Antonio Tebaldeo carmina 13

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor; I. Tomei, 2022

Altre sezioni


Ad Galateam

 

Conquerar? An magnum tacito sub corde dolorem

      Clausaque secreto pectore damna feram?

Heu quam difficile est lacrimas celare cadentes

      Et laetum tristi fingere fronte iocum!

5

Ordiar unde meas primum, Galatea, querelas?

      Quod mihi principium? Quis mihi finis erit?

Incipiens, referamne tuae periuria linguae,

      Perfida, fallaces fingere docta dolos?

Ergo ego crudeli moriar desertus amore,

10

      Nostraque erit paruo tempore lapsa fides?

Sic ego destituor? Sic me, scelerata, relinquis?

      Spernis amatorem sic, Galatea, tuum?

Hoc meruit pretium constantia magna, labores

      Hoc meruere mei continuusque timor?

15

Haec lacrimae? Haec gemitus? Vigilatae haec praemia noctes?

      Haec tua carminibus cognita forma meis?

Ah nimium caecus, caeco qui credit Amori!

      Tam stabilis puer hic quam sua penna manet.

Saeve puer, quid me tanto maerore fatigas?

20

      Pectora quid tanto nostra dolore premis

Rixarum tu causa potens, tu causa malorum;

      Per te sunt nudo Pergama strata solo.

Cur Medea manus fraterno sanguine tinxit,

      Dum patrui visa caede moratur iter?

25

Cur miser ardenti periit Tirynthius Oeta?

      Hippolytus pavidis cur laniatus equis?

Cur fera Pasiphae silvestri iuncta iuvenco?

      Deserta est solis cur Ariadna locis?

Cur cecidit Tysbe Tysbesque infaustus amator?

30

      Cur tenerum gladio fixit Elisa latus?

Felices inter fueram qui primus amantes,

      Infelix parvo tempore dicor amans.

Improbus Herculeam veniens mercator in urbem

      Mercibus heu nostris dives abire parat.

35

Adriacos fluctus, tyrrhenas naviget undas:

      Egeosque sinus loniumque secet.

Non hunc mollis Arabs vincet, non mercibus Indus:

      Ditior aequoreis non erit alter aquis

Ergo meas habiturus opes mercator avarus?

40

      Demet ab arboribus lucida poma meis?

Ergo ego desertos incurvo vomere campos

      Versavi et plenos alter habebit agros?

Quaeque meo pridem iam vinea culta labore est

      Agricolae referet dulcia musta novo?

45

Iam mare producet volucres, iam flumina retro

      Current et nigris Cynthius ibit equis;

Iam gelidus calidis miscebitur ignibus humor,

      Iunctaque erit fratri Cynthia caeca suo.

Omnia iungentur pariter contraria, postquam

50

      Iungitur indigno dia puella viro.

O quotiens, Galatea, tuum lugebis amantem

      Cum dabit informis basia multa senex,

Cum tua setosis tractabit pectora palmis,

      Ponet et in calido frigida membra sinu,

55

Te putris quotiens offendet anhelitus oris,

      Cum iunget labris hispida labra tuis

Sputaque per dentes canamque fluentia barbam

      Quaeque illum tussis nocte dieque premit

Tunc malles iuvenem niveis retinere lacertis

60

      Iugera quam culti mille tenere soli.

Tunc puto sardonychas spernes viridesque smaragdos

      Quicquid et Eoo litore nauta vehit.

Adde quod in vestro semper discordia lecto

      Stabit, et exiguo tempore vivet amor.

65

Zelotypus fiet, cunctosque timebit amantes:

      Clausaque centenis clavibus intus eris.

Qui tibi, si dentur tali de coniuge, nati?

      Quae facies illis? quis color oris erit?

Maxima pars horum manibus pedibusque carebit,

70

      Maxima pars tumido ventre necata cadet.

Quicquid et antiqui quondam finxere poetae,

      Quicquid monstrosi fabula prisca canit,

Eveniet, foetusque tuos terra ipsa timebit:

      Et paries magnis monstra tremenda deis.

75

Plus tamen hunc omnes metuent, Galatea, maritum,

      Qui cito lunata cornua fronte geret.