Antonio Tebaldeo carmina 21

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor; I. Tomei, 2022

Altre sezioni


Ad libellum

 

Ad Venetos, inculte liber, cupis ire Penates,

      Sed noscis longae magna pericla viae.

Seu pede, seu puppi tendes, male tutus abibis:

      Gentibus infestis omnia plena vides.

5

Est opus ire tamen, vanum depone timorem:

      Horrida quid metuis proelia? Vincat amor.

Invenies duro Nicolaum carcere clausum,

      Principe quo toto mitius orbe nihil.

Te placido accipiet vultu, tu talia dices:

10

      Me lege, et auctorem finge videre meum.

Quid faciam si forte petet: Dic, proelia quondan

      Scribebat, sed nunc obsitus illa gerit?