Giacomo Bon de raptu Cerberi praefatio
Other sections


 

Diuas, quae Paphiam deam colentem

Siluas Idalii et nemus Cytheri

Formosam faciunt Apollinemque,

Musas, Pallada Liberumque patrem,

5

Nostris praeposui tribus libellis,

Qui Christum Herculea canunt figura,

Cuius tu imperium geris uicemque.

Iccirco hunc tibi, pontifex, dicamus,

Orbes quem decimum uocant Leonem.

10

Ne te mouerit alteri quod olim

Hic a me fuit Hercules dicatus!

Est Christus modo, quem refers leonem,

De Iudae catuli tribu leonis.

Hic omnes superat feras et omni

15

Prostrato leo parcit et pusillo.

Res haec magnanimum decet leonem.