Pietro Bembo carmina expuncta

1. de Fauno et Galatea

Cum fugeret summas Faunum Galatea per undas,

      Et se iam medio tingueret ille mari:

"Quo fugis, o Galatea? mane, mane o Galatea:

      Non ego sum, dixit, non ego, Nympha, Cyclops".

5

Ignea tum roseo convertens lumina vultu:

      "Dii facerent esses nunc, ait illa, Cyclops:

Dummodo nulla truces Cyclopas terra habuisset,

      Heu non dum flumen cum meus Acis erat".

 

2. de Christo marmoreo Pyrgotelis

Quales Asia nos apella vidit,

Europae dabat artifex videndos;

Quales viximus in priore saeclo,

Caelum Pyrgotelis dedit magistri

5

Longum posterioribus videri.

A quo Pyrgoteles vitam tulit; hunc etiam ipse

      Vivum, quo potuit, fecerat esse, modo.

 

3. ficus ad poetas

Exuperent cum iam vestri mea poma libelli,

      Quae polycarpos eram, nunc polycarmen ero.

 

4. eadem

Carmina qui tulerit, pomis donatus abito,

Tot pomis, quot erunt sua carmina; carmina si me

Vestra manent, pueri, poma haec vos nostra manebunt.

Poma haec dulcia nostra magis, vel carmina vestra?

5

Carmina dulcia vestra, et poma haec dulcia nostra.

Poma haec nostra legenda, an carmina vestra legenda?

Carmina vestra legenda; legenda et poma poetae.

 

5. de Pado exundante

Eridanus tumidis ripam quondam transilit undis,

      Nil mirum: facit hoc, Borgia, te ut videat.

 

6. de Arione marmoreo. Messanae Delphini insidenti
pro fonte, quem Panormitani perfregerunt

Me fera per medium servavit Ariona pontum:

      Vos, Siculi, in vestra dilaniastis aqua.

 

7. ad Lycorim

Quale suo nunquam satiatus vellus in auro

      Attalus Idaeas pingere iussit acus;

Quale nec Idmonii fecerunt stamina fusi,

      Texere sed sola est Palladis ausa manus;

5

Talia vir tibi dona tuus dat habere, Lycori,

      Hermus acidalia dona petenda Dea.

Et super his geminas forma praestante puellas

      Servitium dignas non nisi ferre tuum.

Altera Pelleo tibi venit ab usque Canopo,

10

      Divite qua Nilus flumine culta secat;

Altera ab Eurotae campis, quam raptor Abydum

      Turca levis verso ferre volebat equo;

Navita sed propere nostram vecturus ad urbem

      Artibus et multa merce redemit Arabs.

15

Nec satis hoc: partes se se demittit in omnes,

      Officiumque pii coniugis Hermus agit.

Nam modo qua possis digitos incendere gemma

      Pulchrius, aut flavas irradiare comas;

Nunc tua quo melius circundes colla monili

20

      Quaerit, et in cultu plurimus ille tuo est:

Seu tu candiduli specie tangaris elenchi,

      Seu magis ire bono comptam adamante placet.

Foelix, cui talem contingit habere maritum,

      Tamque suo cara est, si qua puella viro.

25

Si tua coniugii tibi sors optanda fuisset,

      Quem potius cuperes, non habuisse potes.

Ille bonam faciem cultu torpere maligno

      Non sinet, et taciti damna subire situs:

Sed tibi quae placido tribuerunt Numina vultu,

30

      Defendet placida perpolietque manu.

Quam bene, quod facies haec tam bona contigit illi;

      Cultori facies haec data nempe suo est.

Vivere quo posses multos formosa per annos,

      Sic tibi crediderim consuluisse Deos.

35

Si minus hic mitis, vel tu formosa fuisses,

      Alterius poteras forsitan esse viri.

Talis at huic uni fueras nuptura marito,

      Iampridem et formae debitus ille tuae est.

Vtque tuae pietas illius debita formae,

40

      Sic illi fuerat debita forma tua.

Novi ego: vos Charites primis iunxere sub annis,

      Et manibus tedas conseruere suis:

Quasque ita venturo possem proferre sub aevo,

      Has ibi tum voces e tribus una dedit:

45

"Conveniunt placidi pulchro cum pectore mores,

      Et formosa pio danda puella viro est".

Sed cave ne nimio subeant mala gaudia fastu,

      Quamque dedet, placeat plus tua forma tibi.

Et dolet, et dicam: vellem quoque falsa monere:

50

      Exiguum formae gaudia tempus habent.

Est aliud maius multoque potentius istis,

      Sub nulla positum conditione bonum,

Quod neque fallenti carpit pede curva senectus,

      Ipsa nec invisi flamma maligna rogi;

55

Cui neque Erithreos possis conferre lapillos,

      Nec bis Getula vellera tincta manu:

Quod neque dat facies vobis, neque cura, puellae,

      Sed casti mores ingenuusque pudor.

Illud habet quaecunque proba est, quaecunque pudica,

60

      Quaeque virum, debet qualiter uxor, amat.

Haec tibi forma prior potioraque gaudia sunto:

      Hic tibi sit cultus, hic tua cura decor.

Nam quo compta magis, vel quo speciosior ulla est,

      Hoc citius petimus, num sit et illa proba.

65

Nec cultus, nec forma placet sine pondere morum:

      Plus etiam morum pondera laudis habent.

Aspice quam vivat totum cantata per orbem

      Exemplum casti Penelopea tori.

Pergama corruerant decimo servata sub anno,

70

      Et Danaum Phrygias hauserat ignis opes.

Iamque lares patrios Pelopeia turba tenebat,

      In media multo flore iacente via.

Oscula quisque suae dederat repetita puellae

      Atque expectato solverat ora sono;

75

Narraratque suos illa pendente labores,

      Pinxerat et minimo castra ratesque mero;

Spectaratque viri positas ex ordine praedas

      Vxor et audaci parta trophaea manu.

Forsitan et lateri pugnacem aptaverat ensem

80

      Et galeae longas presserat orbe comas.

Sola viri reditum votis operata pudicis

      Penelope surdos flebat habere Deos:

Cumque darent aliae pexis in crinibus aurum

      Et tegeret Graias splendida palla nurus,

85

Ipsa suos non compta sinus, non compta capillos

      Stabat, et in vultu signa dolentis erant.

Dixerat Icarius: "quid te, mea nata, fatigas?

      Quid quereris lentum non rediisse virum?

Dum bene tu longas consumis frigida noctes,

90

      Et potes in vacuo stulta cubare toro,

Quis scit an externam prudens amet ille puellam

      Interea, et siccos non sinat ire dies,

Castaque Penelope mentem non tangat Vlissis,

      Decideritque viri nomen ab ore tuum?

95

Certe ego dudum illam timui, quam fortibus herbis

      Fama est Argolicos detinuisse viros:

Et modo quaerenti quaedam mihi dicta Calypso est

      Naufragium passo concubuisse duci.

Ominer incassum: sed me tamen omnia tangunt,

100

      Veraque nescio quo sunt mala cuncta modo.

Dum tamen hoc tantum nostras pervenit ad aures,

      Causa tui luctus quaelibet esse potest.

Quamlibet ille potest de se fecisse parentem,

      Quosque pater dicat, quamque maritus habet.

105

Possidet et carae dotalia coniugis arva,

      Inque peregrino moenia magna solo,

Oblitus miserique patris natique tuique.

      I nunc et costans dicier uxor ama!

Nempe mihi tanti non est faciendus Vlisses,

110

      In viduo maneas semper ut ipsa toro.

Nec tam dura mihi fuerat sperata senectus,

      Esset ut a lachrymis illa gravanda tuis.

Eia age, rumpe moras vacuumque relinque cubile:

      Quod tibi vir nunc est, te licet esse viro.

115

Elige de multis, cui sis iungenda marito:

      En ultro veniunt ad tua vota proci.

Nec praescire labor tibi, quem nolimve velimve est,

      Dum tibi quis placeat, iam mihi quisque placet.

Tantum ne dubita: quid enim dubitabile verum est?

120

      Hora tibi melior non reditura fugit.

Heu nimium propere subit erumnosa senectus:

      Cur fraudas annos, filia dura, tuos?"

Dixit et amplexus carae dedit oscula natae,

      Et patriae lachrymas non tenuere genae.

125

Illa sub haec oculos aegre demissa tenebat,

      Candida purpureus tinxerat ora pudor.

Quid faciat? cedat ne patri laesura maritum,

      An neget et duro vulneret ore patrem?

Hinc pietas aetasque sui lachrymaeque parentis,

130

      Inde maritalis obstat et urget amor.

Plus tamen urget amor superatque in coniuge coniux;

      Sed timet affectum sollicitare senem.

Dumque timet, radii manibus cecidere pudicis,

      Atque oblita suum dextra reliquit opus.

135

Stamina tum relegens revolutaque pensa reponens,

      Per causam tacito tempora fronte terit.

Ah etiam rupit lenti bona litia fili,

      Vt traherent certas illa plicanda moras:

Ruptaque cum posset firmo connectere lino,

140

      Infirmo vanum callida fecit opus.

Quid te parva iuvat mora temporis, Icarione?

      Ad tibi fallendos nil facit illa dies.

Tela erat ante oculos, tibi quam texebat, Vlisses:

      Ad telam sensus contulit illa suos.

145

Protinus et tenui, "faveas mihi", murmure, dixit,

      "Iniice tu longas officiosa moras".

Inde hilari moestum vultu solata parentem,

      Talia composito pectore verba refert:

"Tela haec caepta meo cum perficietur Vlissi,

150

      Ipsa libens veniam sub tua iussa, Pater".

Accipit Icarius promissaque tempora servat,

      Spargit et in tepidos thura merumque focos.

Dumque parat natae thalamos taedasque maritas,

      Producit pactam tela retexta moram.

155

Sic illa invitoque parente, ultroque petita

      Absenti potuit casta manere viro.

Et ne forte putes paucos mansisse per annos,

      Quatuor huic spatium lustra fuere morae.

Sed legitur nunc illa omnique legetur ab aevo:

160

      Haec merces tanto digna labore fuit.

Tu quoque perpetuo celebrabere, pulchra Lycori,

      Tu quoque venturo nomen ab orbe feres;

Si modo Penelopen castasque imitata maritas,

      Materiem dederis laudibus ipsa tuis.

165

Hoc tamen ut facias, non expectandus Vlisses,

      Icariusve tibi decipiendus erit.

Prona via est, qua carpis iter: tibi cura marito

      Sit tantum ut placeas conveniasque tuo.

Ille quidem nostro iuvenis rarissimus aevo est:

170

      Convenies isti nec nisi rara viro.

Nec quia non praestes, te nos nunc ista monemus:

      Sed potes hortatu pronior esse meo.

Hoc tibi pro tanto debemus coniuge, qui nos,

      Thesea Pirithous sic ut amavit, amat,

175

Cui tu sera tuos iungas foeliciter annos

      Comprecor, o digno iuncta puella viro.