In poenas summi si ruat ira Iovis?
Fixus erat stulte quia te meus ardor in uno
Credebam nostrae mutua iura facis.
45
Pollicitis surdas adhibere virilibus aures
Exemplo discat quaeque puella meo.
Fraudibus, heu, chari si sum decepta Bononi
Perpetuus dudum quem mihi iunxit amor,
Quid sperent aliae, cum sit fallacior alter
50
Forsitan et plures ausit inire dolos?
Nescio quem perhibent ignoto in litore Theseum
Vxorem aequoreis deseruisse feris.
Prima igitur Gnosis periurum flevit amantem,
Vt similes luctus ipsa secunda feram".
55
Dixerat et tenues pariter secessit in auras
Indomito nubes ut fugit acta Noto.
At mihi temptanti fugitivo nectere collo
Deseruit fugiens bracchia mota sopor.
Iam prope vecta aderat roseis aurora quadrigis,
60
Deserui trepido tristia rura pede.
7. laus amicae Candidae cuius amori vel maximas opes
postponere non dubitat
Qualis ad Eurotam gelidum Cynthumque virentem
Exercet comites Delia casta suas,
Talis visa mihi festas agitare choreas
Virgineos inter Candida laeta choros.
5
Quale erat egregio vitales corpore motus
Sumpturum capti Pygmalionis ebur,
Talis odoratis mihi Candida visa capillis
Purpureo niveas fusa rubore genas.
Quamque decens visa est Thebanae gloria gentis
10
Antiope magno grata puella Iovi;
Et quam Neptuno Alcinone aut formosa Celaeno
Candida tantum oculis visa decere meis.
Non huius similem formae se Tyndaris ausit
Dicere, Dardaniae prima ruina domus.
15
Sedula non furtim servati nata Thoantis
Credat praecipua se pietate parem.
Non Phrygium sicco traxit quae flumine numen
Se tam constantis pectoris esse putet.
Quam mihi iunxit amor primis quia fidus ab annis
20
In socio coniux sit mihi sola toro,
Atque ubi iam amborum pulsis iuvenilibus annis
Albentes steterint per caput omne comae,
Illa manu claudat tremulos morientis ocellos
Et iubeat tecto sit mihi terra levis.
25
Quam bene consuluit nostris Venus aurea votis!
Me cepit facies digna movere deos.
Nulla quidem poterat melius me exurere flamma,
Conveniens votis haec erat una meis.
Quae si forte fidem longum servarit in aevum
30
Nec mentem velox moverit ira levem,
Tum iuvet Hispana reliquos Tagus aureus unda
Pactolusve suo quicquid in amne vehit.
Pinguia Campanae nil curem iugera terrae
Vertere, nil multos perdomuisse boves,
35
Hesperidumque nihil pomaria ditia mirer,
Fertilis Alcinoi sit mihi vilis ager.
Attalicas vestes aulaeaque picta relinquam
Quos vexat miserae crimen avaritiae.
Me mea dum teneris foveat complexa lacertis
40
Exceptum niveo Candida laeta sinu,
Me sat erit charae contentum ardore puellae
Immitem prisca pellere glande famem.
8. Paulo Marso poetae illustri narrat quo casu
maioribus Bononiensibus natus
urbem Tarvisium patriam habeat
Marse, facis nostro senior qui tempore Marsus
Credatur superas ut repetisse domos;
Qui seu grandiloquo cantas fera carmine bella
Maeonii vatis crederis ore loqui,
5
Seu canis insanam versu leviore Cytheren
Dura potes dulci saxa movere sono,
Vnde genus priscaeque mihi sit gentis origo
Iamdudum nostro carmine nosse cupis.
Ne me Bentivolo genitum de sanguine credas:
10
Nobilitant parvam stemmata nulla domum,
Invenias ubi turpe tamen nihil atque pudendum,
Impia paupertas presserit usque licet.
Sola mihi laus est umbras Heliconis amoeni
Aonii fontes et coluisse iugi.
15
Felsina virtutum studio celebrata vetusto
Vrbs fuit Hetrusci prima caputque soli.
Mox quod possideat bona cuncta, Bononia dicta est,
Seu magis a Bois Gallica nomen habet.
Expulit haec proavos civilia bella perosos
20
Horrida dum patrias vertit in arma domos.
Tarvisium Venetas inter memorabilis urbes
Fulgebat populo, moenibus atque situ.
Inde tulit clarum Venetae provincia terrae
Nomen, id emeruit scilicet illa decus.
25
Sedibus hanc patriis profugi petiere relictis,
Credibile est magnos id voluisse deos.
Sic mihi Tarvisium patria est, Butinica Silisque
Sic sunt carminibus pegasis unda meis.
Sic mihi pro gemino Parnasi colle colendus
30
Montellus Bromii cura domusque dei.
9. Bernardo sodali ob amoris remedium
rus eat consulenti respondet se uti consilio
non posse neque ab amica discedere
Hortaris mirate meos, Bernarde, labores,
Quos alit in misero pectore durus amor,
Segnia magnanimus iamdudum moenia linquam
Vt solvam tristi subdita colla iugo:
5
Pulsus amor nobis longo quia tempore cedet
Sollicita oblitae cura nec urbis erit.
Ligna etenim accensum si non addantur in ignem
Materia tandem deficiente perit,
Sic et ab urenti si quis discedit amica
10
Vincit et e sano pectore cedit amor.
Vera mones, fateor: Circen facundus Vlixes
Dum fugit aequoreas deseruitque deas,
Ille ferox ausus Stygia descendere cymba
Tergemini rediit tutus ab ore Canis.
15
Non Phlegethonteas flammis torrentibus undas
Extimuit fuscas non Acherontis aquas,
Ergo qui sospes Stygiis remearit ab oris
Erravit lato per duo lustra mari.
Idem vel poterit Ledaeos temnere partus
20
Et quicquid magnum fecit amare Iovem.
At mihi nascenti Parcae cor molle dederunt,
Non ego militiae gesta cruenta sequor.
Cum me fata velint durae servire puellae,
Discedam frustra, dulcis amice, mones.
25
Si vel ad extremos cupiam migrare Britannos
Audacem subito comprimet acer amor;
Per terras profugum me, per freta longa sequetur,
Secura nusquam me sinet ire via.
Forte pererrabat caesa deserta Medusa
30
Aeris alato cui via facta pede est.
Flebat ut Andromede saxo religata marino
Est iuveni lachrymis visa decere suis.
Ingemuit fixus nec opino vulnere Perseus,
Nil celeris cursus profuit altus equi.
35
Ergo mihi hanc legem si ferrea fata dederunt
Perpetuaque aliquam cogor amare face,
Praestat amem quae me rutilis exussit ocellis
Prima cupidinibus saepe petita meis.
Quod si me dulci iubeat discedere ab urbe
40
Iuppiter, invito est urbs habitanda Iove.
Nam tanti non est ne sit subiectus amori,
Magnorum princeps sit licet ille deum.
Iamdudum vario caelum infamavit amore
Omnibus et terris fabula nota volat.
45
Ales ut ad Troiam rostro volitavit adunco
Vnguibus et praehensum duxit in astra Phrygem,
Dum premit Alcmenam Phoebum iussisse morari
Dicitur et noctes continuasse duas.
Nec tantum me forma decens flavique capilli,
50
Nec rubor ingenuo gratus in ore tenent,
Quam timeo experta mihi ne succenseat ira
Candida servitio facta superba meo,
Ne mihi sit demum redeunti flere necesse
Vanaque ad occlusas fundere verba fores.
55
Heu, prece peccantis vix exorabilis ulla
Saeva sed est nostro laeta dolore nimis.
Peccavi semel, assiduis nil mota querelis
Saepius occlusa iussit abire domo.
Pamphila continuos gemitus miserata precantis
60
Vix potuit longa conciliare prece:
Quos ego mortales, quae non ego numina movi?
Cum furerem mediis raptus amore viis.
Squalida iam macies aegros tenuaverat artus,
Diffusus toto corpore languor erat.
65
Tu felix igitur superi cui vota secundant
Interea sine me florida rura colas,
Sitque sub arboribus Ruffam spectare voluptas
Ambrosios vario flore replere sinus;
Quaque sonat tenuis crepitantibus unda lapillis
70
Mulceri querula voce canentis avis;
Quaque Plavis rapidus montana labitur unda
Grandiaque infesta saxa trahuntur aqua,
Mirari subito chara comitante puella
Diluvio mersum succubuisse solum,
75
Obiicibus ruptis per devia rura vagari
Flumen et oppositas diripuisse trabes,
Cum stabulis tractosque boves ruere amne secundo
Et pastorales occuluisse casas;
Me sine, quem durae voluit servire puellae
80
Sors mea, perpetuis ingemuisse malis.
10. se prius amoris irrisorem tandem succubuisse
fatetur, qui tamen a puella formosa amandi
materiam habuisse laetatur
Si quis erit qui lascivum detrectet amorem,
Exemplo discat cautior esse meo.
Culpabam, memini, crines quaecunque puella
Fuderat Aeoliis terga per alba notis,
5
Collectos tenui vitta si forte ligarat
Iccirco est gressus nulla morata meos.
Culpabam graciles et lato corpore pingues,
Culpabam niveas purpureasque genas.
Si Venerem magnus caelo misisset ab alto
10
Iuppiter, incassum tum mihi missa foret.
Indoluit neglectus Amor sumpsitque sagittas,
Exitium capiti tela datura meo.
Obvia mox flavis mihi Candida facta capillis
Vulnus in hac dirum funereumque tuli.
15
Mox adamantea vinxit mea colla catena
Inquit et: "Es palmae tu quoque praeda meae.
Sperabasne meam tu posse evadere dextram,
Nescius aeternos succubuisse deos?
Illustrat nitidus radiis quae Phoebus Aeois
20
Omnia sunt nostra regna subacta manu".
Dixit et auratis in cursum tollitur alis
Ambrosiaeque sacer nil nisi mansit odor.
Attonitus charam cepi spectare puellam,
Nil mirans tali me potuisse capi.
25
Irrita deceptae fecit qui vota novercae
Non alia facie decipiendus erat.
Hanc poterat Phrygiae gelidis in vallibus Idae
Dardanius Veneri praeposuisse Paris.
Ardua Phoebeae vertenda ad Pergama Troiae
30
Haec fuerat Graios digna vocare duces.
Est illi facies, spectet quam si quis amator,
Gorgonis admoto fiat ut ore lapis,
In quam lux tremulo Phoebea refulgeat ictu,
Mygdonium tamquam marmor eburque nitens.
35
Ignea fulmineis acies iaculatur ocellis
Quae crucient, non quae tela repente necent.
Hunc, precor, hunc nolint anni mutare decorem,
Nec roseos vultus ruga senilis aret.
At mihi Nestoreos servetur talis ad annos,
40
Contemnat reliquos dummodo fida procos.
Quandoquidem audaci nemo est illaesus amore
Apta erat ardori Candida sola meo.
11. somno capi nequiens citharoedo Thamyra
et cantoribus accersitis Candidam suam visit
Rosida iam Phoebe pernicibus acta quadrigis
Nocturno medium tramite carpit iter,
Gramineosque rigat rurali flumine campos
Prataque caelesti languida mulcet ope.
5
Iam sopita viri fuso per membra Lyaeo
Corpora securo deposuere toro.
Felices acri qui non vexantur amore,
Et quorum votis annuit alma Venus.
Ille sinu charae nixus fragrante puellae
10
Exoptat solito tardius ire diem.
Ille ferox audet summis intrare fenestris
Praecipites tecti fune petente vias.
Hic nimium trepidam et metuentem cuncta puellam
Qua petit occultum parte sequatur iter.
15
Hic tandem celsi superato culmine tecti
Gaudet sopitos conticuisse canes.
Hic circumfusas stricto furit ense per umbras
Diraque sanguinea cuspide bella ciet,
Aerata pressos galea condente capillos
20
Magnanimus valida fertur in arma manu.
Laeta Venus rixas e summo spectat Olympo
Gradivi amplectens Candida colla sui.
Conscia nox pugnas stricto mucrone cruentas
Spectat et audaces occubuisse procos.
25
Ista iuvant alios, noctes ego segnis inertes
Duco, manent animum gaudia nulla meum,
Nec mihi sopitos placide qui claudat ocellos
Est aliqua somnus percipiendus ope.
Languida mi lasso pulsantur pectora mento
30
Et vigilant curis exagitata novis.
Fert animus totam, turba comitante, per urbem
Ire, nec hostiles extimuisse manus.
I, puer, ad Thamyram, cithara solet ille canora
Mi comes in multis saepius ire locis.
35
Deinde voca geminos dulci qui voce ministros
Aequent argutae carmina blanda lyrae.
Prome cadum veteris Campano colle petitum
Consulis, Arvisii pocula funde meri.
Sit vitium reliquis: quis enim reprehendat amantem?
40
At me vel media nocte bibisse iuvet.
Bacchus sollicitas iocundus pectore curas
Et solet e timido pellere corde metus.
Hoc melius nemo tenero conducit amori
Quippe iocos praebet blanditiasque leves.
45
Ipse suis flammas exiles viribus auget
Ast amor exiguas ventilat ipse faces.
Magnanimus tenebras, illo ducente, per atras
Ibo et ab hostili vulnere tutus ero.
In me coniectas, illo pellente, sagittas
50
Mirabor cursu nil nocuisse suo.
Tu modo mi radiis lucem formosa ministra
Luna, quidem nosti tu quoque quid sit amor.
Per tenebras quotiens petiit te Latmius heros
Splendoris nimio captus amore tui!
55
Illius exemplo dilectae limen amicae
Dum peto, fulgorem da mihi, dia, tuum.
12. hyemis asperitate contempta Candidam petit,
pro qua mille pericula subire non veretur
Horrida iam redeunt glacialis frigora brumae
Et Boreas Scythico saevus ab orbe furit.
Depositis luget silvestris frondibus arbor
Et volucrum nullis fletibus antra sonant.
5
Caerula nimboso coguntur nubila caelo
Et nix suppositas occulit alta vias.
Aeris infesti gelidis horroribus algens
Quilibet accensos constitit ante rogos.
At mihi correptis talis calor ossibus errat
10
Qualis in Aetnaeo dicitur esse iugo.
Candida contemptis nivibus glacieque petenda
Est mihi, ne segnes arguat usque moras.
Ite procul, iuvenes, quos vexat inertia lenti,
Audaces animos miles amansque petunt.
15
Quisquis amat pluvias temnat ventosque necesse est
Duraque magnanima plurima mente ferat.
Saeva triumphales dantur post proelia lauri:
Vt vincas tibi sunt bella gerenda prius.
Hannibal aerias ausus transire per Alpis
20
Et facilem caesa rupe parare viam
Vt Trebiam faceret, Cannas Perusinaque prata
Romanae memorem caedis habere notam,
Hostis ut ad pavidae muros contenderet urbis
Barbarus, Ausonias depopulatus opes.
25
Vt revehat merces longinquis navis ab oris
Iactatur dubio per freta longa Noto,
Remigio demum ventisque elata secundis
Post varios casus litora fida tenet.
Ergo sive petat Siculam mea vita Charybdim
30
Huic comes insanis fluctibus ire velim,
Atque insurgentis concussa a puppe procellas
Saevitiem rapidi despiciamque freti,
Bracchia nil timeam canas iactare per undas
Si mihi sit tacitis illa petenda viis
35
Sicut Abydeus turri lucente putatur
Isse in concubitus, Sesta puella, tuos;
Sive sit armatos nobis quaerenda per hostes
Et centum surgant in mea fata manus,
Nil verear strictos incurrere fortis in enses
40
Vulneraque hostili cuspide mille pati.
Huic ego iura diu cessi omnia corporis huius
Et mox extincto corpore quicquid erit.
13. Ruffam puellam rarissimam
adversa patris valetudine maerentem consolatur
Sollicitat superos pro charo Ruffa parente
Languidus indigno dum iacet ille toro.
Vota facit lachrymis in honesta cadentibus ora
Altaque virgineas tollit ad astra manus.
5
At si quis divum mortalia pectora curat
Nec vacua est alti regia celsa poli,
Numina sollicitis succurrent victa querelis
Et genitor natae munere sospes erit.
Phoebe, salutiferae primus qui cognitor artis
10
Diceris et lustras lumine cuncta tuo,
Affer opem: castae cura est tibi si qua sororis,
Hac non Dictynnae gratior ulla comes.
Ferre humeris solita est Cressam succincta pharetram
Dum fugat attonitas fessa Diana feras.
15
Affer opem, vireat nullo sic frigore laesa
Laurus et intonsas vinciat illa comas.
Sic Phaethonteas Clymeneia populus umbras
Lugeat, Oebalidem tempora verna ferant.
Desine, quid laceras crispos, mea Ruffa, capillos?
20
Perveniunt ungues in mea corda feri.
Aurea quid lachrymas fundis sine fine per ora?
Sanguinis, heu, ferme corpus inane mihi est.
Fata pio talem metam si dura parenti
Ante diem plena constituere colo,
25
Nequicquam quereris, mea lux, violare sororum
Stamina vel summi non potuere dei.
Illius exstincti fungar vice teque tuebor
Vt pater, officio damna repende meo.
14. in Veneris simulachrum
Sum Venus humanae res dulcis amaraque vitae
Ocia sunt castris irrequieta meis.
Bellica pax, odiosus amor, sunt denique mixta
Omnia mellito pocula felle mea.
15. in simulachrum Cupidinis
Nudus et alatus, caecus, pharetratus et infans
Delirat, eget, nihil videt, errat inops.
16. Glycerem scortum elegans
quo delectari consuevit adduci iubet
Nata Syracusio Glycere formosa parente
Est celebris, magnum cui domus ante forum.
Saepe solet nostros lenire vocata labores
Blanda vel Hippolytum docta movere trucem.
5
Quae mihi lasciva quotiens dedit oscula lingua
Excidit e tristi pectore quicquid erat.
Flava comas et odora sinus vultuque sereno
Binaque in illustri sidera fronte micant.
I, puer, atque meo nutu Charideme iubeto
10
Me petat ut posita protinus illa mora,
Expectanda diu Tyrios ne sumat amictus
Neve comas rapido torqueat igne velim.
Condita pyxidibus medicamina mille relinquat
Mentitum tarda neu petat arte decus.
15
Ingenuos tantum celet velamine vultus
Garrula nec tacitae sit comes ulla viae,
Compita ne nostri cras fiant plena pudoris
Neve ego sim digito quem fora plena notent.
Namque ubi contigeris felices limina valvae
20
Intrabis facilem iussus inire domum.
Protinus occurrent laeta tibi fronte ministrae
Quas socias priscae Thaidos esse putes,
E quibus haec citharam plectro percurret eburno
Concutietve agili cymbala pulsa manu,
25
Illa Cytoniaco Phoebeos pectine crines
Ornabit nudo conspicienda sinu.
Blandior aut festas ducet Faustina choreas
Phyllis et arguta carmina voce canet,
Aut Lalage collo cupidi pendebit amantis
30
Lasciva et niveo vulnera dente dabit;
Mille voluptates quacunque in parte videbis
Nec curis aliquem tristibus esse locum.
Ipse feres dominae chari mandata Bononi
Proque tua pretium sedulitate feres.
17. vita felix
Quis vecors adeo, quis ut
Contentum modico virum
Felicem penitus neget?
Sit parvis casa sumptibus
5
Menti conveniens piae,
Robustum toga pauperem
Brumis una tegat decem.
Rurales abacum dapes
Securo varient cibo.
10
Nec multum scyphus improbam
Extinguat Samius sitim,
Arcae nil vacuae timens
Nox somnos pariat graves.
Quo si quando serenior
15
Me fortuna redegerit,
Intentus studiis meis,
Quaerens praeterea nihil
Vivam rege beatior.
18. vita secura
Quisquis es uxorem monitis fuge ducere primis
Sed cui praecipue turba molesta domi est.
Inde viro si qua est maturam iunge sororem
Vt sit nulla domi femina vel sit anus.
5
Cum tibi pro centum lis est subeunda, ducenta
Quam fora te vexent iugera perde prius.
Litibus atteritur census sensusque nec ulla
Res magis est menti perniciosa piae.
Conveniens lucro sit sumptus, nullius idem
10
Debitor et rari creditor esse velis.
Sunt quoque felicem reddant quae plurima vitam;
Securam faciant pauca sed ista sat est.
19. iocus ad amicam
Vt iuveni Myso conamine missa potenti
Haesit Achilleae Pelias hasta manus,
Mox tamen a dextra repetitum vulnus eadem
Vulnere sanavit vulnus utrumque novo;
5
Sic mihi nunc infers laesa quae fronte dolorem
Suavia si dederis causa salutis eris.
20. iocus in Balbum detractorem
Phama est de nobis Balbum maledicere Tuccam:
Parcimus, assuevit nil bene Tucca loqui.
21. in Aethiopem assidue lavantem
Ora laves gelida quanvis tam sedulus unda
Mundior ut nitida conspiciare cute,
Atra tamen piceum vultu servante colorem
Eoi referunt ora perusta viri.
5
Tantaque naturae, credo, sunt iura potentis
Morbus ut hic nulla cedere possit ope.
Falsa sed antiqui si non cecinere poetae
Est tua Clitumno fonte levanda sitis.
Illic epoto niveus vel flumine fies,
10
Labetur vitio fusca vel unda tuo.
22. ad Leonardum Montagnam insignem poetam
Nauta procellosum scindentem remige pontum
Consortemque suae rusticus artis amat,
Martius assuescit duro cum milite miles,
Gratia magnanimo cum duce iuncta duci est.
5
Pars ego Pierios sic inter parva ministros
Qua possum vates sedulitate colo,
Te tamen ante omnes, nam quo praestantior extas
Omnibus, hoc debes charior esse mihi.
23. ad Vulcanum aemulum
Infensus, Vulcane, mihi es torvoque venenum
Letiferum vultu dissimulare nequis.
Si loqueris, licet hoc ipso sermone notari:
Sive taces, tacito livor in ore patet.
5
Semper habes stimulos in me quibus uteris acres,
Semper habes morsus in mea terga feros.
Spumosum salamandra minus vomit ignea virus
Hippomanes rabido quam tibi ab ore fluit,
Eumenides tremebunda minus per sybila divae
10
Et minus in Stygio Cerberus orbe furit.
Sed tamen existam donec consumpseris omnem
Materiam, sano pectore cuncta feram.
Apparet virtus solis agitata procellis,
Novit enim placido currere quisque mari.
15
Digna viro in duris res est patientia claro,
Haec homines meritis tollit ad astra suis.
Amphitryoniaden odium Iunonis iniquae
Sustulit, Alcidae me facis ecce parem.
24. adolescentuli elegantis formae commendatio
Narcisso faciem persimilem huic, puto,
Vndis in liquidis fons vitreus dedit.
Ipsum credibile est talibus et comis
Captum conspicui Trois in alitem
5
Convertisse Iovem. Non alios tener
Miratum Oebalides cepit Apollinem
Fulgores oculorum et roseas genas.
Felix quae poterit sponsa tuo frui
Complexu, faciet quaeque prior virum.
10
Dii nolite, precor, canities comas
Invadat croceas, improba neu genas
Sulcis inficiat ruga senilibus:
Dignus perpetuo hic vivere nam decor.
25. in Criticum detractorem
Quod nimium facili manet mea flumine vena
Malo ego quam culpes, Critice, difficilem.
26. in Sabellum malum poetam
Horis carmina mille se duabus
Assuetum facere autumat Sabellus,
Hac re quem mihi praefero sed una
Horis quod faciat duabus illa.
5
Quorum si fuerint decem probanda
Praepono mihi et omnibus poetis.
27. in eundem
Versiculos horis facias quod mille duabus,
Mallem horis faceres mille, Sabelle, duos.
28. in Vrbicum blateronem
Plurima dum numeras priscorum nomina Vatum
Crederis ipse tibi volvere grande sophos.
Historiae alii referunt sermonibus aptas,
At tu Caecilios Pacuviosque vomis
5
Ennius aut tumido resonat tibi Plautus in ore
Lucanus, Flaccus, Statius atque Maro,
Silius, Ausonius lepidique epigrammata Marci
Quicquid et Aonidum bibliotheca capit.
Scire cupis populus quid sentiat, Vrbice, de te?
10
Qui paucos vidit, nominat innumeros.
Nomina non satis est, sensus didicisse sed imos.
Dispeream si scis "Arma virumque cano".
29. in eundem
Phama est, Vrbice, pessimum poetam
Passim carpere me ac meos libellos.
Hic qui sit scio nec, puto, ipse nescis.
Quem ni fecerit Vrbicus tacere
5
Expecta hendecasillabos trecentos.
30. in adventum domini Anthiocheni
patriarchae praesulis Tarvisini
Prome iubar, nitidum, lentae succede sorori
Optatamque diu duc age, Phoebe, diem.
Haec erit, haec nobis niveo signanda lapillo,
Contigit hac nunquam clarior ulla mihi,
5
Festivus tota qua fiet rumor in urbe
Diceturque: "Pius, plaudite, praesul adest",
Pontificisque sui vultus visura verendos
Stabit in ornatis longa caterva viis.
Sed licet haec veniat lux optatissima cunctis,
10
Gratior ante alios me tamen una manet:
Te duce qua servus fiam, Leonarde, potentis
Principis. O venias saepe vocata dies!
31. ad dominum Laurentium Antiochenum patriarcham
Martia Phoebeo virtus sine munere, Phoebus
Vivere magnanimo non sine Marte potest.
Maximus at numen tibi conciliavit utrumque
Iuppiter et gemina tendis in astra via.
5
Pace pius, belloque ferox Romana tueris
Iura et apostolicae religionis opes
Vexillumque Crucis ducens ante agmina sanctae
Intrepido veram protegis ense fidem.
Te duce Bistoniis latitans Othomanus in antris
10
A Danais didicit finibus esse procul.
Quid morer? Haec si quis comprehenderet ordine gesta
Immensam vates conderet Iliada,
Quae licet ipse tuo meditari carmine posses
Te maiora tenent, Anthiochene, tamen.
15
At nisi Montagnae nuper levis aura deserti
Abstulerit fusas ob mea vota preces
Bella geres, ego gesta canam, proh sidera, quantum
Virgilius cupio Caesaris esse mei.
32. ad Leonardum Montagnam
Primatis, Leonarde, cura sacri,
Cui dat terra suum dicata nomen
Fundata Antiochi manu potentis,
Exemplum probitatis excolendum,
5
Cunctarum decus elegantiarum
Nostri gloria saeculi poeta,
Hortator studii mei benigne,
Qui parvos epigrammaton libellos
Laudas atque probas tui Bononii,
10
Lusi nescio quid quod otiosus
Nugarum, dato praesuli, sed ante
Solers in maledicta censor esto.
Hoc post iudicium nihil verebor.
33. in Eridani traiectu
Nympharum pater Ausonidum celeberrime, cuius
Phoebeus vasto mersus in amne puer,
Cum neque ponte premi fluvium patiare superbum
Nec vada securam dent nimis alta viam,
5
Indomitas igitur puppi tranabimus undas
Impositosque rati traiiciemus equos.
Ergo semel laeso contentus Apolline ripa
Siste mihi tutos ulteriore pedes!
Sic tibi concedant Athesis, Thyberinus et Arnus
10
Victaque te dominum flumina cuncta vocent.
34. in pineta Ravennatia
Quem iuvat antiquae subter pineta Ravennae
Tendere per funda concita saxa iuvet.
Ardua frendenti late ruit arbore moles
Cum furit immitem Phryx puer in Cybelem,
5
Scilicet has tribuit sylvis natura ruinas,
Nam torquere parum est tela trisulca Iovem.
35. templi nobilissimi Ariminensis commendatio
Imperfecta manent sed adhuc educta sub auras
Aemula Tarpeii templa superba Iovis
Quae Sigismundus Malatestae gloria gentis
Flaminia princeps voverat urbe pius.
5
Heheu, vix primae fundamina iecerat aedis
Intempestiva cum nece raptus obit.
At si magnanimo nolebant parcere regi
Parcere debuerant numina dira sibi.
36. in ruinas urbis deploratio
Parcere quis lachrymis valeat gemitumque tenere
Conspiciens cladem, diruta Roma, tuam?
Vsqueadeo gravibus deplorandisque ruinis
Angulus eversa nullus in urbe vacat.
5
Hinc subeunt fractis palatia lapsa columnis
Templaque septenis praecipitata iugis,
Hinc intercisi longinqua per avia ductus
Versaque neglectis amphitheatra foris,
Effigies divum lacerae abiectique colossi;
10
Mutatas ruptis pontibus adde vias,
Adde triumphales dumis findentibus arcus,
Eruta diversis adde sepulchra locis.
Heu, confusa iacent ulloque sine ordine cuncta
Semesa et foedis dimidiata modis.
15
Omnia cum densis caprificus vepribus audax
Occupat, antiquum concidit omne decus.
Omnia barbarico cesserunt victa furori,
Sustulit egregias ensis et ignis opes.
Sola manent formae quaedam vestigia priscae
20
Perdere quae rabidi non potuere Getae.
Reliquiae tamen ostentant mirabile quantum
Aurea cum peteret sidera culmen erat.
Quid Capitolino Gallos arcere Tonanti
Profuit, hunc finem si tibi fata dabant?
37a. de Sixto pontifice maximo ad astrologos
Sidera pontificem perimunt fallacia Sixtum
Saepe, sed invito non perit ille polo.
Non perit et Pylium nobis servatur in aevum
Ne careat grato Principe Roma diu.
5
Siderei quotiens mendax speculator Olympi
Compertum est, "Sixtus cras morietur", ait.
En tibi cras decies fugit, ridetur inanis
Fabula, vivit heri qui moriturus erat.
Vivit et astrorum cursus nil respicit, ergo
10
Mentiri totiens desine, turba rudis.
37b. de eodem
Marmoreum struxit pontem nunc denique Sixtus
Pontificis vero nomine dictus erit.
38. ad dominum Antiochenum suum
Si bene matura circumspicis omnia mente,
Condicio felix, Antiochene, tua est.
Pontificum Romana tenet quos curia pauci
Ingenii larga sunt tibi dote pares.
5
Pectoris augusta rarus probitate severi,
Caesareo rarus par tibi corde viget.
Astrorum varios melius deprehendere cursus
Nemo scit eventus sidera quosve ferant.
Doctus amas doctos, virtuti munera fundis
10
Alter es et nostro tempore Tuscus eques.
Hostibus horrendus trepidis, iocundus amicis,
Durus si qua geris proelia, pace pius.
Moenia testantur placidi secura Galesi
Oppida Romano multa subacta iugo.
15
Mira quidem res est, haec possidet omnia rarus,
Fortunam multi. Cur? Quia caeca dea est.
39. in maledictores domini olim cardinalis sancti Sixti
Petre, licet de te quaedam mala lingua susurret
Iactet et in mores verba canina tuos,
Vnica fulgebas tu gloria temporis huius,
Aetatis solum tu decus huius eras.
5
Te duce iamdudum virtus extincta renasci
Ceperat et roseum tollere laeta caput.
Praebebas sacris tu munera digna poetis
Pierium merito numen honere colens.
Cetera cum vulgo doctis tua tecta patebant
10
Et quicunque aliqua praeditus arte foret,
Astrologus, medicus, rhetor iurisque peritus
Vivebant sumptu, vir venerande, tuo
Cumque alii tantum turba laetentur inerti
Fautor eras doctis unicus ipse viris.
15
At quia perverso caelestia numina mundo,
Vt video, regnent, ferrea saecla volunt
Ignavus Pylios Thersites vivat ad annos
Vllus virtuti ne sit in orbe locus.
40. ad dominum Papiensem cardinalem
Haeserat invitae dudum sententia menti
Linquere Pierias, numina vana, deas
Quaeque terunt studio vigilatum tempus inani
Illecebris animos decipiuntque suis.
5
Quae vel Smyrnaeo condant fera proelia cantu
Exiguum parcae nil nisi laudis habent
Cumque toga gelidos opus est quae vestiat artus
Mense tremens iam nuda Thalia perit.
Publicus insolito torpentem frigore rumor
10
Excitat et calamos sumere tempus ait.
Vnicus Aonidum Ticini praesul amator
Ingeniis praestat munera larga bonis.
Cardineum celeber merita virtute cacumen
Obtinet, innumeros cum dea caeca iuvet,
15
Divitiis alter Croesus, Cato pectore, sancta
Longaevum superat qui probitate Numam.
Lux igitur lati nebulas clarissima mundi
Pelle, suus doctis restituatur honos.
Diceris immensos studii sensisse labores
20
Exemplum vulgi te decet esse rudis.
Te male vexatas decet instaurare Camenas,
Nexia monstratum turba sequetur iter.
Sic tibi post Sixtum (quid enim felicius optem?)
Pontifici plaudat maxima Roma suo.
41. ad Leonardum Griphum
praesulem Eugubinum apostolicum secretarium
Cui damus, Aonides, epigrammata pauca puellae
Ingenio curis edita mille gravi?
Cui damus exiles elego quos flevimus ignes
Carmine, cum patria maestus in urbe forem?
5
Non nisi praestanti censemus danda poetae
Dicitis, at praestans vilia nullus amat.
Negliget ignotos rudis abiciietque labores,
Emeritis laudem qui meruere ferunt.
Vera deas praestat nobis audire monentes
10
Exiguus ne qua sit sine laude labor.
Quocirca, Leonarde, leves cape dulce Camenas
Gryphe, poetarum pontificumque decus
Ardua qui Sixti servans arcana beati
Nomen Apollineo de grege solus habes.
15
Vtile, si vitio, fuerit mihi discere sive
Das laudi, poterat maior an ulla dari?
42. ad librum in patriam profecturum
Felix o nimium patriam liber ibis in urbem
Et domini vises pignora chara tui!
Audierint fratres ubi te venisse poetae
Occurrent pariter qua tibi fronte duo.
5
Nunc minor Aoniis quorum versatur in antris,
Maior Apollineo munere utroque viget,
Quippe Coronides patria velut alter in urbe est
Carminaque antiquis vatibus aequa facit.
Hi te gymnasiis deducent omnibus, hi te
10
Cantatum cupient omnibus esse locis.
Sed quemcunque petes, notus mage proderit auctor,
Protinus exclama te, liber, esse meum.